| Quare nobis et ii videntur errare, qui hoc genus | 2.47.1 |
| suspicionum artificii non putant indigere, et ii, qui | |
| aliter hoc de genere ac de omni coniectura praeci- | |
| piundum putant. omnis enim iisdem ex locis con- | |
| iectura sumenda est. nam et eius, qui in quaestione | 5 |
| aliquid dixerit, et eius, qui in testimonio, et ipsius | |
| rumoris causa et veritas ex iisdem adtributionibus re- | |
| perietur. | |
| Omni autem in causa pars argumentorum est ad- | |
| iuncta ei causae solum, quae dicitur, et ex ipsa ita | 10 |
| ducta, ut ab ea separatim in omnes eiusdem generis | |
| causas transferri non satis commode possit; pars au- | |
| tem est pervagatior et aut in omnes eiusdem generis | |
| aut in plerasque causas adcommodata. haec ergo | 48.1 |
| argumenta, quae transferri in multas causas possunt, | |
| locos communes nominamus. nam locus communis | |
| aut certae rei quandam continet amplificationem, ut | |
| si quis hoc velit ostendere, eum, qui parentem ne- | 5 |
| carit, maximo supplicio esse dignum; quo loco nisi | |
| perorata [et probata] causa non est utendum; aut | |
| dubiae, quae ex contrario quoque habeat probabiles | |
| rationes argumentandi, ut suspicionibus credi oportere, | |
| et contra, suspicionibus credi non oportere. ac pars | 10 |
| locorum communium per indignationem aut per con- | |
| questionem inducitur, de quibus ante dictum est, pars | |
| per aliquam probabilem utraque ex parte rationem. | |
| distinguitur autem oratio atque inlustratur maxime | 49.1 |
| raro inducendis locis communibus et aliquo loco iam | |
| certioribus illis [auditoribus] argumentis confirmato. | |
| nam [et] tum conceditur commune quiddam dicere, | |
| cum diligenter aliqui proprius causae locus tractatus | 5 |
| est et auditoris animus aut renovatur ad ea, quae | |
| restant, aut omnibus iam dictis exsuscitatur. omnia | |
| autem ornamenta elocutionis, in quibus et suavitatis | |
| et gravitatis plurimum consistit, et omnia, quae in in- | |
| ventione rerum et sententiarum aliquid habent digni- | 10 |
| tatis, in communes locos conferuntur. quare non, ut | 50.1 |
| causarum, sic oratorum quoque multorum communes | |
| loci sunt. nam nisi ab iis, qui multa in exercitatione | |
| magnam sibi verborum et sententiarum copiam con- | |
| paraverint, tractari non poterunt ornate et graviter, | 5 |
| quemadmodum natura ipsorum desiderat. |