| 'Ego vero' inquit 'istis obsequi studeo neque gravabor | 1.107.1 |
| breviter meo more, quid quaque de re sentiam, dicere. Ac | |
| primum illud—quoniam auctoritatem tuam neglegere, Scae- | |
| vola, fas mihi non esse puto—respondeo, mihi dicendi aut | |
| nullam artem aut pertenuem videri, sed omnem esse conten- | 5 |
| tionem inter homines doctos in verbi controversia positam. | |
| Nam si ars ita definitur, ut paulo ante exposuit Antonius, ex | 108.1 |
| rebus penitus perspectis planeque cognitis atque ab opinionis | |
| arbitrio seiunctis scientiaque comprehensis, non mihi vide- | |
| tur ars oratoris esse ulla; sunt enim varia et ad vulgarem | |
| popularemque sensum accommodata omnia genera huius | 5 |
| forensis nostrae dictionis. Sin autem ea, quae observata | 109.1 |
| sunt in usu ac tractatione dicendi, haec ab hominibus | |
| callidis ac peritis animadversa ac notata, verbis definita, | |
| generibus inlustrata, partibus distributa sunt—id quod video | |
| potuisse fieri—, non intellego, quam ob rem non, si minus | 5 |
| illa subtili definitione, at hac vulgari opinione ars esse | |
| videatur. Sed sive est ars sive artis quaedam similitudo, | |
| non est ea quidem neglegenda; verum intellegendum est | |
| alia quaedam ad consequendam eloquentiam esse maiora.' | |
| Tum Antonius vehementer se adsentiri Crasso dixit, quod | 110.1 |
| neque ita amplecteretur artem, ut ei solerent, qui omnem | |
| vim dicendi in arte ponerent, neque rursus eam totam, | |
| sicut plerique philosophi facerent, repudiaret. 'Sed exi- | |
| stimo' inquit 'gratum te his, Crasse, facturum, si ista | 5 |
| exposueris quae putas ad dicendum plus quam ipsam | |
| artem posse prodesse.' 'Dicam equidem, quoniam institui, | 111.1 |
| petamque a vobis,' inquit 'ne has meas ineptias efferatis; | |
| quamquam moderabor ipse, ne ut quidam magister atque | |
| artifex, sed quasi unus ex togatorum numero atque ex | |
| forensi usu homo mediocris neque omnino rudis videar non | 5 |
| ipse a me aliquid promisisse, sed fortuito in sermonem | |
| vestrum incidisse. Equidem cum peterem magistratum, | 112.1 |
| solebam in prensando dimittere a me Scaevolam, cum ita | |
| ei dicerem, me velle esse ineptum, id erat, petere blandius, | |
| quod, nisi inepte fieret, bene non posset fieri;—hunc autem | |
| esse unum hominem ex omnibus, quo praesente ego ineptum | 5 |
| esse me minime vellem—quem quidem nunc mearum | |
| ineptiarum testem et spectatorem fortuna constituit: nam | |
| quid est ineptius quam de dicendo dicere, cum ipsum | |
| dicere numquam sit non ineptum, nisi cum est necessarium?' | |
| 'Perge vero,' inquit 'Crasse,' Mucius; 'istam enim culpam, | 113.1 |
| quam vereris, ego praestabo.' 'Sic igitur' inquit 'sentio,' | |
| Crassus 'naturam primum atque ingenium ad dicendum | |
| vim adferre maximam; neque vero istis, de quibus paulo | |
| ante dixit Antonius, scriptoribus artis rationem dicendi et | 5 |
| viam, sed naturam defuisse; nam et animi atque ingeni | |
| celeres quidam motus esse debent, qui et ad excogitandum | |
| acuti et ad explicandum ornandumque sint uberes et ad | |
| memoriam firmi atque diuturni; et si quis est qui haec | 114.1 |
| putet arte accipi posse,—quod falsum est; praeclare enim | |
| res se habeat, si haec accendi aut commoveri arte possint; | |
| inseri quidem et donari ab arte non possunt; omnia sunt | |
| enim illa dona naturae—quid de illis dicam, quae certe cum | 5 |
| ipso homine nascuntur, linguae solutio, vocis sonus, latera, | |
| vires, conformatio quaedam et figura totius oris et corporis? | |
| Neque enim haec ita dico, ut ars aliquos limare non possit | 115.1 |
