| Haec cum Crassus dixisset, silentium est consecutum; | 1.160.1 |
| sed quamquam satis eis, qui aderant, ad id, quod erat pro- | |
| positum, dictum videbatur, tamen sentiebant celerius esse | |
| multo quam ipsi vellent ab eo peroratum. Tum Scaevola | |
| 'quid est, Cotta?' inquit 'quid tacetis? Nihilne vobis in | 5 |
| mentem venit, quod praeterea ab Crasso requiratis?' 'Id | 161.1 |
| me hercule' inquit 'ipsum attendo: tantus enim cursus ver- | |
| borum fuit et sic evolavit oratio, ut eius vim et incitationem | |
| aspexerim, vestigia ingressumque vix viderim, et tamquam | |
| in aliquam locupletem ac refertam domum venerim, non | 5 |
| explicata veste neque proposito argento neque tabulis et | |
| signis propalam conlocatis, sed his omnibus multis magnifi- | |
| cisque rebus constructis ac reconditis; sic modo in oratione | |
| Crassi divitias atque ornamenta eius ingeni per quaedam | |
| involucra atque integumenta perspexi, sed ea contemplari | 10 |
| cum cuperem, vix aspiciendi potestas fuit; itaque nec hoc | |
| possum dicere, me omnino ignorare, quid possideat, neque | |
| plane nosse atque vidisse.' 'Quin tu igitur facis idem,' | 162.1 |
| inquit Scaevola 'quod faceres, si in aliquam domum plenam | |
| ornamentorum villamve venisses? Si ea seposita, ut dicis, | |
| essent, tu, qui valde spectandi cupidus esses, non dubitares | |
| rogare dominum, ut proferri iuberet, praesertim si esset | 5 |
| familiaris: similiter nunc petes a Crasso, ut illam copiam | |
| ornamentorum suorum, quam constructam uno in loco quasi | |
| per transennam praetereuntes strictim aspeximus, in lucem | |
| proferat et suo quidque in loco conlocet.' 'Ego vero' inquit | 163.1 |
| Cotta 'a te peto, Scaevola:—me enim et hunc Sulpicium | |
| impedit pudor ab homine omnium gravissimo, qui genus | |
| huius modi disputationis semper contempserit, haec, quae | |
| isti forsitan puerorum elementa videantur, exquirere:—sed | 5 |
| tu hanc nobis veniam, Scaevola, da, et perfice, ut Crassus | |
| haec, quae coartavit et peranguste refersit in oratione sua, | |
| dilatet nobis atque explicet.' 'Ego me hercule' inquit Mucius | 164.1 |
| 'antea vestra magis hoc causa volebam, quam mea; neque | |
| enim tanto opere hanc a Crasso disputationem desiderabam, | |
| quanto opere eius in causis oratione delector; nunc vero, | |
| Crasse, mea quoque te iam causa rogo, ut, quoniam tantum | 5 |
| habemus oti, quantum iam diu nobis non contigit, ne gra- | |
| veris exaedificare id opus, quod instituisti: formam enim | |
| totius negoti opinione meliorem maioremque video, quam | |
| vehementer probo.' 'Enimvero' inquit Crassus 'mirari satis | 165.1 |
| non queo etiam te haec, Scaevola, desiderare, quae neque | |
| ego ita teneo, uti ei, qui docent, neque sunt eius generis, | |
| ut, si optime tenerem, digna essent ista sapientia ac tuis | |
| auribus.' 'Ain tu?' inquit ille: 'si de istis communibus et | 5 |
| pervagatis vix huic aetati audiendum putas, etiamne illa | |
| neglegere possumus, quae tu oratori cognoscenda esse dixisti, | |
| de naturis hominum, de moribus, de rationibus eis, quibus | |
| hominum mentes et incitarentur et reprimerentur, de historia, | |
| de antiquitate, de administratione rei publicae, denique de | 10 |
| nostro ipso iure civili? Hanc enim ego omnem scientiam | |
| et copiam rerum in tua prudentia sciebam inesse; in ora- | |
| toris vero instrumento tam lautam supellectilem numquam | |
| videram.' 'Potes igitur,' inquit Crassus 'ut alia omittam | 166.1 |
