| Tum Antonius 'probas mihi' inquit 'ista, Crasse, quae | 1.80.1 |
| dicis, nec dubito quin multo locupletior in dicendo futurus | |
| sit, si quis omnium rerum atque artium rationem naturam- | |
| que comprehenderit; sed primum id difficile est factu, | 81.1 |
| praesertim in hac nostra vita nostrisque occupationibus; | |
| deinde illud etiam verendum est ne abstrahamur ab hac | |
| exercitatione et consuetudine dicendi populari et forensi. | |
| Aliud enim mihi quoddam orationis genus esse videtur | 5 |
| eorum hominum, de quibus paulo ante dixisti, quamvis illi | |
| ornate et graviter aut de natura rerum aut de humanis rebus | |
| loquantur: nitidum quoddam genus est verborum et laetum, | |
| et palaestrae magis et olei, quam huius civilis turbae ac | |
| fori. Namque egomet, qui sero ac leviter Graecas litteras | 82.1 |
| attigissem, tamen cum pro consule in Ciliciam proficiscens | |
| venissem Athenas, compluris tum ibi dies sum propter | |
| navigandi difficultatem commoratus; sed, cum cotidie | |
| mecum haberem homines doctissimos, eos fere ipsos, qui | 5 |
| abs te modo sunt nominati, cum hoc nescio quo modo apud | |
| eos increbruisset, me in causis maioribus sicuti te solere | |
| versari, pro se quisque ut poterat de officio et de ratione | |
| oratoris disputabat. Horum alii, sicuti iste ipse Mnesarchus, | 83.1 |
| hos, quos nos oratores vocaremus, nihil esse dicebat nisi | |
| quosdam operarios lingua celeri et exercitata; oratorem | |
| autem, nisi qui sapiens esset, esse neminem, atque ipsam | |
| eloquentiam, quod ex bene dicendi scientia constaret, unam | 5 |
| quandam esse virtutem, et qui unam virtutem haberet, omnis | |
| habere easque esse inter se aequalis et paris; ita, qui esset | |
| eloquens, eum virtutes omnis habere atque esse sapientem. | |
| Sed haec erat spinosa quaedam et exilis oratio longeque | |
| a nostris sensibus abhorrebat. Charmadas vero multo | 84.1 |
| uberius eisdem de rebus loquebatur, non quo aperiret | |
| sententiam suam; hic enim mos erat patrius Academiae | |
| adversari semper omnibus in disputando; sed cum maxime | |
| tamen hoc significabat, eos, qui rhetores nominarentur et | 5 |
| qui dicendi praecepta traderent, nihil plane tenere neque | |
| posse quemquam facultatem adsequi dicendi, nisi qui philo- | |
| sophorum inventa didicisset. Disputabant contra diserti | 85.1 |
| homines Athenienses et in re publica causisque versati, in | |
| quis erat etiam is, qui nuper Romae fuit, Menedemus, | |
| hospes meus; qui cum diceret esse quandam prudentiam, | |
| quae versaretur in perspiciendis rationibus constituendarum | 5 |
| et regendarum rerum publicarum, excitabatur homo prom- | |
| ptus atque omni abundans doctrina et quadam incredibili | |
| varietate rerum atque copia: omnis enim partis illius ipsius | |
| prudentiae petendas esse a philosophia docebat neque ea, | |
| quae statuerentur in re publica de dis immortalibus, de | 10 |
| disciplina iuventutis, de iustitia, de patientia, de temperantia, | |
| de modo rerum omnium, ceteraque, sine quibus civitates | |
| aut esse aut bene moratae esse non possent, usquam in | |
| eorum inveniri libellis; quod si tantam vim rerum maxi- | 86.1 |
| marum arte sua rhetorici illi doctores complecterentur, | |
| quaerebat, cur de prooemiis et de epilogis et de huius modi | |
| nugis—sic enim appellabat—referti essent eorum libri, de | |
| civitatibus instituendis, de scribendis legibus, de aequitate, | 5 |
| de iustitia, de fide, de frangendis cupiditatibus, de confor- | |
| mandis hominum moribus littera nulla in eorum libris | |
| inveniretur. Ipsa vero praecepta sic inludere solebat, ut | 87.1 |
| ostenderet non modo eos expertis esse illius prudentiae, | |
| quam sibi asciscerent, sed ne hanc quidem ipsam dicendi | |
| rationem ac viam nosse: caput enim esse arbitrabatur | |
| oratoris, ut et ipse eis, apud quos ageret, talis, qualem se | 5 |
| esse optaret, videretur; id fieri vitae dignitate, de qua nihil | |
| rhetorici isti doctores in praeceptis suis reliquissent; et uti | |
| ei qui audirent sic adficerentur animis, ut eos adfici vellet | |
| orator; quod item fieri nullo modo posse, nisi cognosset is, | |
| qui diceret, quot modis hominum mentes et quibus et quo | 10 |
| genere orationis in quamque partem moverentur; haec | |
| autem esse penitus in media philosophia retrusa atque | |
