| Sunt autem aliae suspiciones, quae communiter et | 2.42.9 |
| ex negotiorum et ex personarum adtributionibus su- | 10 |
| muntur. nam et ex fortuna et ex natura et ex victu, | |
| studio, factis, casu, orationibus, consilio et ex habitu | |
| animi aut corporis pleraque pertinent ad easdem res, | |
| quae rem credibilem aut incredibilem facere pos- | |
| sunt et cum facti suspicione iunguntur. maxime enim | 43.1 |
| quaerere oportet in hac constitutione, primum po- | |
| tueritne aliquid fieri; deinde ecquo ab alio potuerit; | |
| deinde facultas, de qua ante diximus; deinde utrum id | |
| facinus sit, quod paenitere fuerit necesse, quod spem | 5 |
| celandi non haberet; deinde necessitudo, in qua necesse | |
| fuerit id aut fieri aut ita fieri, quaeritur. quorum pars | |
| ad consilium pertinet, quod personis adtributum est, | |
| ut in ea causa, quam exposuimus: ante rem, quod in | |
| itinere se tam familiariter adplicaverit, quod sermonis | 10 |
| causam quaesierit, quod simul deverterit, deinde cena- | |
| rit. in re nox, somnus. post rem, quod solus exierit, | |
| quod illum tam familiarem tam aequo animo reli- | |
| querit, quod cruentum gladium habuerit. rursum, | 44.1 |
| utrum videatur diligenter ratio faciendi esse habita et | |
| excogitata, an ita temere, ut non veri simile sit quem- | |
| quam tam temere ad maleficium accessisse. in quo | |
| quaeritur, num quo alio modo commodius potuerit fieri | 5 |
| vel a fortuna administrari. nam saepe, si pecuniae, | |
| adiumenta, adiutores desint, facultas fuisse faciundi | |
| non videtur. hoc modo si diligenter attendamus, apta | |
| inter se esse intellegimus haec, quae negotiis, et illa, | |
| quae personis sunt adtributa. | 10 |
| Hic non facile est neque necessarium est distinguere, | |
| ut in superioribus partibus, quo pacto quicque accu- | |
| satorem et quomodo defensorem tractare oporteat. | |
| non est necessarium, propterea quod causa posita, quid | |
| in quamque conveniat, res ipsa docebit eos, qui non | 15 |
| omnia hic se inventuros putabunt, si modo quandam | |
| in commune mediocrem intellegentiam conferent; non | 45.1 |
| facile autem, quod et infinitum est tot de rebus utram- | |
| que in partem singillatim de una quaque explicare et | |
| alias aliter haec in utramque partem causae solent | |
| convenire. quare considerare haec, quae exposuimus, | 5 |
| oportebit. facilius autem ad inventionem animus in- | |
| cidet, si gesti negotii et suam et adversarii narrationem | |
| saepe et diligenter pertractabit et, quod quaeque pars | |
| suspicionis habebit, eliciens considerabit, quare, quo | |
| consilio, qua spe perficiundi quicque factum sit; hoc | 10 |
| cur modo potius quam illo; cur ab hoc potius quam | |
| ab illo; cur nullo adiutore aut cur hoc; cur nemo sit | |
| conscius aut cur sit aut cur hic sit; cur hoc ante fac- | |
| tum sit; [cur hoc ante factum non sit;] cur hoc in ipso | |
| negotio, cur hoc post negotium, an factum de industria | 15 |
| an rem ipsam consecutum sit; constetne oratio aut | |
| cum re aut ipsa secum; hoc huiusne rei sit signum an | |
| illius, an et huius et illius et utrius potius; quid fac- | |
| tum sit, quod non oportuerit, aut non factum, quod | |
| oportuerit. cum animus hac intentione omnes totius | 46.1 |
| negotii partes considerabit, tum illi ipsi in medium | |
| coacervati loci procedent, de quibus ante dictum est; | |
| et tum ex singulis, tum ex coniunctis argumenta certa | |
| nascentur, quorum argumentorum pars probabili, pars | 5 |
| necessario in genere versabitur. accedunt autem saepe | |
| ad coniecturam quaestiones, testimonia, rumores, quae | |
| contra omnia uterque simili via praeceptorum torquere | |
| ad suae causae commodum debebit. nam et ex quae- | |
| stione suspiciones et ex testimonio et ex rumore aliquo | 10 |
| pari ratione ut ex causa et ex persona et ex facto duci | |
| oportebit. |