| Iam vero ipsa per sese quantum adferat eis, qui ei | 1.198.1 |
| praesunt, honoris, gratiae, dignitatis, quis ignorat? Itaque, | |
| ut apud Graecos infimi homines mercedula adducti mini- | |
| stros se praebent in iudiciis oratoribus, ei, qui apud illos | |
| πραγματικοί vocantur, sic in nostra civitate contra amplissi- | 5 |
| mus quisque et clarissimus vir, ut ille, qui propter hanc | |
| iuris civilis scientiam sic appellatus a summo poeta est: | |
| egregie cordatus homo, catus Aelius Sextus, | |
| multique praeterea, qui, cum ingenio sibi auctore digni- | |
| tatem peperissent, perfecerunt ut in respondendo iure | 10 |
| auctoritate plus etiam quam ipso ingenio valerent. Sene- | 199.1 |
| ctuti vero celebrandae et ornandae quod honestius potest | |
| esse perfugium quam iuris interpretatio? Equidem mihi | |
| hoc subsidium iam inde ab adulescentia comparavi, non | |
| solum ad causarum usum forensem, sed etiam ad decus | 5 |
| atque ornamentum senectutis, ut, cum me vires, quod fere | |
| iam tempus adventat, deficere coepissent, ista ab solitudine | |
| domum meam vindicarem. Quid est enim praeclarius | |
| quam honoribus et rei publicae muneribus perfunctum | |
| senem posse suo iure dicere idem, quod apud Ennium dicat | 10 |
| ille Pythius Apollo, se esse eum, unde sibi, si non populi et | |
| reges, at omnes sui cives consilium expetant, | |
| summarum rerum incerti: quos ego ope mea | |
| †ex incertis certos compotesque consili | |
| dimitto, ut ne res temere tractent turbidas: | 15 |
| est enim sine dubio domus iuris consulti totius oraculum | 200.1 |
| civitatis; testis est huiusce Q. Muci ianua et vestibulum, | |
| quod in eius infirmissima valetudine adfectaque iam aetate | |
| maxima cotidie frequentia civium ac summorum hominum | |
| splendore celebratur. | 5 |