| Tum ridens Scaevola 'non luctabor tecum,' inquit | 1.74.1 |
| 'Crasse, amplius; id enim ipsum, quod contra me locutus | |
| es, artificio quodam es consecutus, ut et mihi, quae ego | |
| vellem non esse oratoris, concederes et ea ipsa nescio quo | |
| modo rursus detorqueres atque oratori propria traderes. | 5 |
| Quae, cum ego praetor Rhodum venissem et cum summo | 75.1 |
| illo doctore istius disciplinae Apollonio ea, quae a Panaetio | |
| acceperam, contulissem, inrisit ille quidem, ut solebat, | |
| philosophiam atque contempsit multaque non tam graviter | |
| dixit quam facete; tua autem fuit oratio eius modi, non ut | 5 |
| ullam artem doctrinamve contemneres, sed ut omnis comites | |
| ac ministratrices oratoris esse diceres. Quas ego si quis sit | 76.1 |
| unus complexus omnis, idemque si ad eas facultatem istam | |
| ornatissimae orationis adiunxerit, non possum dicere eum | |
| non egregium quendam hominem atque admirandum fore; | |
| sed is, si quis esset aut si etiam umquam fuisset aut vero si | 5 |
| esse posset, tu esses unus profecto, qui et meo iudicio et | |
| omnium vix ullam ceteris oratoribus—pace horum dixerim— | |
| laudem reliquisti. Verum si tibi ipsi nihil deest, quod in | 77.1 |
| forensibus rebus civilibusque versatur, quin scias, neque | |
| eam tamen scientiam, quam adiungis oratori, complexus es, | |
| videamus ne plus ei tribuamus quam res et veritas ipsa | |
| concedat.' Hic Crassus 'memento' inquit 'me non de | 78.1 |
| mea, sed de oratoris facultate dixisse; quid enim nos aut | |
| didicimus aut scire potuimus, qui ante ad agendum quam | |
| ad cognoscendum venimus; quos in foro, quos in ambitione, | |
| quos in re publica, quos in amicorum negotiis res ipsa ante | 5 |
| confecit quam possemus aliquid de rebus tantis suspicari? | |
| Quod si tibi tantum in nobis videtur esse, quibus etiam si | 79.1 |
| ingenium, ut tu putas, non maxime defuit, doctrina certe et | |
| otium et hercule etiam studium illud discendi acerrimum | |
| defuit, quid censes, si ad alicuius ingenium vel maius illa, | |
| quae ego non attigi, accesserint, qualem illum et quantum | 5 |
| oratorem futurum?' |