| Ac ne qui forte arbitretur nos non intellegere aliam | 2.53.1 |
| quoque incidere constitutionem in hanc causam, eam | |
| nos partem solam sumimus, in quam praecepta nobis | |
| danda sunt. omnibus autem partibus hoc in libro | |
| explicatis quivis omni in causa, si diligenter adtendet, | 5 |
| omnes videbit constitutiones et earum partes et contro- | |
| versias, si quae forte in eas incident; nam de omnibus | |
| praescribemus. | |
| Primus ergo accusatoris locus est eius nominis, | |
| cuius de vi quaeritur, brevis et aperta et ex opinione | 10 |
| hominum definitio, hoc modo: Maiestatem minuere est | |
| de dignitate aut amplitudine aut potestate populi aut | |
| eorum, quibus populus potestatem dedit, aliquid | |
| derogare. hoc sic breviter expositum pluribus verbis | |
| est et rationibus confirmandum et ita esse, ut descrip- | 15 |
| seris, ostendendum. postea ad id, quod definieris, | |
| factum eius, qui accusabitur, adiungere oportebit et | |
| ex eo, quod ostenderis esse, verbi causa maiestatem | |
| minuere, docere adversarium maiestatem minuisse et | |
| hunc totum locum communi loco confirmare, per quem | 20 |
| ipsius facti atrocitas aut indignitas aut omnino culpa | |
| cum indignatione augeatur. post erit infirmanda ad- | |
| versariorum descriptio. ea autem infirmabitur, si falsa | 54.1 |
| demonstrabitur. hoc ex opinione hominum sumetur, | |
| cum, quemadmodum et quibus in rebus homines in | |
| consuetudine scribendi aut sermocinandi eo verbo uti | |
| soleant, considerabitur. item infirmabitur, si turpis aut | 5 |
| inutilis esse [ostenditur] eius descriptionis adprobatio | |
| et, quae incommoda consecutura sint eo concesso, | |
| ostendetur—id autem ex honestatis et ex utilitatis | |
| partibus sumetur, de quibus in deliberationis praecep- | |
| tis exponemus—et si cum definitione nostra adver- | 10 |
| sariorum definitionem conferemus et nostram veram, | |
| honestam, utilem esse demonstrabimus, illorum con- | |
| tra. quaeremus autem res aut maiore aut minore aut | 55.1 |
| pari in negotio similes, ex quibus affirmetur nostra | |
| descriptio. iam si res plures erunt definiendae: ut, si | |
| quaeratur, fur sit an sacrilegus, qui vasa ex privato | |
| sacra subripuerit, erit utendum pluribus definitionibus; | 5 |
| deinde simili ratione causa tractanda. Locus autem | |
| communis in eius malitiam, qui non modo rerum, | |
| verum etiam verborum potestatem sibi arrogare cona- | |
| tus et faciat, quod velit, et id, quod fecerit, quo velit | |
| nomine appellet. | 10 |