| innumerabilia et immensa et ad ipsum tuum ius civile | |
| veniam, oratores putare eos, quos multas horas exspectavit, | |
| cum in campum properaret, et ridens et stomachans P. Scae- | |
| vola, cum Hypsaeus maxima voce, plurimis verbis a M. Crasso | 5 |
| praetore contenderet, ut ei, quem defendebat, causa cadere | |
| liceret, Cn. autem Octavius, homo consularis, non minus | |
| longa oratione recusaret, ne adversarius causa caderet ac ne | |
| is, pro quo ipse diceret, turpi tutelae iudicio atque omni | |
| molestia stultitia adversarii liberaretur?' 'Ego vero istos,' | 167.1 |
| inquit—'memini enim mihi narrare Mucium—non modo | |
| oratoris nomine sed ne foro quidem dignos vix putarim.' | |
| 'Atqui non defuit illis patronis' inquit Crassus 'eloquentia | |
| neque dicendi ratio aut copia, sed iuris civilis scientia: quod | 5 |
| alter plus lege agendo petebat, quam quantum lex in xii | |
| tabulis permiserat, quod cum impetrasset, causa caderet; | |
| alter iniquum putabat plus secum agi, quam quod erat in | |
| actione; neque intellegebat, si ita esset actum, litem adver- | |
| sarium perditurum. Quid? in his paucis diebus nonne | 168.1 |
| nobis in tribunali Q. Pompei praetoris urbani familiaris | |
| nostri sedentibus homo ex numero disertorum postulabat, | |
| ut illi, unde peteretur, vetus atque usitata exceptio daretur | |
| cvivs pecvniae dies fvisset? quod petitoris causa com- | 5 |
| paratum esse non intellegebat, ut, si ille infitiator probasset | |
| iudici ante petitam esse pecuniam, quam esset coepta deberi, | |
| petitor rursus cum peteret, ne exceptione excluderetur, qvod | |
| ea res in ivdicivm ante venisset. Quid ergo hoc fieri | 169.1 |
| turpius aut dici potest, quam eum, qui hanc personam susce- | |
| perit, ut amicorum controversias causasque tueatur, labo- | |
| rantibus succurrat, aegris medeatur, adflictos excitet, hunc | |
| in minimis tenuissimisque rebus ita labi, ut aliis miserandus, | 5 |
| aliis inridendus esse videatur? Equidem propinquum no- | 170.1 |
| strum P. Crassum [illum Divitem] cum multis aliis rebus | |
| elegantem hominem et ornatum tum praecipue in hoc effe- | |
| rendum et laudandum puto, quod, cum P. Scaevolae frater | |
| esset, solitus est ei persaepe dicere neque illum in iure civili | 5 |
| satis [illi arti] facere posse, nisi dicendi copiam adsumpsisset | |
| —quod quidem hic, qui mecum consul fuit, filius eius est | |
| consecutus—neque se ante causas amicorum tractare atque | |
| agere coepisse, quam ius civile didicisset. Quid vero ille | 171.1 |
| [M.] Cato? Nonne et eloquentia tanta fuit, quantam illa | |
| tempora atque illa aetas in hac civitate ferre maximam | |
| potuit, et iuris civilis omnium peritissimus? Verecundius | |
| hac de re iam dudum loquor, quod adest vir in dicendo | 5 |
| summus, quem ego unum oratorem maxime admiror; sed | |
| tamen idem hoc semper ius civile contempsit. Verum, | 172.1 |
| quoniam sententiae atque opinionis meae voluistis esse par- | |
| ticipes, nihil occultabo et, quoad potero, vobis exponam, | |
| quid de quaque re sentiam. Antoni incredibilis quae- | |
| dam et prope singularis et divina vis ingeni videtur, etiam si | 5 |
| hac scientia iuris nudata sit, posse se facile ceteris armis | |
| prudentiae tueri atque defendere; quam ob rem hic nobis | |
| sit exceptus; ceteros vero non dubitabo primum inertiae | |
| condemnare sententia mea, post etiam impudentiae; nam | 173.1 |
| volitare in foro, haerere in iure ac praetorum tribunalibus, | |
