| Ac mihi quidem saepe numero in summos homines ac | 1.6.1 |
| summis ingeniis praeditos intuenti quaerendum esse visum | |
| est quid esset cur plures in omnibus rebus quam in dicendo | |
| admirabiles exstitissent; nam quocumque te animo et cogi- | |
| tatione converteris, permultos excellentis in quoque genere | 5 |
| videbis non mediocrium artium, sed prope maximarum. | |
| Quis enim est qui, si clarorum hominum scientiam rerum | 7.1 |
| gestarum vel utilitate vel magnitudine metiri velit, non | |
| anteponat oratori imperatorem? Quis autem dubitet quin | |
| belli duces ex hac una civitate praestantissimos paene in- | |
| numerabilis, in dicendo autem excellentis vix paucos proferre | 5 |
| possimus? Iam vero consilio ac sapientia qui regere ac | 8.1 |
| gubernare rem publicam possint, multi nostra, plures patrum | |
| memoria atque etiam maiorum exstiterunt, cum boni perdiu | |
| nulli, vix autem singulis aetatibus singuli tolerabiles oratores | |
| invenirentur. Ac ne qui forte cum aliis studiis, quae recon- | 5 |
| ditis in artibus atque in quadam varietate litterarum ver- | |
| sentur, magis hanc dicendi rationem, quam cum imperatoris | |
| laude aut cum boni senatoris prudentia comparandam putet, | |
| convertat animum ad ea ipsa artium genera circumspiciat- | |
| que, qui in eis floruerint quamque multi sint; sic facillime, | 10 |
| quanta oratorum sit et semper fuerit paucitas, iudicabit. | |
| Neque enim te fugit omnium laudatarum artium procrea- | 9.1 |
| tricem quandam et quasi parentem eam, quam φιλοσοφίαν | |
| Graeci vocant, ab hominibus doctissimis iudicari; in qua | |
| difficile est enumerare quot viri quanta scientia quantaque | |
| in suis studiis varietate et copia fuerint, qui non una aliqua | 5 |
| in re separatim elaborarint, sed omnia, quaecumque possent, | |
| vel scientiae pervestigatione vel disserendi ratione compre- | |
| henderint. Quis ignorat, ei, qui mathematici vocantur, | 10.1 |
| quanta in obscuritate rerum et quam recondita in arte et | |
| multiplici subtilique versentur? Quo tamen in genere ita | |
| multi perfecti homines exstiterunt, ut nemo fere studuisse | |
| ei scientiae vehementius videatur, quin quod voluerit con- | 5 |
| secutus sit. Quis musicis, quis huic studio litterarum, quod | |
| profitentur ei, qui grammatici vocantur, penitus se dedit, | |
| quin omnem illarum artium paene infinitam vim et materiem | |
| scientia et cognitione comprehenderit? Vere mihi hoc | 11.1 |
| videor esse dicturus, ex omnibus eis, qui in harum artium | |
| liberalissimis studiis sint doctrinisque versati, minimam | |
| copiam poetarum <et oratorum> egregiorum exstitisse: atque | |
| in hoc ipso numero, in quo perraro exoritur aliquis ex- | 5 |
| cellens, si diligenter et ex nostrorum et ex Graecorum copia | |
| comparare voles, multo tamen pauciores oratores quam | |
| poetae boni reperientur. Quod hoc etiam mirabilius debet | 12.1 |
| videri, quia ceterarum artium studia fere reconditis atque | |
| abditis e fontibus hauriuntur, dicendi autem omnis ratio in | |
| medio posita communi quodam in usu atque in hominum | |
| ore et sermone versatur, ut in ceteris id maxime excellat, | 5 |
| quod longissime sit ab imperitorum intellegentia sensuque | |
| disiunctum, in dicendo autem vitium vel maximum sit | |
| a vulgari genere orationis atque a consuetudine communis | |
| sensus abhorrere. Ac ne illud quidem vere dici potest | 13.1 |
| aut pluris ceteris inservire aut maiore delectatione aut spe | |
| uberiore aut praemiis ad perdiscendum amplioribus com- | |
| moveri. Atque ut omittam Graeciam, quae semper elo- | |
| quentiae princeps esse voluit, atque illas omnium doctrinarum | 5 |
| inventrices Athenas, in quibus summa dicendi vis et inventa | |
| est et perfecta, in hac ipsa civitate profecto nulla umquam | |
| vehementius quam eloquentiae studia viguerunt. Nam | 14.1 |
| postea quam imperio omnium gentium constituto diuturnitas | |
| pacis otium confirmavit, nemo fere laudis cupidus adulescens | |
| non sibi ad dicendum studio omni enitendum putavit; ac | |
| primo quidem totius rationis ignari, qui neque exercitationis | 5 |
| ullam vim neque aliquod praeceptum artis esse arbitrarentur, | |
| tantum, quantum ingenio et cogitatione poterant, conseque- | |
| bantur; post autem auditis oratoribus Graecis cognitisque | |
| eorum litteris adhibitisque doctoribus incredibili quodam | |
| nostri homines di<s>cendi studio flagraverunt. Excitabat eos | 15.1 |
| magnitudo, varietas multitudoque in omni genere causarum, | |
| ut ad eam doctrinam, quam suo quisque studio consecutus | |
| esset, adiungeretur usus frequens, qui omnium magistrorum | |
| praecepta superaret; erant autem huic studio maxima, quae | 5 |
| nunc quoque sunt, exposita praemia vel ad gratiam vel ad | |
| opes vel ad dignitatem; ingenia vero, ut multis rebus | |
| possumus iudicare, nostrorum hominum multum ceteris | |
| hominibus omnium gentium praestiterunt. Quibus de causis | 16.1 |
| quis non iure miretur ex omni memoria aetatum, temporum, | |
| civitatum tam exiguum oratorum numerum inveniri? |