| —neque enim ignoro, et quae bona sint, fieri meliora posse | |
| doctrina, et, quae non optima, aliquo modo acui tamen et | |
| corrigi posse—, sed sunt quidam aut ita lingua haesitantes | |
| aut ita voce absoni aut ita vultu motuque corporis vasti | 5 |
| atque agrestes, ut, etiam si ingeniis atque arte valeant, tamen | |
| in oratorum numerum venire non possint; sunt autem | |
| quidam ita in eisdem rebus habiles, ita naturae muneribus | |
| ornati, ut non nati, sed ab aliquo deo ficti esse videantur. | |
| Magnum quoddam est onus atque munus suscipere atque | 116.1 |
| profiteri se esse, omnibus silentibus, unum maximis de rebus | |
| magno in conventu hominum audiendum; adest enim fere | |
| nemo, quin acutius atque acrius vitia in dicente quam recta | |
| videat; ita quicquid est, in quo offenditur, id etiam illa, | 5 |
| quae laudanda sunt, obruit. Neque haec in eam sententiam | 117.1 |
| disputo, ut homines adulescentis, si quid naturale forte non | |
| habeant, omnino a dicendi studio deterream: quis enim | |
| non videt C. Coelio, aequali meo, magno honori fuisse, | |
| homini novo, illam ipsam, quamcumque adsequi potuerat, | 5 |
| in dicendo mediocritatem? Quis vestrum aequalem, Q. | |
| Varium, vastum hominem atque foedum, non intellegit illa | |
| ipsa facultate, quamcumque habuit, magnam esse in civitate | |
| gratiam consecutum? Sed quia de oratore quaerimus, | 118.1 |
| fingendus est nobis oratione nostra detractis omnibus vitiis | |
| orator atque omni laude cumulatus. Neque enim, si multi- | |
| tudo litium, si varietas causarum, si haec turba et barbaria | |
| forensis dat locum vel vitiosissimis oratoribus, idcirco nos | 5 |
| hoc, quod quaerimus, omittemus. Itaque in eis artibus, in | |
| quibus non utilitas quaeritur necessaria, sed animi libera | |
| quaedam oblectatio, quam diligenter et quam prope fasti- | |
| diose iudicamus! Nullae enim lites neque controversiae | |
| sunt, quae cogant homines sicut in foro non bonos oratores, | 10 |
| item in theatro actores malos perpeti. Est igitur oratori | 119.1 |
| diligenter providendum, non uti eis satis faciat, quibus | |
| necesse est, sed ut eis admirabilis esse videatur, quibus | |
| libere liceat iudicare; ac, si quaeritis, plane quid sentiam | |
| enuntiabo apud homines familiarissimos, quod adhuc semper | 5 |
| tacui et tacendum putavi: mihi etiam qui optime dicunt | |
| quique id facillime atque ornatissime facere possunt, tamen, | |
| nisi timide ad dicendum accedunt et in ordienda oratione | |
| perturbantur, paene impudentes videntur,—tametsi id ac- | |
| cidere non potest; ut enim quisque optime dicit, ita | 120.1 |
| maxime dicendi difficultatem variosque eventus orationis | |
| exspectationemque hominum pertimescit;—qui vero nihil | |
| potest dignum re, dignum nomine oratoris, dignum hominum | |
| auribus efficere atque edere, is mihi, etiam si commovetur in | 5 |
| dicendo, tamen impudens videtur; non enim pudendo, sed | |
| non faciendo id, quod non decet, impudentiae nomen | |
| effugere debemus; quem vero non pudet,—id quod in | 121.1 |
| plerisque video—hunc ego non reprehensione solum, sed | |
| etiam poena dignum puto. Equidem et in vobis animum | |
| advertere soleo et in me ipso saepissime experior, ut et | |
| exalbescam in principiis dicendi et tota mente atque artubus | 5 |
| omnibus contremiscam; adulescentulus vero sic initio | |
| accusationis exanimatus sum, ut hoc summum beneficium | |
| Q. Maximo debuerim, quod continuo consilium dimiserit, | |
| simul ac me fractum ac debilitatum metu viderit.' Hic | 122.1 |
| omnes adsensi significare inter sese et conloqui coeperunt; | |
| fuit enim mirificus quidam in Crasso pudor, qui tamen non | |