| abdita, quae isti rhetores ne primoribus quidem labris | |
| attigissent. Ea Menedemus exemplis magis quam argu- | 88.1 |
| mentis conabatur refellere; memoriter enim multa ex | |
| orationibus Demostheni praeclare scripta pronuntians doce- | |
| bat illum in animis vel iudicum vel populi in omnem partem | |
| dicendo permovendis non fuisse ignarum, quibus ea rebus | 5 |
| consequeretur, quae negaret ille sine philosophia quemquam | |
| nosse posse. Huic respondebat non se negare Demosthenem | 89.1 |
| summam prudentiam summamque vim habuisse dicendi, | |
| sed sive ille hoc ingenio potuisset sive, id quod constaret, | |
| Platonis studiosus audiendi fuisset, non quid ille potuisset, | |
| sed quid isti docerent esse quaerendum. Saepe etiam in | 90.1 |
| eam partem ferebatur oratione, ut omnino disputaret nullam | |
| artem esse dicendi; idque cum argumentis docuerat, quod | |
| ita nati essemus, ut et blandiri <eis> subtiliter, a quibus esset | |
| petendum, et adversarios minaciter terrere possemus et rem | 5 |
| gestam exponere et id, quod intenderemus, confirmare et, | |
| quod contra diceretur, refellere, ad extremum deprecari | |
| aliquid et conqueri, quibus in rebus omnis oratorum ver- | |
| saretur facultas; et quod consuetudo exercitatioque intelle- | |
| gendi prudentiam acueret atque eloquendi celeritatem | 10 |
| incitaret; tum etiam exemplorum copia nitebatur. Nam | 91.1 |
| primum quasi dedita opera neminem scriptorem artis ne | |
| mediocriter quidem disertum fuisse dicebat, cum repeteret | |
| usque a Corace nescio quo et Tisia, quos artis illius inven- | |
| tores et principes fuisse constaret; eloquentissimos autem | 5 |
| homines, qui ista nec didicissent nec omnino scire curassent, | |
| innumerabilis quosdam nominabat; in quibus etiam, sive | |
| ille inridens sive quod ita putaret atque ita audisset, me in | |
| illo numero, qui illa non didicissem et tamen, ut ipse | |
| dicebat, possem aliquid in dicendo, proferebat; quorum ego | 10 |
| alterum illi facile adsentiebar, nihil me didicisse, in altero | |
| autem me inludi ab eo aut etiam ipsum errare arbitrabar. | |
| Artem vero negabat esse ullam, nisi quae cognitis penitus- | 92.1 |
| que perspectis et in unum exitum spectantibus et numquam | |
| fallentibus rebus contineretur; haec autem omnia, quae | |
| tractarentur ab oratoribus, dubia esse et incerta; quoniam | |
| et dicerentur ab eis, qui omnia ea non plane tenerent, et | 5 |
| audirentur ab eis, quibus non scientia esset tradenda, sed | |
| exigui temporis aut falsa aut certe obscura opinio. Quid | 93.1 |
| multa? Sic mihi tum persuadere videbatur neque artificium | |
| ullum esse dicendi neque quemquam posse, nisi qui illa, | |
| quae a doctissimis hominibus in philosophia dicerentur, | |
| cognosset, aut callide aut copiose dicere; in quibus Char- | 5 |
| madas solebat ingenium tuum, Crasse, vehementer admirari: | |
| me sibi perfacilem in audiendo, te perpugnacem in dispu- | |
| tando esse visum. Itaque ego hac eadem opinione adductus | 94.1 |
| scripsi etiam illud quodam in libello, qui me imprudente et | |
| invito excidit et pervenit in manus hominum, disertos | |
| cognosse me non nullos, eloquentem adhuc neminem, quod | |
| eum statuebam disertum, qui posset satis acute atque | 5 |
| dilucide apud mediocris homines ex communi quadam | |
| opinione hominum dicere, eloquentem vero, qui mirabilius | |
| et magnificentius augere posset atque ornare quae vellet, | |
| omnisque omnium rerum, quae ad dicendum pertinerent, | |
| fontis animo ac memoria contineret. Id si est difficile | 10 |
| nobis, quod ante, quam ad discendum ingressi sumus, | |
| obruimur ambitione et foro, sit tamen in re positum atque | |
| natura: ego enim, quantum auguror coniectura quantaque | 95.1 |
| ingenia in nostris hominibus esse video, non despero fore | |
| aliquem aliquando, qui et studio acriore quam nos sumus | |
| atque fuimus et otio ac facultate discendi maiore ac matu- | |
| riore et labore atque industria superiore, cum se ad | 5 |
| audiendum legendum scribendumque dederit, exsistat talis | |
| orator, qualem quaerimus, qui iure non solum disertus, sed | |
| etiam eloquens dici possit; qui tamen mea sententia aut | |
| hic est iam Crassus aut, si quis pari fuerit ingenio pluraque | |
| quam hic et audierit et lectitarit et scripserit, paulum huic | 10 |
| aliquid poterit addere.' |