| Neque vero istis tragoediis tuis, quibus uti philosophi | 1.219.1 |
| maxime solent, Crasse, perturbor, quod ita dixisti, neminem | |
| posse eorum mentis, qui audirent, aut inflammare dicendo | |
| aut inflammatas restinguere, cum eo maxime vis oratoris | |
| magnitudoque cernatur, nisi qui [rerum omnium] naturam <et> | 5 |
| mores hominum atque rationes penitus perspexerit, in quo | |
| philosophia sit oratori necessario percipienda; quo in studio | |
| hominum [quoque] ingeniosissimorum otiosissimorumque | |
| totas aetates videmus esse contritas. Quorum ego copiam | |
| magnitudinemque cognitionis atque artis non modo non | 10 |
| contemno, sed etiam vehementer admiror; nobis tamen, qui | |
| in hoc populo foroque versamur, satis est ea de motibus | |
| animorum et scire et dicere quae non abhorrent ab hominum | |
| moribus. Quis enim umquam orator magnus et gravis, cum | 220.1 |
| iratum adversario iudicem facere vellet, haesitavit ob eam | |
| causam, quod nesciret, quid esset iracundia, fervorne mentis | |
| an cupiditas puniendi doloris? Quis, cum ceteros animorum | |
| motus aut iudicibus aut populo dicendo miscere atque agitare | 5 |
| vellet, ea dixit, quae a philosophis dici solent? qui partim | |
| omnino motus negant in animis ullos esse debere, quique | |
| eos in iudicum mentibus concitent, scelus eos nefarium | |
| facere; partim, qui tolerabiliores volunt esse et ad veritatem | |
| vitae propius accedere, permediocris ac potius levis motus | 10 |
| debere esse dicunt. Orator autem omnia haec, quae putan- | 221.1 |
| tur in communi vitae consuetudine mala ac molesta et | |
| fugienda, multo maiora et acerbiora verbis facit; itemque | |
| ea, quae vulgo expetenda atque optabilia videntur, dicendo | |
| amplificat atque ornat; neque vult ita sapiens inter stultos | 5 |
| videri, ut ei, qui audiant, aut illum ineptum et Graeculum | |
| putent, aut, etiam si valde probent ingenium, oratoris sapien- | |
| tiam admirentur, se esse stultos moleste ferant; sed ita | 222.1 |
| peragrat per animos, ita sensus hominum mentisque per- | |
| tractat, ut non desideret philosophorum descriptiones neque | |
| exquirat oratione, summum illud bonum in animone sit an | |
| in corpore, virtute an voluptate definiatur, an haec inter se | 5 |
| iungi copularique possint; an vero, ut quibusdam visum, | |
| nihil certum sciri, nihil plane cognosci et percipi possit; | |
| quarum rerum fateor magnam multiplicemque esse disci- | |
| plinam et multas copiosas variasque rationes. Sed aliud | 223.1 |
| quiddam, longe aliud, Crasse, quaerimus: acuto homine | |
| nobis opus est et natura usuque callido, qui sagaciter per- | |
| vestiget, quid sui cives eique homines, quibus aliquid dicendo | |
| persuadere velit, cogitent, sentiant, opinentur, exspectent; | 5 |
| teneat oportet venas cuiusque generis, aetatis, ordinis, et | |
| eorum, apud quos aliquid aget aut erit acturus, mentis | |
| sensusque degustet; philosophorum autem libros reservet | 224.1 |
| sibi ad huiusce modi Tusculani requiem atque otium, ne, si | |
| quando ei dicendum erit de iustitia et fide, mutuetur a | |
| Platone; qui, cum haec exprimenda verbis arbitraretur, | |
| novam quandam finxit in libris civitatem; usque eo illa, | 5 |
| quae dicenda de iustitia putabat, a vitae consuetudine et a | |
| civitatum moribus abhorrebant. Quod si ea probarentur in | 225.1 |
| populis atque in civitatibus, quis tibi, Crasse, concessisset, | |
| clarissimo viro et amplissimo et principi civitatis, ut illa | |
| diceres in maxima contione tuorum civium, quae dixisti? | |
| "Eripite nos ex miseriis, eripite ex faucibus eorum, quorum | 5 |
| crudelitas <nisi> nostro sanguine non potest expleri; nolite | |
| sinere nos cuiquam servire, nisi vobis universis, quibus et | |
| possumus et debemus." Omitto miserias, in quibus, ut illi | |
| aiunt, vir fortis esse non potest; omitto faucis, ex quibus te | |
| eripi vis, ne iudicio iniquo exsorbeatur sanguis tuus, quod | 10 |
| sapienti negant accidere posse: servire vero non modo te, | |
| sed universum senatum, cuius tum causam agebas, ausus es | |
| dicere? Potestne virtus, Crasse, servire istis auctoribus, | 226.1 |
| quorum tu praecepta oratoris facultate complecteris? Quae | |
| et semper et sola libera est, quaeque, etiam si corpora capta | |
| sint armis aut constricta vinculis, tamen suum ius atque | |
| omnium rerum impunitam libertatem tenere debeat. Quae | 5 |
| vero addidisti, non modo senatum servire posse populo, sed | |
| etiam debere, quis hoc philosophus tam mollis, tam lan- | |
| guidus, tam enervatus, tam omnia ad voluptatem corporis | |
| doloremque referens probare posset, senatum servire populo, | |
| cui populus ipse moderandi et regendi sui potestatem quasi | 10 |
