| Sed enim maius est hoc quiddam quam homines opinan- | 1.16.4 |
| tur, et pluribus ex artibus studiisque conlectum. Quid enim | 5 |
| quis aliud in maxima discentium multitudine, summa magi- | |
| strorum copia, praestantissimis hominum ingeniis, infinita | |
| causarum varietate, amplissimis eloquentiae propositis prae- | |
| miis esse causae putet, nisi rei quandam incredibilem | |
| magnitudinem ac difficultatem? Est enim et scientia | 17.1 |
| comprehendenda rerum plurimarum, sine qua verborum | |
| volubilitas inanis atque inridenda est, et ipsa oratio con- | |
| formanda non solum electione, sed etiam constructione | |
| verborum, et omnes animorum motus, quos hominum | 5 |
| generi rerum natura tribuit, penitus pernoscendi, quod | |
| omnis vis ratioque dicendi in eorum, qui audiunt, mentibus | |
| aut sedandis aut excitandis expromenda est; accedat eodem | |
| oportet lepos quidam facetiaeque et eruditio libero digna | |
| celeritasque et brevitas et respondendi et lacessendi subtili | 10 |
| venustate atque urbanitate coniuncta; tenenda praeterea | 18.1 |
| est omnis antiquitas exemplorumque vis, neque legum ac | |
| iuris civilis scientia neglegenda est. Nam quid ego de | |
| actione ipsa plura dicam? quae motu corporis, quae | |
| gestu, quae vultu, quae vocis conformatione ac varietate | 5 |
| moderanda est; quae sola per se ipsa quanta sit, histrionum | |
| levis ars et scaena declarat; in qua cum omnes in oris | |
| et vocis et motus moderatione laborent, quis ignorat quam | |
| pauci sint fuerintque, quos animo aequo spectare possimus? | |
| Quid dicam de thesauro rerum omnium, memoria? Quae | 10 |
| nisi custos inventis cogitatisque rebus et verbis adhibeatur, | |
| intellegimus omnia, etiam si praeclarissima fuerint in oratore, | |
| peritura. Quam ob rem mirari desinamus, quae causa sit | 19.1 |
| eloquentium paucitatis, cum ex eis rebus universis eloquentia | |
| constet, in quibus singulis elaborare permagnum est, horte- | |
| murque potius liberos nostros ceterosque, quorum gloria | |
| nobis et dignitas cara est, ut animo rei magnitudinem | 5 |
| complectantur neque eis aut praeceptis aut magistris aut | |
| exercitationibus, quibus utuntur omnes, sed aliis quibusdam | |
| se id quod expetunt, consequi posse confidant. Ac mea | 20.1 |
| quidem sententia nemo poterit esse omni laude cumulatus | |
| orator, nisi erit omnium rerum magnarum atque artium | |
| scientiam consecutus: etenim ex rerum cognitione efflorescat | |
| et redundet oportet oratio. Quae, nisi res est ab oratore | 5 |
| percepta et cognita, inanem quandam habet elocutionem | |
| et paene puerilem. Neque vero ego hoc tantum oneris | 21.1 |
| imponam nostris praesertim oratoribus in hac tanta occupa- | |
| tione urbis ac vitae, nihil ut eis putem licere nescire, quam- | |
| quam vis oratoris professioque ipsa bene dicendi hoc | |
| suscipere ac polliceri videtur, ut omni de re, quaecumque | 5 |
| sit proposita, ornate ab eo copioseque dicatur. Sed quia | 22.1 |
| non dubito quin hoc plerisque immensum infinitumque | |
| videatur, et quod Graecos homines non solum ingenio et | |
| doctrina, sed etiam otio studioque abundantis partitionem | |
| iam quandam artium fecisse video neque in universo genere | 5 |
| singulos elaborasse, sed seposuisse a ceteris dictionibus | |
| eam partem dicendi, quae in forensibus disceptationibus | |
| iudiciorum aut deliberationum versaretur, et id unum genus | |
| oratori reliquisse; non complectar in his libris amplius, | |
| quam quod huic generi re quaesita et multum disputata | 10 |
| summorum hominum prope consensu est tributum; repe- | 23.1 |
| tamque non ab incunabulis nostrae veteris puerilisque | |
| doctrinae quendam ordinem praeceptorum, sed ea, quae | |
| quondam accepi in nostrorum hominum eloquentissimorum | |
| et omni dignitate principum disputatione esse versata; non | 5 |
| quo illa contemnam, quae Graeci dicendi artifices et do- | |
| ctores reliquerunt, sed cum illa pateant in promptuque sint | |
| omnibus, neque ea interpretatione mea aut ornatius ex- | |
| plicari aut planius exprimi possint, dabis hanc veniam, | |
| mi frater, ut opinor, ut eorum, quibus summa dicendi laus | 10 |
| a nostris hominibus concessa est, auctoritatem Graecis | |
| anteponam. |