| Cum igitur vehementius inveheretur in causam principum | 1.24.1 |
| consul Philippus Drusique tribunatus pro senatus auctori- | |
| tate susceptus infringi iam debilitarique videretur, dici mihi | |
| memini ludorum Romanorum diebus L. Crassum quasi | |
| conligendi sui causa se in Tusculanum contulisse; venisse | 5 |
| eodem, socer eius qui fuerat, Q. Mucius dicebatur et M. | |
| Antonius, homo et consiliorum in re publica socius et | |
| summa cum Crasso familiaritate coniunctus. Exierant | 25.1 |
| autem cum ipso Crasso adulescentes et Drusi maxime | |
| familiares et in quibus magnam tum spem maiores natu | |
| dignitatis suae conlocarent, C. Cotta, qui [tum] tribunatum | |
| plebis petebat, et P. Sulpicius, qui deinceps eum magi- | 5 |
| stratum petiturus putabatur. Hi primo die de temporibus | 26.1 |
| deque universa re publica, quam ob causam venerant, | |
| multum inter se usque ad extremum tempus diei conlocuti | |
| sunt; quo quidem sermone multa divinitus a tribus illis | |
| consularibus Cotta deplorata et commemorata narrabat, ut | 5 |
| nihil incidisset postea civitati mali, quod non impendere | |
| illi tanto ante vidissent. Eo autem omni sermone confecto, | 27.1 |
| tantam in Crasso humanitatem fuisse, ut, cum lauti accu- | |
| buissent, tolleretur omnis illa superioris tristitia sermonis | |
| eaque esset in homine iucunditas et tantus in loquendo | |
| lepos, ut dies inter eos curiae fuisse videretur, convivium | 5 |
| Tusculani; postero autem die, cum illi maiores natu satis | 28.1 |
| quiessent et in ambulationem ventum esset, [dicebat] tum | |
| Scaevolam duobus spatiis tribusve factis dixisse 'cur non | |
| imitamur, Crasse, Socratem illum, qui est in Phaedro | |
| Platonis? Nam me haec tua platanus admonuit, quae | 5 |
| non minus ad opacandum hunc locum patulis est diffusa | |
| ramis, quam illa, cuius umbram secutus est Socrates, quae | |
| mihi videtur non tam ipsa acula, quae describitur, quam | |
| Platonis oratione crevisse, et quod ille durissimis pedibus | |
| fecit, ut se abiceret in herba atque ita [illa], quae philosophi | 10 |
| divinitus ferunt esse dicta, loqueretur, id meis pedibus certe | |
| concedi est aequius.' Tum Crassum 'immo vero commo- | 29.1 |
| dius etiam'; pulvinosque poposcisse et omnis in eis sedibus, | |
| quae erant sub platano, consedisse dicebat. |