| Et quoniam de impudentia dixi, castigemus etiam segni- | 1.185.1 |
| tatem hominum atque inertiam; nam si esset ista cognitio | |
| iuris magna atque difficilis, tamen utilitatis magnitudo | |
| deberet homines ad suscipiendum discendi laborem impel- | |
| lere: sed, o di immortales, non dicerem hoc, audiente | 5 |
| Scaevola, nisi ipse dicere soleret nullius artis sibi faciliorem | |
| cognitionem videri. Quod quidem certis de causis a | 186.1 |
| plerisque aliter existimatur: primum, quia veteres illi, qui | |
| huic scientiae praefuerunt, obtinendae atque augendae | |
| potentiae suae causa pervulgari artem suam noluerunt; | |
| deinde, postea quam est editum, expositis a Cn. Flavio | 5 |
| primum actionibus, nulli fuerunt, qui illa artificiose digesta | |
| generatim componerent; nihil est enim, quod ad artem | |
| redigi possit, nisi ille prius, qui illa tenet, quorum artem | |
| instituere vult, habet illam scientiam, ut ex eis rebus, quarum | |
| ars nondum sit, artem efficere possit. Hoc video, dum | 187.1 |
| breviter voluerim dicere, dictum a me esse paulo obscurius; | |
| sed experiar et dicam, si potero, planius. Omnia fere, quae | |
| sunt conclusa nunc artibus, dispersa et dissipata quondam | |
| fuerunt; ut in musicis numeri et voces et modi; in geo- | 5 |
| metria lineamenta, formae, intervalla, magnitudines; in | |
| astrologia caeli conversio, ortus, obitus motusque siderum; | |
| in grammaticis poetarum pertractatio, historiarum cognitio, | |
| verborum interpretatio, pronuntiandi quidam sonus; in hac | |
| denique ipsa ratione dicendi excogitare, ornare, disponere, | 10 |
| meminisse, agere, †ignota quondam omnibus et diffusa late | |
| videbantur. Adhibita est igitur ars quaedam extrinsecus ex | 188.1 |
| alio genere quodam, quod sibi totum philosophi adsumunt, | |
| quae rem dissolutam divulsamque conglutinaret et ratione | |
| quadam constringeret. Sit ergo in iure civili finis hic: | |
| legitimae atque usitatae in rebus causisque civium aequabi- | 5 |
| litatis conservatio. Tum sunt notanda genera et ad certum | 189.1 |
| numerum paucitatemque revocanda. Genus autem id est, | |
| quod sui similis communione quadam, specie autem diffe- | |
| rentis, duas aut pluris complectitur partis; partes autem | |
| sunt, quae generibus eis, ex quibus manant, subiciuntur; | 5 |
| omniaque, quae sunt vel generum vel partium nomina, | |
| definitionibus, quam vim habeant, est exprimendum; est | |
| enim definitio rerum earum, quae sunt eius rei propriae, | |
| quam definire volumus, brevis et circumscripta quaedam | |
| explicatio. Hisce ego rebus exempla adiungerem, nisi | 190.1 |
| apud quos haec haberetur oratio cernerem; nunc com- | |
| plectar, quod proposui, brevi: si enim aut mihi facere | |
| licuerit, quod iam diu cogito, aut alius quispiam aut me | |
| impedito occuparit aut mortuo effecerit, ut primum omne | 5 |
| ius civile in genera digerat, quae perpauca sunt, deinde | |
| eorum generum quasi quaedam membra dispertiat, tum | |
| propriam cuiusque vim definitione declaret, perfectam | |
| artem iuris civilis habebitis, magis magnam atque uberem | |
| quam difficilem et obscuram. Atque interea tamen, dum | 191.1 |
| haec, quae dispersa sunt, coguntur, vel passim licet car- | |
| pentem et conligentem undique repleri iusta iuris civilis | |
| scientia. Nonne videtis equitem Romanum, hominem | |
| acutissimo omnium ingenio, sed minime ceteris artibus | 5 |
