| Ibi, ut ex pristino sermone relaxarentur animi omnium, | 1.29.4 |
| solebat Cotta narrare Crassum sermonem quendam de | 5 |
| studio dicendi intulisse. Qui cum ita esset exorsus: non | 30.1 |
| sibi cohortandum Sulpicium et Cottam, sed magis utrum- | |
| que conlaudandum videri, quod tantam iam essent facul- | |
| tatem adepti, ut non aequalibus suis solum anteponerentur, | |
| sed cum maioribus natu compararentur; 'neque vero mihi | 5 |
| quicquam' inquit 'praestabilius videtur, quam posse dicendo | |
| tenere hominum [coetus] mentis, adlicere voluntates, impel- | |
| lere quo velit, unde autem velit deducere: haec una res | |
| in omni libero populo maximeque in pacatis tranquillisque | |
| civitatibus praecipue semper floruit semperque dominata | 10 |
| est. Quid enim est aut tam admirabile, quam ex infinita | 31.1 |
| multitudine hominum exsistere unum, qui id, quod omnibus | |
| natura sit datum, vel solus vel cum perpaucis facere possit? | |
| aut tam iucundum cognitu atque auditu, quam sapientibus | |
| sententiis gravibusque verbis ornata oratio et polita? aut | 5 |
| tam potens tamque magnificum, quam populi motus, iudi- | |
| cum religiones, senatus gravitatem unius oratione converti? | |
| Quid tam porro regium, tam liberale, tam munificum, quam | 32.1 |
| opem ferre supplicibus, excitare adflictos, dare salutem, | |
| liberare periculis, retinere homines in civitate? Quid autem | |
| tam necessarium, quam tenere semper arma, quibus vel | |
| tectus ipse esse possis vel provocare integer vel te ulcisci | 5 |
| lacessitus? Age vero, ne semper forum, subsellia, rostra | |
| curiamque meditere, quid esse potest in otio aut iucundius | |
| aut magis proprium humanitatis, quam sermo facetus ac | |
| nulla in re rudis? Hoc enim uno praestamus vel maxime | |
| feris, quod conloquimur inter nos et quod exprimere dicendo | 10 |
| sensa possumus. Quam ob rem quis hoc non iure miretur | 33.1 |
| summeque in eo elaborandum esse arbitretur, ut, quo uno | |
| homines maxime bestiis praestent, in hoc hominibus ipsis | |
| antecellat? Ut vero iam ad illa summa veniamus, quae vis | |
| alia potuit aut dispersos homines unum in locum congregare | 5 |
| aut a fera agrestique vita ad hunc humanum cultum civilem- | |
| que deducere aut iam constitutis civitatibus leges iudicia | |
| iura describere? Ac ne plura, quae sunt paene innumera- | 34.1 |
| bilia, consecter, comprehendam brevi: sic enim statuo, | |
| perfecti oratoris moderatione et sapientia non solum ipsius | |
| dignitatem, sed et privatorum plurimorum et universae rei | |
| publicae salutem maxime contineri. Quam ob rem pergite, | 5 |
| ut facitis, adulescentes, atque in id studium, in quo estis, | |
| incumbite, ut et vobis honori et amicis utilitati et rei | |
| publicae emolumento esse possitis.' Tum Scaevola comiter, | 35.1 |
| ut solebat, 'cetera' inquit 'adsentior Crasso, ne aut de | |
| C. Laeli soceri mei aut de huius generi aut arte aut gloria | |
| detraham; sed illa duo, Crasse, vereor ut tibi possim con- | |
| cedere: unum, quod ab oratoribus civitates et initio consti- | 5 |
| tutas et saepe conservatas esse dixisti, alterum, quod remoto | |
| foro, contione, iudiciis, senatu statuisti oratorem in omni | |
| genere sermonis et humanitatis esse perfectum. Quis enim | 36.1 |
| tibi hoc concesserit aut initio genus hominum in montibus | |
| ac silvis dissipatum non prudentium consiliis compulsum | |
| potius quam disertorum oratione delenitum se oppidis | |
| moenibusque saepsisse? aut vero reliquas utilitates aut in | 5 |
| constituendis aut in conservandis civitatibus non a sapien- | |
| tibus et fortibus viris, sed a disertis ornateque dicentibus | |
