| Ex persona autem coniectura capietur, si eae res, | 2.28.5 |
| quae personis adtributae sunt, diligenter considera- | |
| buntur, quas omnes in primo libro exposuimus. nam | |
| et de nomine nonnumquam aliquid suspicionis na- | |
| scitur—nomen autem cum dicimus, cognomen quoque | |
| intellegatur oportet; de hominis enim certo et proprio | 10 |
| vocabulo agitur—, ut si dicamus idcirco aliquem Cal- | |
| dum vocari, quod temerario et repentino consilio sit; | |
| aut si ea re hominibus Graecis inperitis verba dederit, | |
| quod Clodius aut Caecilius aut Mutius vocaretur. et | 29.1 |
| de natura licet aliquantum ducere suspicionis. omnia | |
| enim haec, vir an mulier, huius an illius civitatis | |
| sit, quibus sit maioribus, quibus consanguineis, qua | |
| aetate, quo animo, quo corpore, quae naturae sunt ad- | 5 |
| tributa, ad aliquam coniecturam faciendam pertinebunt. | |
| et ex victu multae trahuntur suspiciones, cum, quemad- | |
| modum et apud quos et a quibus educatus et eruditus | |
| sit, quaeritur, et quibuscum vivat, qua ratione vitae, | |
| quo more domestico vivat. et ex fortuna saepe argu- | 30.1 |
| mentatio nascitur, cum servus an liber, pecuniosus an | |
| pauper, nobilis an ignobilis, felix an infelix, privatus | |
| an in potestate sit aut fuerit aut futurus sit, conside- | |
| ratur; aut denique aliquid eorum quaeritur, quae for- | 5 |
| tunae esse adtributa intelleguntur. habitus autem quon- | |
| iam in aliqua perfecta et constanti animi aut corporis | |
| absolutione consistit, quo in genere est virtus, scientia | |
| et quae contraria sunt, res ipsa causa posita docebit, | |
| ecquid hic quoque locus suspicionis ostendat. nam af- | 10 |
| fectionis quidem ratio perspicuam solet prae se gerere | |
| coniecturam, ut amor, iracundia, molestia, propterea | |
| quod et ipsorum vis intellegitur et, quae res harum | |
| aliquam rem consequatur, facile est cognitu. studium | 31.1 |
| autem quod est adsidua et vehementer aliquam ad | |
| rem adplicata magna cum voluptate occupatio, facile | |
| ex eo ducetur argumentatio ea, quam res ipsa desidera- | |
| bit in causa. item ex consilio sumetur aliquid suspi- | 5 |
| cionis; nam consilium est aliquid faciendi non facien- | |
| dive excogitata ratio. iam facta et casus et orationes, | |
| quae sunt omnia, ut in confirmationis praeceptis dic- | |
| tum est, in tria tempora distributa, facile erit videre, | |
| ecquid afferant ad confirmandam coniecturam suspi- | 10 |
| cionis. |