| Affectio est quaedam ex tempore aut ex nego- | 2.176.1 |
| tiorum eventu aut administratione aut hominum stu- | |
| dio commutatio rerum, ut non tales, quales ante ha- | |
| bitae sint aut plerumque haberi soleant, habendae | |
| videantur esse; ut ad hostes transire turpe videatur | 5 |
| esse, at non illo animo, quo Ulixes transiit; et pe- | |
| cuniam in mare deicere inutile, at non eo consilio, | |
| quo Aristippus fecit. sunt igitur res quaedam ex | |
| tempore et ex consilio, non ex sua natura conside- | |
| randae; quibus in omnibus, quid tempora petant, quid | 10 |
| personis dignum sit, considerandum est et non quid, | |
| sed quo quidque animo, quicum, quo tempore, quam- | |
| diu fiat, attendendum est. his ex partibus ad senten- | |
| tiam dicendam locos sumi oportere arbitramur. | |
| Laudes autem et vituperationes ex iis locis sumentur, | 177.1 |
| qui loci personis sunt adtributi, de quibus ante dic- | |
| tum est. sin distributius tractare qui volet, partiatur | |
| in animum et corpus et extraneas res licebit. animi | |
| [est] virtus, cuius de partibus paulo ante dictum est; | 5 |
| corporis valetudo, dignitas, vires, velocitas; extraneae | |
| honos, pecunia, adfinitas, genus, amici, patria, poten- | |
| tia, cetera, quae simili esse in genere intellegentur. | |
| atque in his id, quod in omnia, valere oportebit; con- | |
| traria quoque, quae et qualia sint, intellegentur. vi- | 178.1 |
| dere autem in laudando et in vituperando oportebit | |
| non tam, quae in corpore aut in extraneis rebus ha- | |
| buerit is, de quo agetur, quam quo pacto his rebus | |
| usus sit. nam fortunam quidem et laudare stultitia | 5 |
| et vituperare superbia est, animi autem et laus ho- | |
| nesta et vituperatio vehemens est. |