| esse constitutas? An vero tibi Romulus ille aut pastores | 37.1 |
| et convenas congregasse aut Sabinorum conubia coniunxisse | |
| aut finitimorum vim repressisse eloquentia videtur, non | |
| consilio et sapientia singulari? Quid? in Numa Pompilio, | |
| quid? in Servio Tullio, quid? in ceteris regibus, quorum | 5 |
| multa sunt eximia ad constituendam rem publicam, num | |
| eloquentiae vestigium apparet? Quid? exactis regibus, | |
| tametsi ipsam exactionem mente, non lingua perfectam | |
| L. Bruti esse cernimus, sed deinceps omnia nonne plena | |
| consiliorum, inania verborum videmus? Ego vero si velim | 38.1 |
| et nostrae civitatis exemplis uti et aliarum, plura proferre | |
| possim detrimenta publicis rebus quam adiumenta, per | |
| homines eloquentissimos importata; sed ut reliqua praeter- | |
| mittam, omnium mihi videor, exceptis, Crasse, vobis duobus, | 5 |
| eloquentissimos audisse Ti. et C. Sempronios, quorum pater, | |
| homo prudens et gravis, haudquaquam eloquens, et saepe | |
| alias et maxime censor saluti rei publicae fuit: atque is non | |
| accurata quadam orationis copia, sed nutu atque verbo | |
| libertinos in urbanas tribus transtulit, quod nisi fecisset, | 10 |
| rem publicam, quam nunc vix tenemus, iam diu nullam | |
| haberemus. At vero eius filii diserti et omnibus vel | |
| naturae vel doctrinae praesidiis ad dicendum parati, cum | |
| civitatem vel paterno consilio vel avitis armis florentissimam | |
| accepissent, ista praeclara gubernatrice, ut ais, civitatum | 15 |
| eloquentia rem publicam dissipaverunt. Quid? leges | 39.1 |
| veteres moresque maiorum; quid? auspicia, quibus ego | |
| et tu, Crasse, cum magna rei publicae salute praesumus; | |
| quid? religiones et caerimoniae; quid? haec iura civilia, | |
| quae iam pridem in nostra familia sine ulla eloquentiae | 5 |
| laude versantur, num aut inventa sunt aut cognita aut | |
| omnino ab oratorum genere tractata? Equidem et Ser. | 40.1 |
| Galbam memoria teneo divinum hominem in dicendo et | |
| M. Aemilium Porcinam et C. ipsum Carbonem, quem tu | |
| adulescentulus perculisti, ignarum legum, haesitantem in | |
| maiorum institutis, rudem in iure civili; et haec aetas | 5 |
| vestra praeter te, Crasse qui tuo magis studio quam proprio | |
| munere aliquo disertorum ius a nobis civile didicisti, quod | |
| interdum pudeat, iuris ignara est. Quod vero in extrema | 41.1 |
| oratione quasi tuo iure sumpsisti, oratorem in omnis ser- | |
| monis disputatione copiosissime versari posse, id, nisi hic in | |
| tuo regno essemus, non tulissem multisque praeessem, qui | |
| aut interdicto tecum contenderent aut te ex iure manum | 5 |
| consertum vocarent, quod in alienas possessiones tam | |
| temere inruisses. Agerent enim tecum lege primum | 42.1 |
| Pythagorei omnes atque Democritii ceterique in iure sua | |
| physici vindicarent [ornati homines in dicendo et graves], | |
| quibuscum tibi iusto sacramento contendere non liceret; | |
| urgerent praeterea philosophorum greges iam ab illo fonte | 5 |
| et capite Socrate nihil te de bonis rebus in vita, nihil de | |
| malis, nihil de animi permotionibus, nihil de hominum | |
| moribus, nihil de ratione vitae didicisse, nihil omnino | |
| quaesisse, nihil scire convincerent; et cum universi in te | |
| impetum fecissent, tum singulae familiae litem tibi intende- | 10 |
| rent; instaret Academia, quae, quicquid dixisses, id te | 43.1 |
| ipsum negare cogeret; Stoici vero nostri disputationum | |
| suarum atque interrogationum laqueis te inretitum tenerent; | |
| Peripatetici autem etiam haec ipsa, quae propria oratorum | |
| putas esse adiumenta atque ornamenta dicendi, a se peti | 5 |
| vincerent oportere, ac non solum meliora, sed etiam multo | |