| quasdam habenas tradidisset? Itaque haec cum a te | 227.1 |
| divinitus ego dicta arbitrarer, P. Rutilius Rufus, homo | |
| doctus et philosophiae deditus, non modo parum commode, | |
| sed etiam turpiter et flagitiose dicta esse dicebat; idemque | |
| Servium Galbam, quem hominem probe commeminisse se | 5 |
| aiebat, pergraviter reprehendere solebat, quod is, L. Scribonio | |
| quaestionem in eum ferente, populi misericordiam conci- | |
| tasset, cum M. Cato, Galbae gravis atque acer inimicus, | |
| aspere apud populum Romanum et vehementer esset | |
| locutus, quam orationem in Originibus suis exposuit ipse. | 10 |
| Reprehendebat igitur Galbam Rutilius, quod is C. Sulpici | 228.1 |
| Gali propinqui sui Q. pupillum filium ipse paene in umeros | |
| suos extulisset, qui patris clarissimi recordatione et memoria | |
| fletum populo moveret, et duos filios suos parvos tutelae | |
| populi commendasset ac se, tamquam in procinctu testa- | 5 |
| mentum faceret sine libra atque tabulis, populum Romanum | |
| tutorem instituere dixisset illorum orbitati. Itaque, cum et | |
| invidia et odio populi tum Galba premeretur, hisce eum | |
| tragoediis liberatum ferebat; quod item apud Catonem | |
| scriptum esse video, nisi pueris et lacrimis usus esset, poenas | 10 |
| eum daturum fuisse. Haec Rutilius valde vituperabat et | |
| huic humilitati dicebat vel exsilium fuisse vel mortem ante- | |
| ponendam. Neque vero hoc solum dixit, sed ipse et sensit | 229.1 |
| et fecit: nam cum esset ille vir exemplum, ut scitis, inno- | |
| centiae cumque illo nemo neque integrior esset in civitate | |
| neque sanctior, non modo supplex iudicibus esse noluit, sed | |
| ne ornatius quidem aut liberius causam dici suam, quam | 5 |
| simplex ratio veritatis ferebat. Paulum huic Cottae tribuit | |
| partium, disertissimo adulescenti, sororis suae filio; dixit | |
| item causam illam quadam ex parte Q. Mucius, more suo, | |
| nullo apparatu, pure et dilucide. Quod si tu tunc, Crasse, | 230.1 |
| dixisses, qui subsidium oratori ex illis disputationibus, quibus | |
| philosophi utuntur, ad dicendi copiam petendum esse paulo | |
| ante dicebas, et, si tibi pro P. Rutilio non philosophorum | |
| more, sed tuo licuisset dicere, quamvis scelerati illi fuissent, | 5 |
| sicuti fuerunt pestiferi cives supplicioque digni, tamen | |
| omnem eorum importunitatem ex intimis mentibus evel- | |
| lisset vis orationis tuae. Nunc talis vir amissus est, dum | |
| causa ita dicitur, ut si in illa commenticia Platonis civitate | |
| res ageretur. Nemo ingemuit, nemo inclamavit patronorum, | 10 |
| nihil cuiquam doluit, nemo est questus, nemo rem publicam | |
| imploravit, nemo supplicavit; quid multa? pedem nemo in | |
| illo iudicio supplosit, credo, ne Stoicis renuntiaretur. Imi- | 231.1 |
| tatus est homo Romanus et consularis veterem illum Socra- | |
| tem, qui, cum omnium sapientissimus esset sanctissimeque | |
| vixisset, ita in iudicio capitis pro se ipse dixit, ut non | |
| supplex aut reus, sed magister aut dominus videretur esse | 5 |
| iudicum. Quin etiam, cum ei scriptam orationem disertis- | |
| simus orator Lysias attulisset, quam, si ei videretur, edisceret, | |
| ut ea pro se in iudicio uteretur, non invitus legit et commode | |
| scriptam esse dixit; "sed" inquit "ut, si mihi calceos Sicyonios | |
| attulisses, non uterer, quamvis essent habiles atque apti ad | 10 |
| pedem, quia non essent viriles," sic illam orationem disertam | |
| sibi et oratoriam videri, fortem et virilem non videri. Ergo ille | |
| quoque damnatus est; neque solum primis sententiis, quibus | |
| tantum statuebant iudices, damnarent an absolverent, sed | |
| etiam illis, quas iterum legibus ferre debebant; erat enim | 232.1 |
| Athenis reo damnato, si fraus capitalis non esset, quasi poenae | |
| aestimatio; et sententia cum iudicibus daretur, interrogabatur | |
| reus, quam [quasi aestimationem] commeruisse se maxime | |
| confiteretur. Quod cum interrogatus Socrates esset, re- | 5 |
| spondit sese meruisse ut amplissimis honoribus et praemiis | |
| decoraretur et ut ei victus cotidianus in Prytaneo publice | |
| praeberetur, qui honos apud Graecos maximus habetur. | |
| Cuius responso iudices sic exarserunt, ut capitis hominem | 233.1 |
| innocentissimum condemnarent; qui quidem si absolutus | |
| esset, quod me hercule, etiam si nihil ad nos pertinet, tamen | |
| propter eius ingeni magnitudinem vellem, quonam modo | |
| istos philosophos ferre possemus, qui nunc, cum ille damna- | 5 |
| tus est nullam aliam ob culpam nisi propter dicendi in- | |
| scientiam, tamen a se oportere dicunt peti praecepta dicendi? | |
| Quibuscum ego non pugno, utrum sit melius aut verius: | |
| tantum dico et aliud illud esse atque hoc et hoc sine illo | |
| summum esse posse. | 10 |