| Ac de eo quidem genere honestatis, quod omni ex | 2.165.14 |
| parte propter se petitur, satis dictum est. nunc de | 166.1 |
| eo, in quo utilitas quoque adiungitur, quod tamen | |
| honestum vocamus, dicendum videtur. sunt igitur | |
| multa, quae nos cum dignitate tum quoque fructu | |
| suo ducunt; quo in genere est gloria, dignitas, ampli- | 5 |
| tudo, amicitia. gloria est frequens de aliquo fama | |
| cum laude; dignitas est alicuius honesta et cultu | |
| et honore et verecundia digna auctoritas; ampli- | |
| tudo potentiae aut maiestatis aut aliquarum copiarum | |
| magna abundantia; amicitia voluntas erga aliquem | 10 |
| rerum bonarum illius ipsius causa, quem diligit, cum | |
| eius pari voluntate. hic, quia de civilibus causis lo- | 167.1 |
| quimur, fructus ad amicitiam adiungimus, ut eorum | |
| quoque causa petenda videatur, ne forte, qui nos de | |
| omni amicitia dicere existimant, reprehendere inci- | |
| piant. quamquam sunt qui propter utilitatem modo | 5 |
| petendam putant amicitiam; sunt qui propter se so- | |
| lum; sunt qui propter se et utilitatem. quorum quid | |
| verissime constituatur, alius locus erit considerandi. | |
| nunc hoc sic ad usum oratorium relinquatur, utram- | |
| que propter rem amicitiam esse expetendam. ami- | 168.1 |
| citiarum autem ratio, quoniam partim sunt religioni- | |
| bus iunctae, partim non sunt, et quia partim veteres | |
| sunt, partim novae, partim ab illorum, partim ab | |
| nostro beneficio profectae, partim utiliores, partim | 5 |
| minus utiles, ex causarum dignitatibus, ex temporum | |
| opportunitatibus, ex officiis, ex religionibus, ex vetu- | |
| statibus habebitur. |