| Hoc autem loco caput illud erit accusatoris, si de- | 2.24.1 |
| monstrare poterit alii nemini causam fuisse faciendi; | |
| secundarium, si tantam aut tam idoneam nemini. sin | |
| fuisse aliis quoque causa faciendi videbitur, aut po- | |
| testas defuisse aliis demonstranda est aut facultas aut | 5 |
| voluntas. potestas, si aut nescisse aut non adfuisse | |
| aut conficere aliquid non potuisse dicentur. facultas, | |
| si ratio, adiutores, adiumenta ceteraque, quae ad rem | |
| pertinebunt, defuisse alicui demonstrabuntur. volun- | |
| tas, si animus a talibus factis vacuus et integer esse | 10 |
| dicetur. postremo, quas ad defensionem rationes reo | |
| dabimus, iis accusator ad alios ex culpa eximendos | |
| abutetur. verum id brevi faciendum est et in unum | |
| multa sunt conducenda, ut ne alterius defendendi causa | |
| hunc accusare, sed huius accusandi causa defendere | 15 |
| alterum videatur. | |
| Atque accusatori quidem haec fere sunt [in causa | 25.1 |
| faciendi] consideranda: defensor autem ex contrario | |
| primum inpulsionem aut nullam fuisse dicet aut, si | |
| fuisse concedet, extenuabit et parvulam quandam | |
| fuisse demonstrabit aut non ex ea solere huiusmodi | 5 |
| facta nasci docebit. quo erit in loco demonstrandum, | |
| quae vis et natura sit eius affectionis, qua inpulsus | |
| aliquid reus commisisse dicetur; in quo et exempla | |
| et similitudines erunt proferundae et ipsa diligenter | |
| natura eius affectionis quam lenissime quietissima ab | 10 |
| parte explicanda, ut et res ipsa a facto crudeli et tur- | |
| bulento ad quoddam mitius et tranquillius traducatur | |
| et oratio tamen ad animum eius, qui audiet, et ad animi | |
| quendam intumum sensum accommodetur. ratiocina- | 26.1 |
| tionis autem suspiciones infirmabit, si aut commodum | |
| nullum esse aut parvum aut aliis maius esse aut nihilo | |
| sibi maius quam aliis aut incommodum sibi maius quam | |
| commodum dicet, ut nequaquam fuerit illius commodi, | 5 |
| quod expetitum dicatur, magnitudo aut cum eo incom- | |
| modo, quod acciderit, aut cum illo periculo, quod subea- | |
| tur, comparanda; qui omnes loci similiter in incommodi | |
| quoque vitatione tractabuntur. sin accusator dixerit | 27.1 |
| eum id esse secutum, quod ei visum sit commodum, | |
| aut id fugisse, quod putarit esse incommodum, quam- | |
| quam in falsa fuerit opinione, demonstrandum erit | |
| defensori neminem tantae esse stultitiae, qui tali in re | 5 |
| possit veritatem ignorare. quodsi hoc concedatur, illud | |
| non concessum iri: ne dubitasse quidem, quid eius iuris | |
| esset, et id, quod falsum fuerit, sine ulla dubitatione | |
| pro vero probasse; quia si dubitarit, summae fuisse | |
| amentiae dubia spe inpulsum certum in periculum se | 10 |
| committere. quemadmodum autem accusator, cum ab | 28.1 |
| aliis culpam demovebit, defensoris locis utetur, sic iis | |
| locis, qui accusatori dati sunt, utetur reus, cum in alios | |
| ab se crimen volet transferre. |