| modo non obesset eius orationi, sed etiam probitatis com- | |
| mendatione prodesset. Tum Antonius 'saepe, ut dicis,' | 5 |
| inquit 'animadverti, Crasse, et te et ceteros summos oratores, | |
| quamquam tibi par mea sententia nemo umquam fuit, in | |
| dicendi exordio permoveri; cuius quidem rei cum causam | 123.1 |
| quaererem, quidnam esset cur, ut in quoque oratore | |
| plurimum esset, ita maxime is pertimesceret, has causas | |
| inveniebam duas: unam, quod intellegerent ei, quos usus | |
| ac natura docuisset, non numquam summis oratoribus non | 5 |
| satis ex sententia eventum dicendi procedere; ita non | |
| iniuria, quotienscumque dicerent, id, quod aliquando posset | |
| accidere, ne illo ipso <tempore> accideret, timere; altera est | 124.1 |
| haec, de qua queri saepe soleo; quod ceterarum homines | |
| artium spectati et probati, si quando aliquid minus bene | |
| fecerunt quam solent, aut noluisse aut valetudine impediti | |
| non potuisse consequi id, quod scirent, putantur: "noluit" | 5 |
| inquiunt "hodie agere Roscius," aut "crudior fuit"; ora- | |
| toris peccatum, si quod est animadversum, stultitiae pecca- | |
| tum videtur; stultitia autem excusationem non habet, | 125.1 |
| quia nemo videtur, aut quia crudus fuerit aut quod ita | |
| maluerit, stultus fuisse; quo etiam gravius iudicium in | |
| dicendo subimus: quotiens enim dicimus, totiens de nobis | |
| iudicatur, et, qui semel in gestu peccavit, non continuo | 5 |
| existimatur nescire gestum, cuius autem in dicendo quid | |
| reprehensum est, aut aeterna in eo aut certe diuturna valet | |
| opinio tarditatis. Illud vero, quod a te dictum est, esse | 126.1 |
| permulta, quae orator a natura nisi haberet, non multum | |
| a magistro adiuvaretur, valde tibi adsentior inque eo vel | |
| maxime probavi summum illum doctorem, Alabandensem | |
| Apollonium, qui cum mercede doceret, tamen non patie- | 5 |
| batur eos, quos iudicabat non posse oratores evadere, | |
| operam apud sese perdere, dimittebatque et ad quam | |
| quemque artem putabat esse aptum, ad eam impellere | |
| atque hortari solebat. Satis est enim in ceteris artificiis | 127.1 |
| percipiendis tantum modo similem esse hominis et id, quod | |
| tradatur vel etiam inculcetur, si qui forte sit tardior, posse | |
| percipere animo et memoria custodire; non quaeritur | |
| mobilitas linguae, non celeritas verborum, non denique ea, | 5 |
| quae nobis non possumus fingere, facies, vultus, sonus: in | 128.1 |
| oratore autem acumen dialecticorum, sententiae philoso- | |
| phorum, verba prope poetarum, memoria iuris consultorum, | |
| vox tragoedorum, gestus paene summorum actorum est | |
| requirendus; quam ob rem nihil in hominum genere rarius | 5 |
| perfecto oratore inveniri potest; quae enim, singularum | |
| rerum artifices singula si mediocriter adepti sunt, probantur, | |
| ea nisi omnia sunt in oratore summa, probari non possunt.' | |
| Tum Crassus 'atqui vide' inquit 'in artificio perquam tenui | 129.1 |
| et levi quanto plus adhibeatur diligentiae, quam in hac re, | |
| quam constat esse maximam: saepe enim soleo audire | |
| Roscium, cum ita dicat, se adhuc reperire discipulum, quem | |
| quidem probaret, potuisse neminem, non quo non essent | 5 |
| quidam probabiles, sed quia, si aliquid modo esset viti, id | |
| ferre ipse non posset; nihil est enim tam insigne nec tam | |
| ad diuturnitatem memoriae stabile quam id, in quo aliquid | |
| offenderis. Itaque ut ad hanc similitudinem huius histrionis | 130.1 |
| oratoriam laudem dirigamus, videtisne quam nihil ab eo | |
| nisi perfecte, nihil nisi cum summa venustate fiat, nisi ita, | |
| ut deceat et uti omnis moveat atque delectet? Itaque hoc | |
