| Hic locus sicut aliquod fundamentum est huius | 2.19.1 |
| constitutionis. nam nihil factum esse cuiquam pro- | |
| batur, nisi aliquid, quare factum sit, ostenditur. ergo | |
| accusator, cum inpulsione aliquid factum esse dicet, | |
| illum impetum et quandam commotionem animi af- | 5 |
| fectionemque verbis et sententiis amplificare debebit | |
| et ostendere, quanta vis sit amoris, quanta animi per- | |
| turbatio ex iracundia fiat aut ex aliqua causa earum, | |
| qua inpulsum aliquem id fecisse dicet. hic et exem- | |
| plorum commemoratione, qui simili inpulsu aliquid | 10 |
| commiserint, et similitudinum conlatione et ipsius | |
| animi affectionis explicatione curandum est, ut non | |
| mirum videatur, si quod ad facinus tali pertur- | |
| batione commotus animus accesserit. Cum autem non | 20.1 |
| inpulsione, verum ratiocinatione aliquem commisisse | |
| quid dicet, quid commodi sit secutus aut quid incom- | |
| modi fugerit, demonstrabit et id augebit, quam maxime | |
| poterit, ut, quod eius fieri possit, idonea quam maxime | 5 |
| causa ad peccandum hortata videatur. si gloriae causa, | |
| quantam gloriam consecuturam existimarit; item si do- | |
| minationis, si pecuniae, si amicitiae, si inimicitiarum, | |
| et omnino quicquid erit, quod causae fuisse dicet, id | |
| summe augere debebit. et hoc eum magno opere consi- | 21.1 |
| derare oportebit, non quid in veritate modo, verum | |
| etiam vehementius, quid in opinione eius, quem arguet, | |
| fuerit. nihil enim refert non fuisse aut non esse aliquid | |
| commodi aut incommodi, si ostendi potest ei visum | 5 |
| esse, qui arguatur. nam opinio dupliciter fallit ho- | |
| mines, cum aut res alio modo est, ac putatur, aut non | |
| is eventus est, quem arbitrati sunt. res alio modo est | |
| tum, cum aut id, quod bonum est, malum putant, aut | |
| contra, quod malum est, bonum, aut, quod nec malum | 10 |
| est nec bonum, malum aut bonum, aut, quod malum aut | |
| bonum est, nec malum nec bonum. hoc intellectu si qui | 22.1 |
| negabit esse ullam pecuniam fratris aut amici vita aut | |
| denique officio [suo] antiquiorem aut suaviorem, non | |
| hoc erit accusatori negandum. nam in eum culpa et | |
| summum odium transferetur, qui id, quod tam vere | 5 |
| et pie dicetur, negabit. verum illud dicendum est, illi | |
| ita non esse visum; quod sumi oportet ex iis, quae ad | |
| personam pertinent, de quo post dicendum est. even- | 23.1 |
| tus autem tum fallit, cum aliter accidit, atque ii, qui | |
| arguuntur, arbitrati esse dicuntur: ut, si qui dicatur | |
| alium occidisse ac voluerit, quod aut similitudine aut | |
| suspicione aut demonstratione falsa deceptus sit; aut | 5 |
| eum necasse, cuius testamento non sit heres, quod eo | |
| testamento se heredem arbitratus sit. non enim ex | |
| eventu cogitationem spectari oportere, sed qua cogi- | |
| tatione animus et spe ad maleficium profectus sit, con- | |
| siderare; quo animo quid quisque faciat, non quo casu | 10 |
| utatur, ad rem pertinere. |