| Tum Crassus 'atqui arbitror, Sulpici, cum audieris, non | 1.137.1 |
| tam te haec admiraturum, quae dixero, quam existimaturum | |
| tum, cum ea audire cupiebas, causam cur cuperes non fuisse; | |
| nihil enim dicam reconditum, nihil exspectatione vestra di- | |
| gnum, nihil aut inauditum vobis aut cuiquam novum. Nam | 5 |
| principio, id quod est homine ingenuo liberaliterque educato | |
| dignum, non negabo me ista omnium communia et contrita | |
| praecepta didicisse: primum oratoris officium esse dicere ad | 138.1 |
| persuadendum accommodate; deinde esse omnem orationem | |
| aut de infinitae rei quaestione sine designatione personarum | |
| et temporum aut de re certis in personis ac temporibus locata; | |
| in utraque autem re quicquid in controversiam veniat, in eo | 139.1 |
| quaeri solere aut factumne sit aut, si est factum, quale sit aut | |
| etiam quo nomine vocetur aut, quod non nulli addunt, rec- | |
| tene factum esse videatur; exsistere autem controversias | 140.1 |
| etiam ex scripti interpretatione, in quo aut ambigue quid | |
| sit scriptum aut contrarie aut ita, ut a sententia scriptura dis- | |
| sentiat; his autem omnibus partibus subiecta quaedam esse | |
| argumenta propria. Sed causarum, quae sint a communi | 141.1 |
| quaestione seiunctae, partim in iudiciis versari, partim in | |
| deliberationibus; esse etiam genus tertium, quod in laudan- | |
| dis aut vituperandis hominibus poneretur; certosque esse | |
| locos, quibus in iudiciis uteremur, in quibus aequitas quae- | 5 |
| reretur; alios in deliberationibus, quae omnes ad utilitatem | |
| dirigerentur eorum quibus consilium daremus; alios item in | |
| laudationibus, in quibus ad personarum dignitatem omnia | |
| referrentur; cumque esset omnis oratoris vis ac facultas in | 142.1 |
| quinque partis distributa, ut deberet reperire primum quid | |
| diceret, deinde inventa non solum ordine, sed etiam mo- | |
| mento quodam atque iudicio dispensare atque componere; | |
| tum ea denique vestire atque ornare oratione; post memoria | 5 |
| saepire; ad extremum agere cum dignitate ac venustate. | |
| Etiam illa cognoram et acceperam, ante quam de re dice- | 143.1 |
| remus, initio conciliandos eorum esse animos, qui audirent; | |
| deinde rem demonstrandam; postea controversiam consti- | |
| tuendam; tum id, quod nos intenderemus, confirmandum; | |
| post, quae contra dicerentur, refellenda; extrema autem | 5 |
| oratione ea, quae pro nobis essent, amplificanda et augenda, | |
| quaeque essent pro adversariis, infirmanda atque frangenda. | |
| Audieram etiam quae de orationis ipsius ornamentis tra- | 144.1 |
| derentur, in qua praecipitur primum, ut pure et Latine | |
| loquamur, deinde ut plane et dilucide, tum ut ornate, post | |
| ad rerum dignitatem apte et quasi decore; singularumque | |
| rerum praecepta cognoram. Quin etiam, quae maxime pro- | 145.1 |
| pria essent naturae, tamen his ipsis artem adhiberi videram; | |
| nam de actione et de memoria quaedam brevia, sed magna | |
| cum exercitatione praecepta gustaram. In his enim fere | |
| rebus omnis istorum artificum doctrina versatur, quam ego | 5 |
| si nihil dicam adiuvare, mentiar; habet enim quaedam | |
| quasi ad commonendum oratorem, quo quidque referat et | |
| quo intuens ab eo, quodcumque sibi proposuerit, minus | |
| aberret. Verum ego hanc vim intellego esse in praeceptis | 146.1 |
| omnibus, non ut ea secuti oratores eloquentiae laudem sint | |
| adepti, sed, quae sua sponte homines eloquentes facerent, | |
| ea quosdam observasse atque collegisse; sic esse non elo- | |
| quentiam ex artificio, sed artificium ex eloquentia natum; | 5 |
| quod tamen, ut ante dixi, non eicio; est enim, etiam si | |
| minus necessarium ad bene dicendum, tamen ad cogno- | |
| scendum non inliberale; et exercitatio quaedam suscipienda | 147.1 |
| vobis est; quamquam vos quidem iam pridem estis in | |
| cursu: sed eis, qui ingrediuntur in stadium, quique ea, | |
| quae agenda sunt in foro tamquam in acie, possunt etiam | |
| nunc exercitatione quasi ludicra praediscere ac meditari.' | 5 |
| 'Hanc ipsam' inquit Sulpicius 'nosse volumus; ac tamen | 148.1 |
| ista, quae abs te breviter de arte decursa sunt, audire cupi- | |
| mus, quamquam sunt nobis quoque non inaudita; verum | |
| illa mox; nunc de ipsa exercitatione quid sentias quaerimus.' | |
| 'Equidem probo ista,' Crassus inquit 'quae vos facere | 149.1 |
| soletis, ut, causa aliqua posita consimili causarum earum, | |
| quae in forum deferuntur, dicatis quam maxime ad veritatem | |
| accommodate; sed plerique in hoc vocem modo, neque | |
| eam scienter, et viris exercent suas et linguae celeritatem | 5 |
| incitant verborumque frequentia delectantur; in quo fallit | |
| eos, quod audierunt, dicendo homines, ut dicant, efficere | |
| solere; vere enim etiam illud dicitur, perverse dicere ho- | 150.1 |
| mines perverse dicendo facillime consequi. Quam ob rem | |
