| Hoc loco Sulpicius 'insperanti' inquit 'mihi et Cottae, | 1.96.1 |
| sed valde optanti utrique nostrum cecidit, ut in istum | |
| sermonem, Crasse, delaberemini; nobis enim huc venien- | |
| tibus satis iucundum fore videbatur, si, cum vos de rebus | |
| aliis loqueremini, tamen nos aliquid ex sermone vestro | 5 |
| memoria dignum excipere possemus; ut vero penitus in | |
| eam ipsam totius huius vel studi vel artifici vel facultatis | |
| disputationem paene intimam veniretis, vix optandum nobis | |
| videbatur. Ego enim, qui ab ineunte aetate incensus essem | 97.1 |
| studio utriusque vestrum, Crassi vero etiam amore, cum ab | |
| eo nusquam discederem, verbum ex eo numquam elicere | |
| potui de vi ac ratione dicendi, cum et per me ipsum egissem | |
| et per Drusum saepe temptassem; quo in genere tu, | 5 |
| Antoni,—vere loquar—numquam mihi percontanti aut quae- | |
| renti aliquid defuisti et persaepe me, quae soleres in dicendo | |
| observare, docuisti. Nunc, quoniam uterque vestrum | 98.1 |
| patefecit earum ipsarum rerum aditum, quas quaerimus, et | |
| quoniam princeps Crassus eius sermonis ordiendi fuit, date | |
| nobis hanc veniam, ut ea, quae sentitis de omni genere | |
| dicendi, subtiliter persequamini; quod quidem si erit a | 5 |
| vobis impetratum, magnam habebo, Crasse, huic palaestrae | |
| et Tusculano tuo gratiam et longe Academiae illi ac Lycio | |
| tuum hoc suburbanum gymnasium anteponam.' Tum ille | 99.1 |
| 'immo vero,' inquit 'Sulpici, rogemus Antonium, qui et | |
| potest facere, quod requiris, et consuevit, ut te audio dicere: | |
| nam me quidem [fateor semper] a genere hoc toto sermonis | |
| refugisse et tibi cupienti atque instanti saepissime negasse, | 5 |
| [ut] tute paulo ante dixisti; quod ego non superbia neque | |
| inhumanitate faciebam neque quod tuo studio rectissimo | |
| atque optimo non obsequi vellem, praesertim cum te unum | |
| ex omnibus ad dicendum maxime natum aptumque cognos- | |
| sem, sed me hercule istius disputationis insolentia atque | 10 |
| earum rerum, quae quasi in arte traduntur, inscitia.' Tum | 100.1 |
| Cotta 'quoniam [id,] quod difficillimum nobis videbatur, ut | |
| omnino de his rebus, Crasse, loquerere, adsecuti sumus, de | |
| reliquo iam nostra culpa fuerit, si te, nisi omnia, quae | |
| percontati erimus, explicaris, dimiserimus.' 'De eis, credo, | 101.1 |
| rebus,' inquit Crassus 'ut in cretionibus scribi solet: qvibvs | |
| sciam poteroqve.' Tum ille 'nam quod tu non poteris | |
| aut nescies, quis nostrum tam impudens est qui se scire aut | |
| posse postulet?' 'Iam vero ista condicione, dum mihi | 5 |
| liceat negare posse quod non potero et fateri nescire quod | |
| nesciam, licet' inquit Crassus 'vestro arbitratu percon- | |
| temini.' 'Atqui' inquit [Sulpicius] 'hoc ex te, de quo modo | 102.1 |
| Antonius exposuit, quid sentias, quaerimus, existimesne | |
| artem aliquam esse dicendi?' 'Quid? mihi vos nunc' | |
| inquit Crassus 'tamquam alicui Graeculo otioso et loquaci | |
| et fortasse docto atque erudito quaestiunculam, de qua meo | 5 |
| arbitratu loquar, ponitis? Quando enim me ista curasse | |
| aut cogitasse arbitramini et non semper inrisisse potius | |
| eorum hominum impudentiam, qui cum in schola adsedis- | |
| sent, ex magna hominum frequentia dicere iuberent, si quis | |
| quid quaereret? Quod primum ferunt Leontinum fecisse | 103.1 |
| Gorgiam, qui permagnum quiddam suscipere ac profiteri | |
| videbatur, cum se ad omnia, de quibus quisque audire vellet, | |
| esse paratum denuntiaret; postea vero vulgo hoc facere | |
| coeperunt hodieque faciunt, ut nulla sit res neque tanta neque | 5 |
| tam improvisa neque tam nova, de qua se non omnia, quae | |
| dici possint, profiteantur esse dicturos. Quod si te, Cotta, | 104.1 |
| arbitrarer aut te, Sulpici, de eis rebus audire velle, adduxis- | |
| sem huc Graecum aliquem, qui nos istius modi disputatio- | |
| nibus delectaret; quod ne nunc quidem difficile factu est: | |
| est enim apud M. Pisonem adulescentem [iam] huic studio | 5 |
| deditum, summo homo ingenio nostrique cupidissimus, | |
| Peripateticus Staseas, homo nobis sane familiaris et, ut inter | |
| homines peritos constare video, in illo suo genere omnium | |
| princeps.' 'Quem tu mihi' inquit Mucius 'Staseam, quem | 105.1 |
| Peripateticum narras? Gerendus est tibi mos adulescenti- | |
| bus, Crasse, qui non Graeci [alicuius] cotidianam loquaci- | |
| tatem sine usu neque ex scholis cantilenam requirunt, sed | |
| ex homine omnium sapientissimo atque eloquentissimo | 5 |
| atque ex eo, qui non in libellis, sed in maximis causis et in | |
| hoc domicilio imperi et gloriae sit consilio linguaque | |
| princeps, cuius vestigia persequi cupiunt, eius sententiam | |
| sciscitantur. Equidem te cum in dicendo semper putavi | 106.1 |
| deum, tum vero tibi numquam eloquentiae maiorem tribui | |
| laudem quam humanitatis; qua nunc te uti vel maxime | |
| decet neque defugere eam disputationem, ad quam te duo | |
| excellentes ingeniis adulescentes cupiunt accedere.' | 5 |