| iudicia privata magnarum rerum obire, in quibus saepe non | |
| de facto, sed de aequitate ac iure certetur, iactare se in | |
| causis centumviralibus, in quibus usucapionum, tutelarum, | 5 |
| gentilitatum, agnationum, adluvionum, circumluvionum, nex- | |
| orum, mancipiorum, parietum, luminum, stillicidiorum, tes- | |
| tamentorum ruptorum aut ratorum, ceterarumque rerum | |
| innumerabilium iura versentur, cum omnino, quid suum, | |
| quid alienum, qua re denique civis aut peregrinus, servus | 10 |
| aut liber quispiam sit, ignoret, insignis est impudentiae. | |
| Illa vero deridenda adrogantia est, in minoribus navigiis | 174.1 |
| rudem esse se confiteri, quinqueremis autem aut etiam | |
| maiores gubernare didicisse. Tu mihi cum in circulo de- | |
| cipiare adversari stipulatiuncula et cum obsignes tabellas | |
| clientis tui, quibus in tabellis id sit scriptum, quo ille capi- | 5 |
| atur, ego tibi ullam causam maiorem committendam putem? | |
| Citius hercule is, qui duorum scalmorum naviculam in portu | |
| everterit, in Euxino ponto Argonautarum navem gubernarit. | |
| Quid? si ne parvae quidem causae sunt, sed saepe maximae, | 175.1 |
| in quibus certatur de iure civili, quod tandem os est eius | |
| patroni, qui ad eas causas sine ulla scientia iuris audet acce- | |
| dere? Quae potuit igitur esse causa maior, quam illius | |
| militis? de cuius morte cum domum falsus ab exercitu | 5 |
| nuntius venisset et pater eius re credita testamentum mu- | |
| tasset et, quem ei visum esset, fecisset heredem essetque | |
| ipse mortuus, res delata est ad centumviros, cum miles | |
| domum revenisset egissetque lege in hereditatem paternam | |
| testamento exheres filius. [Nempe] in ea causa quaesitum | 10 |
| est de iure civili, possetne paternorum bonorum exheres esse | |
| filius, quem pater testamento neque heredem neque ex- | |
| heredem scripsisset nominatim. Quid? qua de re inter | 176.1 |
| Marcellos et Claudios patricios centumviri iudicarunt, cum | |
| Marcelli ab liberti filio stirpe, Claudii patricii eiusdem homi- | |
| nis hereditatem gente ad se redisse dicerent, nonne in ea | |
| causa fuit oratoribus de toto stirpis et gentilitatis iure dicen- | 5 |
| dum? Quid? quod item in centumvirali iudicio certatum | 177.1 |
| esse accepimus, cum Romam in exsilium venisset, cui Romae | |
| exsulare ius esset, si se ad aliquem quasi patronum appli- | |
| cavisset, intestatoque esset mortuus, nonne in ea causa ius | |
| applicationis obscurum sane et ignotum patefactum in iudicio | 5 |
| atque inlustratum est a patrono? Quid? nuper, cum ego | 178.1 |
| C. Sergi Oratae contra hunc nostrum Antonium iudicio | |
| privato causam defenderem, nonne omnis nostra in iure | |
| versata defensio est? Cum enim M. Marius Gratidianus | |
| aedis Oratae vendidisset neque servire quandam earum | 5 |
| aedium partem in mancipi lege dixisset, defendebamus, | |
| quicquid fuisset incommodi in mancipio, id si venditor | |
| scisset neque declarasset, praestare debere. Quo quidem in | 179.1 |
| genere familiaris noster M. Buculeius, homo neque meo | |
| iudicio stultus et suo valde sapiens et ab iuris studio non | |
| abhorrens, simili [in re] quodam modo nuper erravit: nam | |
| cum aedis L. Fufio venderet, in mancipio lumina, uti tum | 5 |
| essent, ita recepit; Fufius autem, simul atque aedificari | |
| coeptum est in quadam parte urbis, quae modo ex illis | |
| aedibus conspici posset, egit statim cum Buculeio, quod, | |
| cuicumque particulae caeli officeretur, quamvis esset procul, | |
