| 'Ego vero,' inquit, 'pergam et id faciam, quod in prin- | 1.209.5 |
| cipio fieri in omnibus disputationibus oportere censeo, ut, | |
| quid illud sit, de quo disputetur, explanetur, ne vagari et | |
| errare cogatur oratio, si ei, qui inter se dissenserint, non | |
| idem [esse] illud, de quo agitur, intellegant. Nam si forte | 210.1 |
| quaereretur quae esset ars imperatoris, constituendum | |
| putarem principio, quis esset imperator; qui cum esset | |
| constitutus administrator quidam belli gerendi, tum adiun- | |
| geremus de exercitu, de castris, de agminibus, de signorum | 5 |
| conlationibus, de oppidorum oppugnationibus, de commeatu, | |
| de insidiis faciendis atque vitandis, de reliquis rebus, quae | |
| essent propriae belli administrandi; quarum qui essent animo | |
| et scientia compotes, eos esse imperatores dicerem, utererque | |
| exemplis Africanorum et Maximorum, Epaminondam atque | 10 |
| Hannibalem atque eius generis homines nominarem. Sin | 211.1 |
| autem quaereremus quis esset is, qui ad rem publicam | |
| moderandam usum et scientiam et studium suum contulis- | |
| set, definirem hoc modo: qui quibus rebus utilitas rei | |
| publicae pareretur augereturque, teneret eisque uteretur, | 5 |
| hunc rei publicae rectorem et consili publici auctorem esse | |
| habendum, praedicaremque P. Lentulum principem illum | |
| et Ti. Gracchum patrem et Q. Metellum et P. Africanum et | |
| C. Laelium et innumerabilis alios cum ex nostra civitate tum | |
| ex ceteris. Sin autem quaereretur quisnam iuris consultus | 212.1 |
| vere nominaretur, eum dicerem, qui legum et consuetudinis | |
| eius, qua privati in civitate uterentur, et ad respondendum | |
| et ad agendum et ad cavendum peritus esset, et ex eo | |
| genere Sex. Aelium, M'. Manilium, P. Mucium nominarem. | 5 |
| Atque, ut iam ad leviora artium studia veniam, si musicus, | |
| si grammaticus, si poeta quaeratur, possim similiter ex- | |
| plicare, quid eorum quisque profiteatur et quo non amplius | |
| ab quoque sit postulandum. Philosophi denique ipsius, | |
| qui de sua vi ac sapientia unus omnia paene profitetur, est | 10 |
| tamen quaedam descriptio, ut is, qui studeat omnium rerum | |
| divinarum atque humanarum vim naturam causasque nosse | |
| et omnem bene vivendi rationem tenere et persequi, nomine | |
| hoc appelletur. Oratorem autem, quoniam de eo quaerimus, | 213.1 |
| equidem non facio eundem quem Crassus, qui mihi visus | |
| est omnem omnium rerum atque artium scientiam compre- | |
| hendere uno oratoris officio ac nomine; atque eum puto | |
| esse, qui et verbis ad audiendum iucundis et sententiis | 5 |
| ad probandum accommodatis uti possit in causis forensibus | |
| atque communibus: hunc ego appello oratorem eumque | |
| esse praeterea instructum voce et actione et lepore quodam | |
| volo. Crassus vero mihi noster visus est oratoris facul- | 214.1 |
| tatem non illius artis terminis, sed ingeni sui finibus | |
| immensis paene describere; nam et civitatum regendarum | |
| oratori gubernacula sententia sua tradidit, in quo per mihi | |
| mirum visum est, Scaevola, te hoc illi concedere, cum | 5 |
| saepissime tibi senatus breviter impoliteque dicenti maximis | |
| sit de rebus adsensus. M. vero Scaurus, quem non longe | |
| ruri apud se esse audio, vir regendae rei publicae scientis- | |
| simus, si audierit hanc auctoritatem gravitatis et consili sui | |
| vindicari a te, Crasse, quod eam oratoris propriam esse | 10 |
| dicas, iam, credo, huc veniat et hanc loquacitatem nostram | |
| vultu ipso aspectuque conterreat; qui quamquam est in | |
| dicendo minime contemnendus, prudentia tamen rerum | |
| magnarum magis quam dicendi arte nititur. Neque vero, | 215.1 |
| si quis utrumque potest, aut ille consili publici auctor ac | |
| senator bonus ob eam ipsam causam orator est aut hic | |
| disertus atque eloquens, si est idem in procuratione civitatis | |
| egregius, illam scientiam dicendi copia est consecutus: | 5 |
| multum inter se distant istae facultates longeque sunt | |
| diversae atque seiunctae neque eadem ratione ac via | |
| M. Cato, P. Africanus, Q. Metellus, C. Laelius, qui omnes | |
| eloquentes fuerunt, orationem suam et rei publicae digni- | |
| tatem exornabant. Neque enim est interdictum aut a rerum | 10 |
| natura aut a lege aliqua atque more, ut singulis hominibus | |
| ne amplius quam singulas artis nosse liceat. Qua re non, | 216.1 |
| si eloquentissimus Athenis Pericles idemque in ea civitate | |
| plurimos annos princeps consili publici fuit, idcirco eiusdem | |
| hominis atque artis utraque facultas existimanda est, nec, si | |
| P. Crassus idem fuit eloquens et iuris peritus, ob eam | 5 |
| causam inest in facultate dicendi iuris civilis scientia. Nam | 217.1 |
| si ut quisque in aliqua arte et facultate excellens aliam | |
| quoque artem sibi adsumpserit, is perficiet ut, quod prae- | |
| terea sciet, id eius, in quo excellet, pars quaedam esse | |
| videatur, licet ista ratione dicamus pila bene et duodecim | 5 |
| scriptis ludere proprium esse iuris civilis, quoniam utrumque | |
| eorum P. Mucius optime fecerit; eademque ratione dicantur | |
| ei quos φυσικούς Graeci nominant eidem poetae, quoniam | |
| Empedocles physicus egregium poema fecerit. At hoc ne | |
| philosophi quidem ipsi, qui omnia sicut propria sua esse | 10 |
| atque a se possideri volunt, dicere audent, geometriam aut | |
| musicam philosophi esse, quia Platonem omnes in illis | |
| artibus praestantissimum fuisse fateantur. Ac si iam placet | 218.1 |
| omnis artis oratori subiungere, tolerabilius est sic potius | |
| dicere, ut, quoniam dicendi facultas non debeat esse ieiuna | |
| atque nuda, sed aspersa atque distincta multarum rerum | |
| iucunda quadam varietate, sit boni oratoris multa auribus | 5 |
| accepisse, multa vidisse, multa animo et cogitatione, multa | |
| etiam legendo percucurrisse, neque ea ut sua possedisse sed | |
| ut aliena libasse; fateor enim callidum quendam hunc et | |
| nulla in re tironem ac rudem nec peregrinum atque ho- | |
| spitem in agendo esse debere. | 10 |