| DE ORATORE | |
| AD QVINTVM FRATREM LIBRI TRES | |
| LIBER PRIMVS | |
| Cogitanti mihi saepe numero et memoria vetera repe- | 1.1.1 |
| tenti perbeati fuisse, Quinte frater, illi videri solent, qui in | |
| optima re publica, cum et honoribus et rerum gestarum | |
| gloria florerent, eum vitae cursum tenere potuerunt, ut vel in | |
| negotio sine periculo vel in otio cum dignitate esse possent; | 5 |
| ac fuit cum mihi quoque initium requiescendi atque ani- | |
| mum ad utriusque nostrum praeclara studia referendi | |
| fore iustum et prope ab omnibus concessum arbitrarer, si | |
| infinitus forensium rerum labor et ambitionis occupatio | |
| decursu honorum, etiam aetatis flexu constitisset. Quam | 2.1 |
| spem cogitationum et consiliorum meorum cum graves | |
| communium temporum tum varii nostri casus fefellerunt; | |
| nam qui locus quietis et tranquillitatis plenissimus fore | |
| videbatur, in eo maximae moles molestiarum et turbulen- | 5 |
| tissimae tempestates exstiterunt; neque vero nobis cupien- | |
| tibus atque exoptantibus fructus oti datus est ad eas artis, | |
| quibus a pueris dediti fuimus, celebrandas inter nosque | |
| recolendas. Nam prima aetate incidimus in ipsam per- | 3.1 |
| turbationem disciplinae veteris, et consulatu devenimus in | |
| medium rerum omnium certamen atque discrimen, et hoc | |
| tempus omne post consulatum obiecimus eis fluctibus, qui | |
| per nos a communi peste depulsi in nosmet ipsos redunda- | 5 |
| rent. Sed tamen in his vel asperitatibus rerum vel angustiis | |
| temporis obsequar studiis nostris et quantum mihi vel fraus | |
| inimicorum vel causae amicorum vel res publica tribuet | |
| oti, ad scribendum potissimum conferam; tibi vero, frater, | 4.1 |
| neque hortanti deero neque roganti, nam neque auctoritate | |
| quisquam apud me plus valere te potest neque voluntate. | |
| Ac mihi repetenda est veteris cuiusdam memoriae non sane | |
| satis explicata recordatio, sed, ut arbitror, apta ad id, quod | 5 |
| requiris, ut cognoscas quae viri omnium eloquentissimi | |
| clarissimique senserint de omni ratione dicendi. Vis enim, | 5.1 |
| ut mihi saepe dixisti, quoniam, quae pueris aut adulescen- | |
| tulis nobis ex commentariolis nostris incohata ac rudia | |
| exciderunt, vix <sunt> hac aetate digna et hoc usu, quem ex | |
| causis, quas diximus, tot tantisque consecuti sumus, aliquid | 5 |
| eisdem de rebus politius a nobis perfectiusque proferri; | |
| solesque non numquam hac de re a me in disputationibus | |
| nostris dissentire, quod ego eruditissimorum hominum | |
| artibus eloquentiam contineri statuam, tu autem illam ab | |
| elegantia doctrinae segregandam putes et in quodam ingeni | 10 |
| atque exercitationis genere ponendam. |