| eruditum, C. Aculeonem, qui mecum vivit semperque vixit, | |
| ita tenere ius civile, ut ei, cum ab hoc discesseritis, nemo de | |
| eis, qui peritissimi sunt, anteponatur? Omnia sunt enim | 192.1 |
| posita ante oculos, conlocata in usu cotidiano, in congres- | |
| sione hominum atque in foro; neque ita multis litteris aut | |
| voluminibus magnis continentur; eadem enim elata sunt | |
| primum a pluribus, deinde paucis verbis commutatis etiam | 5 |
| ab eisdem scriptoribus scripta sunt saepius. Accedit vero, | 193.1 |
| quo facilius percipi cognoscique ius civile possit, quod | |
| minime plerique arbitrantur, mira quaedam in cognoscendo | |
| suavitas et delectatio; nam, sive quem haec Aeliana studia | |
| delectant, plurima est et in omni iure civili et in pontificum | 5 |
| libris et in xii tabulis antiquitatis effigies, quod et verborum | |
| vetustas prisca cognoscitur et actionum genera quaedam | |
| maiorum consuetudinem vitamque declarant; sive quem | |
| civilis scientia, quam Scaevola non putat oratoris esse | |
| propriam, sed cuiusdam ex alio genere prudentiae, totam | 10 |
| hanc descriptis omnibus civitatis utilitatibus ac partibus xii | |
| tabulis contineri videbit: sive quem ista praepotens et | |
| gloriosa philosophia delectat,—dicam audacius—hosce habet | |
| fontis omnium disputationum suarum, qui iure civili et | |
| legibus continentur: ex his enim et dignitatem maxime | 194.1 |
| expetendam videmus, cum vera virtus atque honestus | |
| labor honoribus, praemiis, splendore decoratur, vitia autem | |
| hominum atque fraudes damnis, ignominiis, vinclis, ver- | |
| beribus, exsiliis, morte multantur; et docemur non infinitis | 5 |
| concertationumque plenis disputationibus, sed auctoritate | |
| nutuque legum domitas habere libidines, coercere omnis | |
| cupiditates, nostra tueri, ab alienis mentis, oculos, manus | |
| abstinere. Fremant omnes licet, dicam quod sentio: bib- | 195.1 |
| liothecas me hercule omnium philosophorum unus mihi | |
| videtur xii tabularum libellus, si quis legum fontis et capita | |
| viderit, et auctoritatis pondere et utilitatis ubertate superare. | |
| Ac si nos, id quod maxime debet, nostra patria delectat, | 196.1 |
| cuius rei tanta est vis ac tanta natura, ut Ithacam illam in | |
| asperrimis saxulis tamquam nidulum adfixam sapientissimus | |
| vir immortalitati anteponeret, quo amore tandem inflammati | |
| esse debemus in eius modi patriam, quae una in omnibus | 5 |
| terris domus est virtutis, imperi, dignitatis? Cuius primum | |
| nobis mens, mos, disciplina nota esse debet, vel quia est | |
| patria parens omnium nostrum, vel quia tanta sapientia | |
| fuisse in iure constituendo putanda est quanta fuit in his | |
| tantis opibus imperi comparandis. Percipietis etiam illam | 197.1 |
| ex cognitione iuris laetitiam et voluptatem, quod, quantum | |
| praestiterint nostri maiores prudentia ceteris gentibus, tum | |
| facillime intellegetis, si cum illorum Lycurgo et Dracone et | |
| Solone nostras leges conferre volueritis; incredibile est | 5 |
| enim, quam sit omne ius civile praeter hoc nostrum incon- | |
| ditum ac paene ridiculum; de quo multa soleo in sermonibus | |
| cotidianis dicere, cum hominum nostrorum prudentiam | |
| ceteris omnibus et maxime Graecis antepono. His ego de | |
| causis dixeram, Scaevola, eis, qui perfecti oratores esse | 10 |
| vellent, iuris civilis esse cognitionem necessariam. |