| mutari lumina putabat. Quid vero? clarissima M'. Curi | 180.1 |
| causa Marcique Coponi nuper apud centumviros quo | |
| concursu hominum, qua exspectatione defensa est? Cum | |
| Q. Scaevola, aequalis et conlega meus, homo omnium et | |
| disciplina iuris civilis eruditissimus et ingenio prudentiaque | 5 |
| acutissimus et oratione maxime limatus atque subtilis atque, | |
| ut ego soleo dicere, iuris peritorum eloquentissimus, elo- | |
| quentium iuris peritissimus, ex scripto testamentorum iura | |
| defenderet negaretque, nisi postumus et natus et, ante quam | |
| in suam tutelam veniret, mortuus esset, heredem eum esse | 10 |
| posse, qui esset secundum postumum et natum et mortuum | |
| heres institutus; ego autem defenderem eum hac tum mente | |
| fuisse, qui testamentum fecisset, ut, si filius non esset, qui in | |
| suam tutelam veniret, M'. Curius esset heres, num destitit | |
| uterque nostrum in ea causa in auctoritatibus, in exemplis, | 15 |
| in testamentorum formulis, hoc est, in medio iure civili | |
| versari? Omitto iam plura exempla causarum amplissi- | 181.1 |
| marum, quae sunt innumerabilia: capitis nostri saepe potest | |
| accidere ut causae versentur in iure. Etenim si C. Manci- | |
| num, nobilissimum atque optimum virum atque consularem, | |
| cum eum propter invidiam Numantini foederis pater patratus | 5 |
| ex s. c. Numantinis dedidisset eumque illi non recepissent | |
| posteaque Mancinus domum revenisset neque in senatum | |
| introire dubitasset, P. Rutilius, M. filius, tribunus plebis, | |
| iussit educi, quod eum civem negaret esse, quia memoria sic | |
| esset proditum, quem pater suus aut populus vendidisset aut | 10 |
| pater patratus dedidisset, ei nullum esse postliminium, quam | 182.1 |
| possumus reperire ex omnibus rebus civilibus causam con- | |
| tentionemque maiorem quam de ordine, de civitate, de liber- | |
| tate, de capite hominis consularis, praesertim cum haec non | |
| in crimine aliquo, quod ille posset infitiari, sed in civili iure | 5 |
| consisteret? Similique in genere, inferiore ordine, si quis | |
| apud nos servisset ex populo foederato seseque liberasset | |
| et postea domum revenisset, quaesitum est apud maiores | |
| nostros, num is ad suos postliminio redisset et amisisset | |
| hanc civitatem. Quid? de libertate, quo iudicium gravius | 183.1 |
| esse nullum potest, nonne ex iure civili potest esse con- | |
| tentio, cum quaeritur, is, qui domini voluntate census sit, | |
| continuone, an, ubi lustrum sit conditum, liber sit? Quid? | |
| quod usu memoria patrum venit, ut paterfamilias, qui ex | 5 |
| Hispania Romam venisset, cum uxorem praegnantem in | |
| provincia reliquisset, Romae alteram duxisset neque nuntium | |
| priori remisisset, mortuusque esset intestato et ex utraque | |
| filius natus esset, mediocrisne res in contentionem adducta | |
| est, cum quaereretur de duobus civium capitibus et de | 10 |
| puero, qui ex posteriore natus erat, et de eius matre, quae, | |
| si iudicaretur certis quibusdam verbis, non novis nuptiis | |
| fieri cum superiore divortium, in concubinae locum duce- | |
| retur? Haec igitur et horum similia iura suae civitatis | 184.1 |
| ignorantem erectum et celsum, alacri et prompto ore atque | |
| vultu, huc atque illuc intuentem vagari cum magna caterva | |
| toto foro, praesidium clientibus atque opem amicis et prope | |
| cunctis civibus lucem ingeni et consili sui porrigentem atque | 5 |
| tendentem, nonne in primis flagitiosum putandum est? |