| iam diu est consecutus, ut, in quo quisque artificio excel- | 5 |
| leret, is in suo genere Roscius diceretur. Hanc ego absolu- | |
| tionem perfectionemque in oratore desiderans, a qua ipse | |
| longe absum, facio impudenter; mihi enim volo ignosci, | |
| ceteris ipse non ignosco; nam qui non potest, qui vitiose | |
| facit, quem denique non decet, hunc, ut Apollonius iubebat, | 10 |
| ad id, quod facere possit, detrudendum puto.' 'Num tu | 131.1 |
| igitur' inquit Sulpicius 'me aut hunc Cottam ius civile aut | |
| rem militarem iubes discere? Nam quis ad ista summa | |
| atque in omni genere perfecta potest pervenire?' Tum | |
| ille 'ego vero,' inquit 'quod in vobis egregiam quandam ac | 5 |
| praeclaram indolem ad dicendum esse cognovi, idcirco haec | |
| exposui omnia; nec magis ad eos deterrendos, qui non | |
| possent, quam ad vos, qui possetis, exacuendos accommo- | |
| davi orationem meam; et quamquam in utroque vestrum | |
| summum esse ingenium studiumque perspexi, tamen haec, | 10 |
| quae sunt in specie posita, de quibus plura fortasse dixi, | |
| quam solent Graeci dicere, in te, Sulpici, divina sunt; ego | 132.1 |
| enim neminem nec motu corporis neque ipso habitu atque | |
| forma aptiorem nec voce pleniorem aut suaviorem mihi | |
| videor audisse; quae quibus a natura minora data sunt, | |
| tamen illud adsequi possunt, ut eis, quae habent, modice | 5 |
| et scienter utantur et ut ne dedeceat. Id enim est maxime | |
| vitandum et de hoc uno minime est facile praecipere non | |
| mihi modo, qui sicut unus paterfamilias his de rebus loquor, | |
| sed etiam ipsi illi Roscio, quem saepe audio dicere caput | |
| esse artis decere, quod tamen unum id esse, quod tradi arte | 10 |
| non possit. Sed, si placet, sermonem alio transferamus et | 133.1 |
| nostro more aliquando, non rhetorico, loquamur.' 'Minime | |
| vero,' inquit Cotta; 'nunc enim te iam exoremus necesse | |
| est, quoniam retines nos in hoc studio nec ad aliam dimittis | |
| artem, ut nobis explices, quicquid est istud, quod tu in | 5 |
| dicendo potes;—neque enim sumus nimis avidi; ista tua | |
| mediocri eloquentia contenti sumus—idque ex te quaerimus, | |
| (ut ne plus nos adsequamur, quam quantulum tu in dicendo | |
| adsecutus es), quoniam, quae a natura expetenda sunt, ea | |
| dicis non nimis deesse nobis, quid praeterea esse adsumen- | 10 |
| dum putes?' Tum Crassus adridens 'quid censes,' inquit | 134.1 |
| 'Cotta, nisi studium et ardorem quendam amoris? sine quo | |
| cum in vita nihil quisquam egregium, tum certe hoc, quod | |
| tu expetis, nemo umquam adsequetur. Neque vero vos ad | |
| eam rem video esse cohortandos, quos, cum mihi quoque | 5 |
| sitis molesti, nimis etiam flagrare intellego cupiditate. Sed | 135.1 |
| profecto studia nihil prosunt perveniendi aliquo, nisi illud, | |
| quod eo, quo intendas, ferat deducatque, cognoris. Qua re | |
| quoniam mihi levius quoddam onus imponitis neque ex me | |
| de oratoris arte, sed de hac mea, quantulacumque est, facul- | 5 |
| tate quaeritis, exponam vobis non quandam aut perrecon- | |
| ditam aut valde difficilem aut magnificam aut gravem | |
| rationem consuetudinis meae, qua quondam solitus sum uti, | |
| cum mihi in isto studio versari adulescenti licebat.' Tum | 136.1 |
| Sulpicius 'o diem, Cotta, nobis' inquit 'optatum! Quod | |
| enim neque precibus umquam nec insidiando nec specu- | |
| lando adsequi potui, ut, quid Crassus ageret meditandi aut | |
| dicendi causa, non modo videre mihi, sed ex eius scriptore | 5 |
| et lectore Diphilo suspicari liceret, id spero nos esse adeptos | |
| omniaque iam ex ipso, quae diu cupimus, cognituros.' |