Nunc ab coniecturali constitutione proficiscamur; 2.14.1
cuius exemplum sit hoc expositum: in itinere qui-
dam proficiscentem ad mercatum quendam et secum
aliquantum nummorum ferentem est comitatus. cum
hoc, ut fere fit, in via sermonem contulit; ex quo 5
factum est, ut illud iter familiarius facere vellent.
quare cum in eandem tabernam devertissent, simul ce-
nare et in eodem loco somnum capere voluerunt. cenati
discubuerunt ibidem. copo autem—nam ita dicitur
post inventum, cum in alio maleficio deprehensus est 10
—cum illum alterum, videlicet qui nummos haberet,
animum advertisset, noctu postquam illos artius iam
ut ex lassitudine dormire sensit, accessit et alterius
eorum, qui sine nummis erat, gladium propter adposi-
tum e vagina eduxit et illum alterum occidit, nummos 15
abstulit, gladium cruentum in vaginam recondidit, ipse
se in suum lectum recepit. ille autem, cuius gladio
occisio erat facta, multo ante lucem surrexit, comitem
illum suum inclamavit semel et saepius. illum somno 15.1
inpeditum non respondere existimavit; ipse gladium et
cetera, quae secum adtulerat, sustulit, solus profectus
est. copo non multum post conclamat hominem esse
occisum et cum quibusdam devorsoribus illum, qui 5
ante exierat, consequitur in itinere. hominem conpre-
hendit, gladium eius e vagina educit, reperit cruentum.
homo in urbem ab illis deducitur ac reus fit. in
hac intentio est criminis: 'occidisti.' depulsio: 'non
occidi.' ex quibus constitutio est [id est quaestio] 10
eadem [in coniecturali] quae iudicatio: occideritne?