Fortitudo est considerata periculorum susceptio et 2.163.1
laborum perpessio. eius partes magnificentia, fidentia,
patientia, perseverantia. magnificentia est rerum ma-
gnarum et excelsarum cum animi ampla quadam et
splendida propositione cogitatio atque administratio; 5
fidentia est, per quam magnis et honestis in rebus
multum ipse animus in se fiduciae certa cum spe con-
locavit; patientia est honestatis aut utilitatis causa
rerum arduarum ac difficilium voluntaria ac diuturna
perpessio; perseverantia est in ratione bene considerata 164.1
stabilis et perpetua permansio.
  Temperantia est rationis in libidinem atque in alios
non rectos impetus animi firma et moderata domina-
tio. eius partes continentia, clementia, modestia. con- 5
tinentia est, per quam cupiditas consilii gubernatione
regitur; clementia, per quam animi temere in odium
alicuius * iniectionis concitati comitate retinentur;
modestia, per quam pudor honesti curam et stabilem
comparat auctoritatem. atque haec omnia propter 10
se solum, ut nihil adiungatur emolumenti, petenda
sunt. quod ut demonstretur, neque ad hoc nostrum
institutum pertinet et a brevitate praecipiendi remo-
tum est. propter se autem vitanda sunt non ea modo, 165.1
quae his contraria sunt, ut fortitudini ignavia et
iustitiae iniustitia, verum etiam illa, quae propinqua
videntur et finitima esse, absunt autem longissume;
quod genus fidentiae contrarium est diffidentia et ea 5
re vitium est; audacia non contrarium, sed appositum
est ac propinquum et tamen vitium est. sic uni cuique
virtuti finitimum vitium reperietur, aut certo iam no-
mine appellatum, ut audacia, quae fidentiae, pertinacia,
quae perseverantiae finitima est, superstitio, quae re- 10
ligioni propinqua est, aut sine ullo certo nomine.
quae omnia item uti contraria rerum bonarum in re-
bus vitandis reponentur.