| Nunc exponemus locos, quorum pars aliqua in | 2.16.1 |
| omnem coniecturalem incidit controversiam. hoc au- | |
| tem et in horum locorum expositione et in ceterorum | |
| oportebit attendere, non omnes in omnem causam | |
| convenire. nam ut omne nomen ex aliquibus, non | 5 |
| ex omnibus litteris scribitur, sic omnem in causam non | |
| omnis argumentorum copia, sed eorum necessario pars | |
| aliqua conveniet. omnis igitur ex causa, ex persona, ex | |
| facto ipso coniectura capienda est. | |
| Causa tribuitur in inpulsionem et in ratiocinationem. | 17.1 |
| inpulsio est, quae sine cogitatione per quandam affec- | |
| tionem animi facere aliquid hortatur, ut amor, iracun- | |
| dia, aegritudo, vinolentia et omnino omnia, in quibus | |
| animus ita videtur affectus fuisse, ut rem perspicere | 5 |
| cum consilio et cura non potuerit et id, quod fecit, | |
| impetu quodam animi potius quam cogitatione fecerit. | |
| ratiocinatio est autem diligens et considerata faciendi | 18.1 |
| aliquid aut non faciendi excogitatio. ea dicitur inter- | |
| fuisse tum, cum aliquid [faciendi aut non faciendi] certa | |
| de causa vitasse aut secutus esse animus vide- | |
| bitur: si amicitiae quid causa factum dicetur, si ini- | 5 |
| mici ulciscendi, si metus, si gloriae, si pecuniae, si | |
| denique, ut omnia generatim amplectamur, alicuius re- | |
| tinendi, augendi adipiscendive commodi aut contra re- | |
| iciundi, deminuendi devitandive incommodi causa. nam | |
| in horum genus alterutrum illa quoque incident, in | 10 |
| quibus aut incommodi aliquid maioris adipiscendi com- | |
| modi causa aut maioris vitandi incommodi suscipitur | |
| aut aliquod commodum maioris adipiscendi commodi | |
| aut maioris vitandi incommodi praeteritur. |