| Nam quod ius civile, Crasse, tam vehementer amplexus | 1.234.1 |
| es, video quid egeris; tum, cum dicebas, videbam; primum | |
| Scaevolae te dedisti, quem omnes amare meritissimo pro | |
| eius eximia suavitate debemus; cuius artem cum indotatam | |
| esse et incomptam videres, verborum eam dote locupletasti | 5 |
| et ornasti; deinde quod in ea tu plus operae laborisque | |
| consumpseras, cum eius studi tibi et hortator et magister | |
| esset domi, veritus es, nisi istam artem oratione exaggerasses, | |
| ne operam perdidisses. Sed ego ne cum ista quidem arte | 235.1 |
| pugno. Sit sane tanta quantam tu illam esse vis—etenim | |
| sine controversia et magna est et late patet et ad multos | |
| pertinet et summo in honore semper fuit et clarissimi cives | |
| ei studio etiam hodie praesunt—sed vide, Crasse, ne dum | 5 |
| novo et alieno ornatu velis ornare iuris civilis scientiam, suo | |
| quoque eam concesso et tradito spolies atque denudes. | |
| Nam, si ita diceres, qui iuris consultus esset, esse eum | 236.1 |
| oratorem, itemque qui esset orator, iuris eundem esse con- | |
| sultum, praeclaras duas artis constitueres atque inter se paris | |
| et eiusdem socias dignitatis. Nunc vero iuris consultum | |
| sine hac eloquentia, de qua quaerimus, fateris esse posse, | 5 |
| fuisseque plurimos; oratorem negas, nisi illam scientiam | |
| adsumpserit, esse posse. Ita est tibi iuris consultus ipse per | |
| se nihil nisi leguleius quidam cautus et acutus, praeco | |
| actionum, cantor formularum, auceps syllabarum; sed quia | |
| saepe utitur orator subsidio iuris in causis, idcirco istam | 10 |
| iuris scientiam eloquentiae tamquam ancillulam pedise- | |
| quamque adiunxisti. |