| plura Aristotelem Theophrastumque de istis rebus, quam | |
| omnis dicendi magistros scripsisse ostenderent. Missos | 44.1 |
| facio mathematicos, grammaticos, musicos, quorum artibus | |
| vestra ista dicendi vis ne minima quidem societate con- | |
| iungitur. Quam ob rem ista tanta tamque multa profitenda, | |
| Crasse, non censeo; satis id est magnum, quod potes | 5 |
| praestare, ut in iudiciis ea causa, quamcumque tu dicis, | |
| melior et probabilior esse videatur, ut in contionibus et in | |
| sententiis dicendis ad persuadendum tua plurimum valeat | |
| oratio, denique ut prudentibus diserte, stultis etiam vere | |
| videare dicere. Hoc amplius si quid poteris, non id mihi | 10 |
| videbitur orator, sed Crassus sua quadam propria, non | |
| communi oratorum facultate posse.' Tum ille 'non sum' | 45.1 |
| inquit 'nescius, Scaevola, ista inter Graecos dici et disce- | |
| ptari solere; audivi enim summos homines, cum quaestor ex | |
| Macedonia venissem Athenas, florente Academia, ut tem- | |
| poribus illis ferebatur, cum eam Charmadas et Clitomachus | 5 |
| et Aeschines obtinebant; erat etiam Metrodorus, qui cum | |
| illis una ipsum illum Carneadem diligentius audierat, | |
| hominem omnium in dicendo, ut ferebant, acerrimum et | |
| copiosissimum; vigebatque auditor Panaeti illius tui | |
| Mnesarchus et Peripatetici Critolai Diodorus; multi erant | 46.1 |
| praeterea clari in philosophia et nobiles, a quibus omnibus | |
| una paene voce repelli oratorem a gubernaculis civitatum, | |
| excludi ab omni doctrina rerumque maiorum scientia ac | |
| tantum in iudicia et contiunculas tamquam in aliquod | 5 |
| pistrinum detrudi et compingi videbam; sed ego neque illis | 47.1 |
| adsentiebar neque harum disputationum inventori et prin- | |
| cipi longe omnium in dicendo gravissimo et eloquentissimo, | |
| Platoni, cuius tum Athenis cum Charmada diligentius legi | |
| Gorgiam; quo in libro in hoc maxime admirabar Platonem, | 5 |
| quod mihi [in] oratoribus inridendis ipse esse orator summus | |
| videbatur. Verbi enim controversia iam diu torquet Grae- | |
| culos homines contentionis cupidiores quam veritatis. Nam | 48.1 |
| si quis hunc statuit esse oratorem, qui tantummodo in iure | |
| aut in iudiciis possit aut apud populum aut in senatu copiose | |
| loqui, tamen huic ipsi multa tribuat et concedat necesse | |
| est; neque enim sine multa pertractatione omnium rerum | 5 |
| publicarum neque sine legum, morum, iuris scientia neque | |
| natura hominum incognita ac moribus in his ipsis rebus | |
| satis callide versari et perite potest; qui autem haec co- | |
| gnoverit, sine quibus ne illa quidem minima in causis | |
| quisquam recte tueri potest, quid huic abesse poterit de | 10 |
| maximarum rerum scientia? Sin oratoris nihil vis esse nisi | |
| composite, ornate, copiose loqui, quaero, id ipsum qui | |
| possit adsequi sine ea scientia, quam ei non conceditis? | |
| Dicendi enim virtus, nisi ei, qui dicet, ea, quae dicet, | |
| percepta sunt, exstare non potest. Quam ob rem, si ornate | 49.1 |
| locutus est, sicut et fertur et mihi videtur, physicus ille | |
| Democritus, materies illa fuit physici, de qua dixit, ornatus | |
| vero ipse verborum oratoris putandus est; et, si Plato de | |
| rebus ab civilibus controversiis remotissimis divinitus est | 5 |
| locutus, quod ego concedo; si item Aristoteles, si Theo- | |
| phrastus, si Carneades in rebus eis, de quibus disputave- | |
| runt, eloquentes et in dicendo suaves atque ornati fuerunt, | |
| sint eae res, de quibus disputant, in aliis quibusdam studiis, | |
| oratio quidem ipsa propria est huius unius rationis, de qua | 10 |
