| Defensor autem primum, si poterit, debebit vitam | 2.35.1 |
| eius, qui insimulabitur, quam honestissimam demon- | |
| strare. id faciet, si ostendet aliqua eius nota et com- | |
| munia officia; quod genus in parentes, cognatos, ami- | |
| cos, affines, necessarios; etiam quae magis rara et | 5 |
| eximia sunt, si ab eo cum magno aliquid labore aut | |
| periculo aut utraque re, cum necesse non esset, officii | |
| causa aut in rem publicam aut in parentes aut in | |
| aliquos eorum, qui modo expositi sunt, factum esse | |
| dicet; denique si nihil deliquisse, nulla cupiditate in- | 10 |
| peditum ab officio recessisse. quod eo confirmatius | |
| erit, si, cum potestas inpune aliquid faciendi minus | |
| honeste fuisse dicetur, voluntas a faciendo demon- | |
| strabitur afuisse. hoc autem ipsum genus erit eo | 36.1 |
| firmius, si eo ipso in genere, quo arguetur, integer | |
| ante fuisse demonstrabitur: ut si, cum avaritiae causa | |
| fecisse arguatur, minime omni in vita pecuniae cupi- | |
| dus fuisse doceatur. hic illa magna cum gravitate | 5 |
| inducetur indignatio, iuncta conquestioni, per quam | |
| miserum facinus esse et indignum demonstrabitur[; ut], | |
| cum animus in vita fuerit omni a vitiis remotissimus, | |
| eam causam putare, quae homines audaces in fraudem | |
| rapere soleat, castissimum quoque hominem ad pec- | 10 |
| candum potuisse inpellere; aut: iniquum esse et op- | |
| timo cuique perniciosissimum non vitam honeste actam | |
| tali in tempore quam plurimum prodesse, sed subita | |
| ex criminatione, quae confingi quamvis false possit, | |
| non ex ante acta vita, quae neque ad tempus fingi | 15 |
| neque ullo modo mutari possit, facere iudicium. sin | 37.1 |
| autem in ante acta vita aliquae turpitudines erunt: | |
| aut falso venisse in eam existimationem dicetur ex | |
| aliquorum invidia aut obtrectatione aut falsa opi- | |
| nione; aut inprudentiae, necessitudini, persuasioni, | 5 |
| adulescentiae aut alicui non malitiosae animi af- | |
| fectioni attribuentur; aut dissimili in genere vitio- | |
| rum . . . . , ut animus non omnino integer, sed ab tali | |
| culpa remotus esse videatur. at si nullo modo vitae | |
| turpitudo aut infamia leniri poterit oratione, negare | 10 |
| oportebit de vita eius et de moribus quaeri, sed de eo | |
| crimine, quo de arguatur; quare ante factis omissis | |
| illud, quod instet, id agi oportere. |