| Ac personis quidem res hae sunt adtributae, ex qui- | 2.32.1 |
| bus omnibus unum in locum coactis accusatoris erit | |
| inprobatione hominis uti. nam causa facti parum fir- | |
| mitudinis habet, nisi animus eius, qui insimulatur, in | |
| eam suspicionem adducitur, uti a tali culpa non videa- | 5 |
| tur abhorruisse. ut enim animum alicuius inprobare | |
| nihil attinet, cum causa, quare peccaret, non intercessit, | |
| sic causam peccati intercedere leve est, si animus nulli | |
| minus honestae rationi affinis ostenditur. quare vitam | |
| eius, quem arguit, ex ante factis accusator inprobare | 10 |
| debebit et ostendere, si quo in pari ante peccato con- | |
| victus sit; si id non poterit, si quam in similem ante | |
| suspicionem venerit, ac maxime, si fieri poterit, simili | |
| quo in genere eiusdemmodi causa aliqua commotum | |
| peccasse aut in aeque magna re aut in maiore aut in | 15 |
| minore, ut si qui, quem pecunia dicat inductum fecisse, | |
| possit demonstrare aliqua in re eius aliquod factum | |
| avarum. item in omni causa naturam aut victum aut | 33.1 |
| studium aut fortunam aut aliquid eorum, quae personis | |
| adtributa sunt, ad eam causam, qua commotum pec- | |
| casse dicet, adiungere atque ex dispari quoque genere | |
| culparum, si ex pari sumendi facultas non erit, inpro- | 5 |
| bare animum adversarii oportebit: si avaritia inductum | |
| arguas fecisse et avarum eum, quem accuses, demon- | |
| strare non possis, aliis adfinem vitiis esse doceas, et | |
| ex ea re non esse mirandum, qui in illa re turpis aut | |
| cupidus aut petulans fuerit, hac quoque in re eum | 10 |
| deliquisse. quantum enim de honestate et auctoritate | |
| eius, qui arguitur, detractum est, tantundem de facul- | |
| tate [eius] totius est defensionis deminutum. si nulli | 34.1 |
| affinis poterit vitio reus ante admisso demonstrari, | |
| locus inducetur ille, per quem hortandi iudices erunt, | |
| ut veterem famam hominis nihil ad rem putent per- | |
| tinere. nam eum ante celasse, nunc manifesto teneri; | 5 |
| quare non oportere hanc rem ex superiore vita spec- | |
| tari, sed superiorem vitam ex hac re inprobari, et | |
| aut potestatem ante peccandi non fuisse aut causam; | |
| aut, si haec dici non poterunt, dicendum erit illud | |
| extremum, non esse mirum, si nunc primum deliquerit: | 10 |
| nam necesse esse eum, qui velit peccare, aliquando | |
| primum delinquere. sin vita ante acta ignorabitur, hoc | |
| loco praeterito et, cur praetereatur, demonstrato argu- | |
| mentis accusationem statim confirmare oportebit. |