| loquimur et quaerimus. Etenim videmus eisdem de rebus | 50.1 |
| ieiune quosdam et exiliter, ut eum, quem acutissimum | |
| ferunt, Chrysippum, disputavisse neque ob eam rem | |
| philosophiae non satis fecisse, quod non habuerit hanc | |
| dicendi ex arte aliena facultatem. Quid ergo interest aut | 5 |
| qui discernes eorum, quos nominavi, in dicendo ubertatem | |
| et copiam ab eorum exilitate, qui hac dicendi varietate et | |
| elegantia non utuntur? Unum erit profecto, quod ei, qui | |
| bene dicunt, adferunt proprium, compositam orationem et | |
| ornatam et artificio quodam et expolitione distinctam; haec | 10 |
| autem oratio, si res non subest ab oratore percepta et | |
| cognita, aut nulla sit necesse est aut omnium inrisione luda- | |
| tur. Quid est enim tam furiosum, quam verborum vel opti- | 51.1 |
| morum atque ornatissimorum sonitus inanis, nulla subiecta | |
| sententia nec scientia? Quicquid erit igitur quacumque ex | |
| arte, quocumque de genere, orator id, si tamquam clientis | |
| causam didicerit, dicet melius et ornatius quam ipse ille | 5 |
| eius rei inventor atque artifex. Nam si quis erit qui hoc | 52.1 |
| dicat, esse quasdam oratorum proprias sententias atque | |
| causas et certarum rerum forensibus cancellis circumscriptam | |
| scientiam, fatebor equidem in his magis adsidue versari | |
| hanc nostram dictionem, sed tamen in his ipsis rebus | 5 |
| permulta sunt, quae ipsi magistri, qui rhetorici vocantur, | |
| nec tradunt nec tenent. Quis enim nescit maximam vim | 53.1 |
| exsistere oratoris in hominum mentibus vel ad iram aut ad | |
| odium aut ad dolorem incitandis vel ab hisce eisdem | |
| permotionibus ad lenitatem misericordiamque revocandis? | |
| Quae nisi qui naturas hominum vimque omnem humanitatis | 5 |
| causasque eas, quibus mentes aut incitantur aut reflectuntur, | |
| penitus perspexerit, dicendo quod volet perficere non poterit. | |
| Atque totus hic locus philosophorum proprius videtur, | 54.1 |
| neque orator me auctore umquam repugnabit; sed, cum | |
| illis cognitionem rerum concesserit, quod in ea solum illi | |
| voluerint elaborare, tractationem orationis, quae sine illa | |
| scientia est nulla, sibi adsumet; hoc enim est proprium | 5 |
| oratoris, quod saepe iam dixi, oratio gravis et ornata et | |
| hominum sensibus ac mentibus accommodata. Quibus de | 55.1 |
| rebus Aristotelem et Theophrastum scripsisse fateor; sed | |
| vide ne hoc, Scaevola, totum sit a me: nam ego, quae sunt | |
| oratori cum illis communia, non mutuor ab illis, isti quae | |
| de his rebus disputant, oratorum esse concedunt, itaque | 5 |
| ceteros libros artis suae nomine, hos rhetoricos et inscribunt | |
| et appellant. Etenim cum illi in dicendo inciderint loci, | 56.1 |
| quod persaepe evenit, ut de dis immortalibus, de pietate, de | |
| concordia, de amicitia, de communi civium, de hominum, | |
| de gentium iure, de aequitate, de temperantia, de magnitu- | |
| dine animi, de omni virtutis genere sit dicendum, clamabunt, | 5 |
| credo, omnia gymnasia atque omnes philosophorum scholae | |
| sua esse haec omnia propria, nihil omnino ad oratorem | |
| pertinere; quibus ego, ut de his rebus in angulis con- | 57.1 |
| sumendi oti causa disserant, cum concessero, illud tamen | |
| oratori tribuam et dabo, ut eadem, de quibus illi tenui | |
| quodam exsanguique sermone disputant, hic cum omni | |
| iucunditate et gravitate explicet. Haec ego cum ipsis | 5 |
| philosophis [tum] Athenis disserebam; cogebat enim me | |
| M. Marcellus hic noster, qui [nunc aedilis curulis est et] | |
| profecto, nisi ludos nunc faceret, huic nostro sermoni | |
| interesset; ac iam tum erat adulescentulus his studiis miri- | |
