| Utilitas autem aut in corpore posita est aut in | 2.168.9 |
| extrariis rebus; quarum tamen rerum multo maxima | 10 |
| pars ad corporis commodum revertitur, ut in re pu- | |
| blica quaedam sunt, quae, ut sic dicam, ad corpus | |
| pertinent civitatis, ut agri, portus, pecunia, classis, | |
| nautae, milites, socii, quibus rebus incolumitatem ac | |
| libertatem retinent civitates, aliae vero, quae iam quid- | 15 |
| dam magis amplum et minus necessarium conficiunt, | |
| ut urbis egregia exornatio atque amplitudo, ut quae- | |
| dam excellens pecuniae magnitudo, amicitiarum ac | |
| societatum multitudo. quibus rebus non illud solum | 169.1 |
| conficitur, ut salvae et incolumes, verum etiam, ut | |
| amplae atque potentes sint civitates. quare utilitatis | |
| duae partes videntur esse, incolumitas et potentia. in- | |
| columitas est salutis rata atque integra conservatio; | 5 |
| potentia est ad sua conservanda et alterius adtenuanda | |
| idonearum rerum facultas. atque in iis omnibus, quae | |
| ante dicta sunt, quid fieri et quid facile fieri possit, | |
| oportet considerare. facile id dicemus, quod sine | |
| magno aut sine ullo labore, sumptu, molestia quam | 10 |
| brevissimo tempore confici potest; posse autem fieri, | |
| quod, quamquam laboris, sumptus, molestiae, longin- | |
| quitatis indiget atque [aut] omnes aut plurimas aut | |
| maximas causas habet difficultatis, tamen his suscep- | |
| tis difficultatibus confieri atque ad exitum perduci | 15 |
| potest. | |
| Quoniam ergo de honestate et de utilitate dixi- | 170.1 |
| mus, nunc restat, ut de iis rebus, quas his adtributas | |
| esse dicebamus, necessitudine et affectione, perscriba- | |
| mus. puto igitur esse hanc necessitudinem, cui nulla | |
| vi resisti potest, quo ea setius id, quod facere pot- | 5 |
| est, perficiat, quae neque mutari neque leniri potest. | |
| [atque, ut apertius hoc sit, exemplo licet vim rei, | |
| qualis et quanta sit, cognoscamus. uri posse flamma | |
| ligneam materiam necesse est. corpus [animal] mortale | |
| aliquo tempore interire necesse est; atque ita necesse, | 10 |
| ut vis postulat ea, quam modo describebamus, ne- | |
| cessitudinis.] huiusmodi necessitudines cum in di- | |
| cendi rationes incident, recte necessitudines appella- | |
| buntur; sin aliquae res accident difficiles, in illa su- | |
| periore, possitne fieri, quaestione considerabimus. at- | 171.1 |
| que etiam hoc mihi videor videre, esse quasdam cum | |
| adiunctione necessitudines, quasdam simplices et ab- | |
| solutas. nam aliter dicere solemus: 'necesse est | |
| Casilinenses se dedere Hannibali'; aliter autem: 'ne- | 5 |
| cesse est Casilinum venire in Hannibalis potestatem.' | |
| illic, in superiore, adiunctio est haec: 'nisi si malunt | |
| fame perire'; si enim id malunt, non est necesse; hoc | |
| inferius non item, propterea quod, sive velint Casili- | |
| nenses se dedere sive famem perpeti atque ita perire, | 10 |
| necesse est Casilinum venire in Hannibalis potestatem. | |
| quid igitur haec perficere potest necessitudinis distri- | |
| butio? prope dicam plurimum, cum locus necessi- | |
| tudinis videbitur incurrere. nam cum simplex erit | |
| necessitudo, nihil erit quod multa dicamus, cum eam | 15 |
| nulla ratione lenire possimus; cum autem ita necesse | 172.1 |
| erit, si aliquid effugere aut adipisci velimus, tum | |
| adiunctio illa quid habeat utilitatis aut quid honestatis, | |
| erit considerandum. nam si velis attendere, ita tamen, | |
| ut id quaeras, quod conveniat ad usum civitatis, re- | 5 |
| perias nullam esse rem, quam facere necesse sit, nisi | |
| propter aliquam causam, quam adiunctionem nomi- | |
| namus; pariter autem esse multas res [necessitatis], | |
| ad quas similis adiunctio non accedit; quod genus | |
| [ut] homines [mortales] necesse est interire, sine ad- | 10 |
| iunctione; ut cibo utantur, non necesse est nisi cum | |
| illa exceptione 'extra quam si nolint fame perire.' | |
| ergo, ut dico, illud, quod adiungitur, semper, cuius- | 173.1 |
| modi sit, erit considerandum. nam omni tempore id | |
| pertinebit, ut [aut ad honestatem] hoc modo expo- | |
| nenda necessitudo sit: 'necesse est, si honeste volu- | |
| mus vivere'; [aut ad incolumitatem, hoc modo:] 'ne- | 5 |
| cesse est, si incolumes volumus esse'; [aut ad com- | |
| moditatem, hoc modo:] 'necesse est, si sine incommodo | |
| volumus vivere.' ac summa quidem necessitudo vi- | |
| detur esse honestatis; huic proxima incolumitatis; | |
| tertia ac levissima commoditatis; quae cum his num- | 10 |
| quam poterit duabus contendere. hasce autem inter | 174.1 |
| se saepe necesse est comparari, ut, quamquam praestet | |
| honestas incolumitati, tamen, utri potissimum consu- | |
| lendum sit, deliberetur. cuius rei certum quoddam | |
| praescriptum videtur in perpetuum dari posse. nam, | 5 |
| qua in re fieri poterit, ut, cum incolumitati consulueri- | |
| mus, quod sit in praesentia de honestate delibatum, | |
| virtute aliquando et industria recuperetur, incolumita- | |
| tis ratio videbitur habenda; cum autem id non poterit, | |
| honestatis. ita in huiusmodi quoque re, cum inco- | 10 |
| lumitati videbimur consulere, vere poterimus dicere | |
| nos honestatis rationem habere, quoniam sine inco- | |
| lumitate eam nullo tempore possumus adipisci. qua | |
| in re vel concedere alteri vel ad condicionem alterius | |
| descendere vel in praesentia quiescere atque aliud tem- | 15 |
| pus exspectare oportebit, modo illud adtendatur, di- | 175.1 |
| gnane causa videatur ea, quae ad utilitatem pertine- | |
| bit, quare de magnificentia aut de honestate quiddam | |
| derogetur. atque in hoc loco mihi caput illud vide- | |
| tur esse, ut quaeramus, quid sit illud, quod si adi- | 5 |
| pisci aut effugere velimus, aliqua res nobis sit ne- | |
| cessaria, hoc est, quae sit adiunctio, ut proinde, uti | |
| quaeque res erit, elaboremus et gravissimam quamque | |
| causam vehementissime necessariam iudicemus. |