Ex facto autem ipso suspiciones ducentur, si to- 2.38.1
tius administratio negotii ex omnibus partibus per-
temptabitur; atque eae suspiciones partim ex negotio
separatim, partim communiter ex personis atque ex
negotio proficiscentur. ex negotio duci poterunt, si 5
eas res, quae negotiis adtributae sunt, diligenter con-
siderabimus. ex iis igitur in hanc constitutionem
convenire videntur genera earum omnia, partes gene-
rum pleraeque. Videre igitur primum oportebit, quae 39.1
sint continentia cum ipso negotio, hoc est, quae ab
re separari non possint. quo in loco satis erit dili-
genter considerasse, quid sit ante rem factum, ex quo
spes perficiundi nata et faciundi facultas quaesita vi- 5
deatur; quid in ipsa re gerenda, quid postea conse-
cutum sit. Deinde ipsius est negotii gestio pertrac-
tanda. nam hoc genus earum rerum, quae negotio
sunt adtributae, secundo in loco nobis est expositum.
hoc ergo in genere spectabitur locus, tempus, occasio, 40.1
facultas; quorum unius cuiusque vis diligenter in con-
firmationis praeceptis explicata est. quare, ne aut
hic non admonuisse aut ne eadem iterum dixisse
videamur, breviter iniciemus, quid quaque in parte 5
considerari oporteat. in loco igitur opportunitas, in
tempore longinquitas, in occasione commoditas ad
faciendum idonea, in facultate copia et potestas earum
rerum, propter quas aliquid facilius fit aut quibus
sine omnino confici non potest, consideranda est. De- 41.1
inde videndum est, quid adiunctum sit negotio, hoc
est, quid maius, quid minus, quid aeque magnum sit,
quid simile; ex quibus coniectura quaedam ducitur,
si, quemadmodum res maiores, minores, aeque 5
magnae, similes agi soleant, diligenter considerabitur.
quo in genere eventus quoque videndus erit, hoc est,
quid ex quaque re soleat evenire, magno opere consi-
derandum est, ut metus, laetitia, titubatio, audacia.
Quarta autem pars rebus erat ex iis, quas negotiis di- 42.1
cebamus esse adtributas, consecutio. in ea quaeruntur
ea, quae gestum negotium confestim aut intervallo con-
sequuntur. in quo videbimus, ecqua consuetudo sit,
ecqua lex, ecqua pactio, ecquod eius rei artificium aut 5
usus aut exercitatio, hominum aut adprobatio aut
offensio; ex quibus nonnumquam elicitur aliquid
suspicionis.