| fice deditus. Iam vero de legibus constituendis, de bello, | 58.1 |
| de pace, de sociis, de vectigalibus, de iure civium generatim | |
| in ordines aetatesque discriptorum dicant vel Graeci, si | |
| volunt, Lycurgum aut Solonem—quamquam illos quidem | |
| censemus in numero eloquentium reponendos—scisse melius | 5 |
| quam Hyperidem aut Demosthenem, perfectos iam homines | |
| in dicendo et perpolitos, vel nostri decem viros, qui xii | |
| tabulas perscripserunt, quos necesse est fuisse prudentis, | |
| anteponant in hoc genere et Ser. Galbae et socero tuo | |
| C. Laelio, quos constat dicendi gloria praestitisse. Numquam | 59.1 |
| enim negabo esse quasdam partis proprias eorum, qui in | |
| his cognoscendis atque tractandis studium suum omne | |
| posuerunt, sed oratorem plenum atque perfectum esse eum, | |
| qui de omnibus rebus possit copiose varieque dicere. | 5 |
| Etenim saepe in eis causis, quas omnes proprias esse | |
| oratorum confitentur, est aliquid, quod non ex usu | |
| forensi, quem solum oratoribus conceditis, sed ex ob- | |
| scuriore aliqua scientia sit promendum atque sumen- | |
| dum. Quaero enim num possit aut contra imperatorem | 60.1 |
| aut pro imperatore dici sine rei militaris usu aut saepe | |
| etiam sine regionum terrestrium aut maritimarum scientia; | |
| num apud populum de legibus iubendis aut vetandis, num | |
| in senatu de omni rei publicae genere dici sine summa | 5 |
| rerum civilium cognitione et prudentia; num admoveri | |
| possit oratio ad sensus animorum atque motus vel inflam- | |
| mandos vel etiam exstinguendos, quod unum in oratore | |
| dominatur, sine diligentissima pervestigatione earum omnium | |
| rationum, quae de naturis humani generis ac moribus | 10 |
| a philosophis explicantur. Atque haud scio an minus | 61.1 |
| vobis hoc sim probaturus; equidem non dubitabo, quod | |
| sentio, dicere: physica ista ipsa et mathematica et quae | |
| paulo ante ceterarum artium propria posuisti, scientiae sunt | |
| eorum, qui illa profitentur, inlustrari autem oratione si quis | 5 |
| istas ipsas artis velit, ad oratoris ei confugiendum est facul- | |
| tatem. Neque enim si Philonem illum architectum, qui | 62.1 |
| Atheniensibus armamentarium fecit, constat perdiserte | |
| populo rationem operis sui reddidisse, existimandum est | |
| architecti potius artificio disertum quam oratoris fuisse; nec, | |
| si huic M. Antonio pro Hermodoro fuisset de navalium | 5 |
| opere dicendum, non, cum ab illo causam didicisset, ipse | |
| ornate de alieno artificio copioseque dixisset; neque vero | |
| Asclepiades, is quo nos medico amicoque usi sumus tum | |
| eloquentia vincebat ceteros medicos, in eo ipso, quod ornate | |
| dicebat, medicinae facultate utebatur, non eloquentiae. | 10 |
| Atque illud est probabilius, neque tamen verum, quod | 63.1 |
| Socrates dicere solebat, omnis in eo, quod scirent, satis esse | |
| eloquentis; illud verius, neque quemquam in eo disertum | |
| esse posse, quod nesciat, neque, si optime sciat ignarusque | |
| sit faciundae ac poliendae orationis, diserte id ipsum, de | 5 |
| quo sciat, posse dicere. Quam ob rem, si quis universam | 64.1 |
| et propriam oratoris vim definire complectique vult, is | |
| orator erit mea sententia hoc tam gravi dignus nomine, qui, | |
| quaecumque res inciderit, quae sit dictione explicanda, | |
| prudenter et composite et ornate et memoriter dicet cum | 5 |
| quadam actionis etiam dignitate. Sin cuipiam nimis infini- | 65.1 |
| tum videtur, quod ita posui "quacumque de re," licet hinc | |
| quantum cuique videbitur circumcidat atque amputet, tamen | |
| illud tenebo, si, quae ceteris in artibus atque studiis sita | |
| sunt, orator ignoret tantumque ea teneat, quae sint in | 5 |
