| Iam illa non longam orationem desiderant, quam ob rem | 1.201.1 |
| existimem publica quoque iura, quae sunt propria civitatis | |
| atque imperi, tum monumenta rerum gestarum et vetustatis | |
| exempla oratori nota esse debere; nam ut in rerum priva- | |
| tarum causis atque iudiciis depromenda saepe oratio est ex | 5 |
| iure civili et idcirco, ut ante diximus, oratori iuris civilis | |
| scientia necessaria est, sic in causis publicis iudiciorum, | |
| contionum, senatus omnis haec et antiquitatis memoria et | |
| publici iuris auctoritas et regendae rei publicae ratio ac | |
| scientia tamquam aliqua materies eis oratoribus, qui versantur | 10 |
| in re publica, subiecta esse debet. Non enim causidicum | 202.1 |
| nescio quem neque clamatorem aut rabulam hoc sermone | |
| nostro conquirimus, sed eum virum, qui primum sit eius | |
| artis antistes, cuius cum ipsa natura magnam homini facul- | |
| tatem daret, <auctor> tamen esse deus putatur, ut id ipsum, | 5 |
| quod erat hominis proprium, non partum per nos, sed | |
| divinitus ad nos delatum videretur; deinde, qui possit non | |
| tam caduceo quam nomine oratoris ornatus incolumis vel | |
| inter hostium tela versari; tum, qui scelus fraudemque | |
| nocentis possit dicendo subicere odio civium supplicioque | 10 |
| constringere; idemque ingeni praesidio innocentiam iudici- | |
| orum poena liberare; idemque languentem labentemque | |
| populum aut ad decus excitare aut ab errore deducere aut | |
| inflammare in improbos aut incitatum in bonos mitigare; | |
| qui denique, quemcumque in animis hominum motum res | 15 |
| et causa postulet, eum dicendo vel excitare possit vel sedare. | |
| Hanc vim si quis existimat aut ab eis, qui de dicendi ratione | 203.1 |
| scripserunt, expositam esse aut a me posse exponi tam | |
| brevi, vehementer errat neque solum inscientiam meam sed | |
| ne rerum quidem magnitudinem perspicit: equidem vobis, | |
| quoniam ita voluistis, fontis, unde hauriretis, atque itinera | 5 |
| ipsa ita putavi esse demonstranda, non ut ipse dux essem, | |
| quod et infinitum est et non necessarium, sed ut common- | |
| strarem tantum viam et, ut fieri solet, digitum ad fontis | |
| intenderem.' |