| 'Mihi vero' inquit Mucius 'satis superque abs te videtur | 1.204.1 |
| istorum studiis, si modo sunt studiosi, esse factum; nam, ut | |
| Socratem illum solitum aiunt dicere perfectum sibi opus | |
| esse, si qui satis esset concitatus cohortatione sua ad studium | |
| cognoscendae percipiendaeque virtutis; quibus enim id | 5 |
| persuasum esset, ut nihil mallent esse se, quam bonos viros, | |
| eis reliquam facilem esse doctrinam; sic ego intellego, si in | |
| haec, quae patefecit oratione sua Crassus, intrare volueritis, | |
| facillime vos ad ea, quae cupitis, perventuros, ab hoc aditu | |
| ianuaque patefacta.' 'Nobis vero' inquit Sulpicius 'ista | 205.1 |
| sunt pergrata perque iucunda; sed pauca etiam requirimus | |
| in primisque ea, quae valde breviter a te, Crasse, de ipsa | |
| arte percursa sunt, cum illa te et non contemnere et didi- | |
| cisse confiterere: ea si paulo latius dixeris, expleris omnem | 5 |
| exspectationem diuturni desideri nostri; nam nunc, quibus | |
| studendum rebus esset accepimus, quod ipsum est tamen | |
| magnum; sed vias earum rerum rationemque cupimus | |
| cognoscere.' 'Quid si,' inquit Crassus 'quoniam ego, quo | 206.1 |
| facilius vos apud me tenerem, vestrae potius obsecutus sum | |
| voluntati, quam aut consuetudini aut naturae meae, petimus | |
| ab Antonio, ut ea, quae continet neque adhuc protulit, ex | |
| quibus unum libellum sibi excidisse iam dudum questus | 5 |
| est, explicet nobis et illa dicendi mysteria enuntiet?' 'Ut | |
| videtur,' inquit Sulpicius; 'nam Antonio dicente etiam | |
| quid tu intellegas, sentiemus.' 'Peto igitur' inquit Crassus | 207.1 |
| 'a te, quoniam id nobis, Antoni, hominibus id aetatis | |
| oneris ab horum adulescentium studiis imponitur, ut ex- | |
| ponas, quid eis de rebus, quas a te quaeri vides, sentias.' | |
| 'Deprehensum equidem me' inquit Antonius 'plane video | 5 |
| atque sentio, non solum quod ea requiruntur a me, quorum | |
| sum ignarus atque insolens, sed quia, quod in causis valde | |
| fugere soleo, ne tibi, Crasse, succedam, id me nunc isti | |
| vitare non sinunt; verum hoc ingrediar ad ea, quae vultis, | 208.1 |
| audacius, quod idem mihi spero usu esse venturum in hac | |
| disputatione, quod in dicendo solet, ut nulla exspectetur | |
| ornata oratio: neque enim sum de arte dicturus, quam | |
| numquam didici, sed de mea consuetudine; ipsaque illa, | 5 |
| quae in commentarium meum rettuli, sunt eius modi, non | |
| aliqua mihi doctrina tradita, sed in rerum usu causisque | |
| tractata; quae si vobis, hominibus eruditissimis, non pro- | |
| babuntur, vestram iniquitatem accusatote, qui ex me ea | |
| quaesieritis, quae ego nescirem; meam facilitatem lauda- | 10 |
| tote, cum vobis non meo iudicio, sed vestro studio inductus | |
| non gravate respondero.' Tum Crassus 'perge modo,' | 209.1 |
| inquit 'Antoni; nullum est enim periculum, ne quid tu | |
| eloquare nisi ita prudenter, ut neminem nostrum paeniteat | |
| ad hunc te sermonem impulisse.' |