| disceptationibus atque usu forensi, tamen his de rebus | |
| ipsis si sit ei dicendum, cum cognoverit ab eis, qui tenent, | |
| quae sint in quaque re, multo oratorem melius quam ipsos | |
| illos, quorum eae sint artes, esse dicturum. Ita si de re | 66.1 |
| militari dicendum huic erit Sulpicio, quaeret a C. Mario | |
| adfini nostro et, cum acceperit, ita pronuntiabit, ut ipsi | |
| C. Mario paene hic melius quam ipse illa scire videatur; | |
| sin de iure civili, tecum communicabit, te hominem pruden- | 5 |
| tissimum et peritissimum in eis ipsis rebus, quas abs te | |
| didicerit, dicendi arte superabit. Sin quae res inciderit, in | 67.1 |
| qua de natura, de vitiis hominum, de cupiditatibus, de | |
| modo, de continentia, de dolore, de morte dicendum sit, | |
| forsitan, si ei sit visum,—etsi haec quidem nosse debet | |
| orator—, cum Sex. Pompeio, erudito homine in philosophia, | 5 |
| communicarit; hoc profecto efficiet ut, quamcumque rem | |
| a quoquo cognoverit, de ea multo dicat ornatius quam ille | |
| ipse, unde cognorit. Sed si me audiet, quoniam philosophia | 68.1 |
| in tris partis est tributa, in naturae obscuritatem, in disse- | |
| rendi subtilitatem, in vitam atque mores, duo illa relin- | |
| quamus atque largiamur inertiae nostrae; tertium vero, | |
| quod semper oratoris fuit, nisi tenebimus, nihil oratori, in | 5 |
| quo magnus esse possit, relinquemus. Qua re hic locus de | 69.1 |
| vita et moribus totus est oratori perdiscendus; cetera si non | |
| didicerit, tamen poterit, si quando opus erit, ornare dicendo, | |
| si modo ad eum erunt delata et ei tradita. Etenim si | |
| constat inter doctos, hominem ignarum astrologiae ornatis- | 5 |
| simis atque optimis versibus Aratum de caelo stellisque | |
| dixisse; si de rebus rusticis hominem ab agro remotissimum | |
| Nicandrum Colophonium poetica quadam facultate, non | |
| rustica, scripsisse praeclare, quid est cur non orator de rebus | |
| eis eloquentissime dicat, quas ad certam causam tempusque | 10 |
| cognorit? Est enim finitimus oratori poeta, numeris astric- | 70.1 |
| tior paulo, verborum autem licentia liberior, multis vero | |
| ornandi generibus socius ac paene par; in hoc quidem | |
| certe prope idem, nullis ut terminis circumscribat aut | |
| definiat ius suum, quo minus ei liceat eadem illa facultate | 5 |
| et copia vagari qua velit. Nam quod illud, Scaevola, | 71.1 |
| negasti te fuisse laturum, nisi in meo regno esses, quod in | |
| omni genere sermonis, in omni parte humanitatis dixerim | |
| oratorem perfectum esse debere: numquam me hercule hoc | |
| dicerem, si eum, quem fingo, me ipsum esse arbitrarer. | 5 |
| Sed, ut solebat C. Lucilius saepe dicere, homo tibi subiratus, | 72.1 |
| mihi propter eam ipsam causam minus quam volebat | |
| familiaris, sed tamen et doctus et perurbanus, sic sentio | |
| neminem esse in oratorum numero habendum, qui non sit | |
| omnibus eis artibus, quae sunt libero dignae, perpolitus; | 5 |
| quibus ipsis si in dicendo non utimur, tamen apparet atque | |
| exstat, utrum simus earum rudes an didicerimus: ut qui | 73.1 |
| pila ludunt, non utuntur in ipsa lusione artificio proprio | |
| palaestrae, sed indicat ipse motus, didicerintne palaestram | |
| an nesciant, et qui aliquid fingunt, etsi tum pictura nihil | |
| utuntur, tamen, utrum sciant pingere an nesciant, non | 5 |
| obscurum est; sic in orationibus hisce ipsis iudiciorum, | |
| contionum, senatus, etiam si proprie ceterae non adhibean- | |
| tur artes, tamen facile declaratur, utrum is, qui dicat, tan- | |
| tum modo in hoc declamatorio sit opere iactatus an ad | |
| dicendum omnibus ingenuis artibus instructus accesserit.' | 10 |