| Atque hoc sit nobis dictum communiter de omni | 2.50.7 |
| genere locorum communium; nunc exponemus, in | |
| coniecturalem constitutionem qui loci communes in- | |
| cidere soleant: suspicionibus credi oportere et non | 10 |
| oportere; rumoribus credi oportere et non oportere; | |
| testibus credi oportere et non oportere; quaestionibus | |
| credi oportere et non oportere; vitam ante actam | |
| spectari oportere et non oportere; eiusdem esse, qui | |
| in illa re peccarit, et hoc quoque admisisse et non | 15 |
| esse eiusdem; causam maxime spectari [causam] | |
| oportere et non oportere. atque hi quidem et si qui | |
| eiusmodi ex proprio argumento communes loci na- | |
| scentur, in contrarias partes diducuntur. certus autem | 51.1 |
| locus est accusatoris, per quem auget facti atrocitatem, | |
| et alter, per quem negat malorum misereri oportere: | |
| defensoris, per quem calumnia accusatorum cum in- | |
| dignatione ostenditur et per quem cum conquestione | 5 |
| misericordia captatur. hi et ceteri loci omnes com- | |
| munes ex iisdem praeceptis sumuntur, quibus ceterae | |
| argumentationes; sed illae tenuius et subtilius et acu- | |
| tius tractantur, hi autem gravius et ornatius et cum | |
| verbis tum etiam sententiis excellentibus. in illis enim | 10 |
| finis est, ut id, quod dicitur, verum esse videatur, in | |
| his, tametsi hoc quoque videri oportet, tamen finis est | |
| amplitudo. | |
| Nunc ad aliam constitutionem transeamus. | |
| Cum est nominis controversia, quia vis vocabuli | 52.1 |
| definienda verbis est, constitutio definitiva dicitur. | |
| eius generis exemplo nobis posita sit haec causa: | |
| C. Flaminius, is qui consul rem male gessit bello | |
| Punico secundo, cum tribunus plebis esset, invito | 5 |
| senatu et omnino contra voluntatem omnium opti- | |
| matium per seditionem ad populum legem agrariam | |
| ferebat. hunc pater suus concilium plebis habentem | |
| de templo deduxit; arcessitur maiestatis. intentio est: | |
| 'maiestatem minuisti, quod tribunum plebis de templo | 10 |
| deduxisti.' depulsio est: 'non minui maiestatem.' | |
| quaestio est: maiestatemne minuerit? ratio: 'in filium | |
| enim quam habebam potestatem, ea sum usus.' rationis | |
| infirmatio: 'at enim, qui patria potestate, hoc est pri- | |
| vata quadam, tribuniciam potestatem, hoc est populi | 15 |
| potestatem, infirmat, minuit is maiestatem.' iudicatio | |
| est: minuatne is maiestatem, qui in tribuniciam po- | |
| testatem patria potestate utatur? ad hanc iudicationem | |
| argumentationes omnes afferre oportebit. |