| in istis ipsis exercitationibus, etsi utile est etiam subito saepe | |
| dicere, tamen illud utilius, sumpto spatio ad cogitandum | |
| paratius atque accuratius dicere. Caput autem est, quod, | 5 |
| ut vere dicam, minime facimus (est enim magni laboris, | |
| quem plerique fugimus), quam plurimum scribere. Stilus | |
| optimus et praestantissimus dicendi effector ac magister; | |
| neque iniuria; nam si subitam et fortuitam orationem com- | |
| mentatio et cogitatio facile vincit, hanc ipsam profecto adsi- | 10 |
| dua ac diligens scriptura superabit. Omnes enim, sive artis | 151.1 |
| sunt loci sive ingeni cuiusdam ac prudentiae, qui modo | |
| insunt in ea re, de qua scribimus, anquirentibus nobis omni- | |
| que acie ingeni contemplantibus ostendunt se et occurrunt; | |
| omnesque sententiae verbaque omnia, quae sunt cuiusque | 5 |
| generis maxime inlustria, sub acumen stili subeant et suc- | |
| cedant necesse est; tum ipsa conlocatio conformatioque | |
| verborum perficitur in scribendo, non poetico, sed quodam | |
| oratorio numero et modo. Haec sunt, quae clamores et | 152.1 |
| admirationes in bonis oratoribus efficiunt; neque ea quis- | |
| quam, nisi diu multumque scriptitarit, etiam si vehementis- | |
| sime se in his subitis dictionibus exercuerit, consequetur; | |
| et qui a scribendi consuetudine ad dicendum venit, hanc | 5 |
| adfert facultatem, ut, etiam subito si dicat, tamen illa, quae | |
| dicantur, similia scriptorum esse videantur; atque etiam, si | |
| quando in dicendo scriptum attulerit aliquid, cum ab eo | |
| discesserit, reliqua similis oratio consequetur; ut concitato | 153.1 |
| navigio, cum remiges inhibuerunt, retinet tamen ipsa navis | |
| motum et cursum suum intermisso impetu pulsuque remo- | |
| rum, sic in oratione perpetua, cum scripta deficiunt, parem | |
| tamen obtinet oratio reliqua cursum scriptorum similitudine | 5 |
| et vi concitata. In cotidianis autem commentationibus | 154.1 |
| equidem mihi adulescentulus proponere solebam illam exer- | |
| citationem maxime, qua C. Carbonem nostrum illum inimi- | |
| cum solitum esse uti sciebam, ut aut versibus propositis | |
| quam maxime gravibus aut oratione aliqua lecta ad eum | 5 |
| finem, quem memoria possem comprehendere, eam rem | |
| ipsam, quam legissem, verbis aliis quam maxime possem | |
| lectis, pronuntiarem; sed post animadverti hoc esse in hoc | |
| viti, quod ea verba, quae maxime cuiusque rei propria quae- | |
| que essent ornatissima atque optima, occupasset aut Ennius, | 10 |
| si ad eius versus me exercerem, aut Gracchus, si eius ora- | |
| tionem mihi forte proposuissem: ita, si eisdem verbis uterer, | |
| nihil prodesse; si aliis, etiam obesse, cum minus idoneis | |
| uti consuescerem. Postea mihi placuit, eoque sum usus | 155.1 |
| adulescens, ut summorum oratorum Graecas orationes ex- | |
| plicarem, quibus lectis hoc adsequebar, ut, cum ea, quae | |
| legeram Graece, Latine redderem, non solum optimis verbis | |
| uterer et tamen usitatis, sed etiam exprimerem quaedam | 5 |
| verba imitando, quae nova nostris essent, dum modo essent | |
| idonea. Iam vocis et spiritus et totius corporis et ipsius | 156.1 |
| linguae motus et exercitationes non tam artis indigent quam | |
| laboris; quibus in rebus habenda est ratio diligenter, quos | |
| imitemur, quorum similes velimus esse. Intuendi nobis | |
| sunt non solum oratores, sed etiam actores, ne mala consue- | 5 |
| tudine ad aliquam deformitatem pravitatemque veniamus. | |
| Exercenda est etiam memoria ediscendis ad verbum quam | 157.1 |
| plurimis et nostris scriptis et alienis; atque in ea exercita- | |
| tione non sane mihi displicet adhibere, si consueris, etiam | |
| istam locorum simulacrorumque rationem, quae in arte | |
| traditur. Educenda deinde dictio est ex hac domestica | 5 |
| exercitatione et umbratili medium in agmen, in pulverem, | |
| in clamorem, in castra atque in aciem forensem; subeundus | |
| visus hominum et periclitandae vires ingeni, et illa com- | |
| mentatio inclusa in veritatis lucem proferenda est. Legendi | 158.1 |
| etiam poetae, cognoscendae historiae, omnium bonarum | |
| artium doctores atque scriptores eligendi et pervolutandi et | |
| exercitationis causa laudandi, interpretandi, corrigendi, vitu- | |
| perandi [refellendi]; disputandumque de omni re in con- | 5 |
| trarias partis et, quicquid erit in quaque re, quod probabile | |
| videri possit, eliciendum [atque dicendum]; perdiscendum | 159.1 |
| ius civile, cognoscendae leges, percipienda omnis antiquitas, | |
| senatoria consuetudo, disciplina rei publicae, iura sociorum, | |
| foedera, pactiones, causa imperi cognoscenda est; libandus | |
| est etiam ex omni genere urbanitatis facetiarum quidam | 5 |
| lepos, quo tamquam sale perspergatur omnis oratio. Effudi | |
| vobis omnia quae sentiebam, quae fortasse, quemcumque | |
| patremfamilias adripuissetis ex aliquo circulo, eadem vobis | |
| percontantibus respondisset.' |