| Quod vero impudentiam admiratus es eorum patronorum, | 1.237.1 |
| qui aut, cum parva nescirent, magna profiterentur aut ea, | |
| quae maxima essent in iure civili, tractare auderent in causis, | |
| cum ea nescirent numquamque didicissent, utriusque rei | |
| facilis est et prompta defensio. Nam neque illud est | 5 |
| mirandum, qui, quibus verbis coemptio fiat, nesciat, eundem | |
| eius mulieris, quae coemptionem fecerit, causam posse | |
| defendere; nec, si parvi navigi et magni eadem est in | |
| gubernando scientia, idcirco qui, quibus verbis erctum cieri | |
| oporteat, nesciat, idem erciscundae familiae causam agere | 10 |
| non possit. Nam, quod maximas centumviralis causas in | 238.1 |
| iure positas protulisti, quae tandem earum causa fuit, quae | |
| ab homine eloquenti iuris imperito non ornatissime potuerit | |
| dici? Quibus quidem in causis omnibus, sicut in ipsa | |
| M'. Curi, quae abs te nuper est dicta, et in C. Hostili | 5 |
| Mancini controversia atque in eo puero, qui ex altera natus | |
| erat uxore, non remisso nuntio superiori, fuit inter peritissi- | |
| mos homines summa de iure dissensio: quaero igitur, quid | 239.1 |
| adiuverit oratorem in his causis iuris scientia, cum hic iuris | |
| consultus superior fuerit discessurus, qui esset non suo | |
| artificio, sed alieno, hoc est, non iuris scientia, sed elo- | |
| quentia, sustentatus. Equidem hoc saepe audivi: cum | 5 |
| aedilitatem P. Crassus peteret eumque maior natu et iam | |
| consularis Ser. Galba adsectaretur, quod Crassi filiam Gaio | |
| filio suo despondisset, accessisse ad Crassum consulendi | |
| causa quendam rusticanum, qui cum Crassum seduxisset | |
| atque ad eum rettulisset responsumque ab eo verum magis | 10 |
| quam ad suam rem accommodatum abstulisset, ut eum | |
| tristem Galba vidit, nomine appellavit quaesivitque, qua de | |
| re ad Crassum rettulisset; ex quo ut audivit commotumque | |
| ut vidit hominem, "suspenso" inquit "animo et occupato | 240.1 |
| Crassum tibi respondisse video," deinde ipsum Crassum | |
| manu prehendit et "heus tu," inquit "quid tibi in mentem | |
| venit ita respondere?" Tum ille fidenter homo peritissimus | |
| confirmare ita se rem habere, ut respondisset, nec dubium | 5 |
| esse posse; Galba autem adludens varie et copiose multas | |
| similitudines adferre multaque pro aequitate contra ius | |
| dicere; atque illum, cum disserendo par esse non posset— | |
| quamquam fuit Crassus in numero disertorum, sed par | |
| Galbae nullo modo—ad auctores confugisse et id, quod | 10 |
| ipse diceret, et in P. Muci fratris sui libris et in Sex. Aeli | |
| commentariis scriptum protulisse ac tamen concessisse | |
| Galbae disputationem sibi probabilem et prope veram videri. | |
| Ac tamen, quae causae sunt eius modi, ut de earum iure | 241.1 |
| dubium esse non possit, omnino in iudicium vocari non | |
| solent. Num quis eo testamento, quod paterfamilias ante | |
| fecit quam ei filius natus esset, hereditatem petit? Nemo; | |
| quia constat agnascendo rumpi testamentum; ergo in hoc | 5 |
| genere iuris iudicia nulla sunt: licet igitur impune oratori | |
| omnem hanc partem iuris non controversi ignorare, quae | |
| pars sine dubio multo maxima est; in eo autem iure, quod | 242.1 |
| ambigitur inter peritissimos, non est difficile oratori eius | |
| partis, quamcumque defendet, auctorem aliquem invenire; | |
| a quo cum amentatas hastas acceperit, ipse eas oratoris | |
| lacertis viribusque torquebit. Nisi vero—bona venia huius | 5 |
| optimi viri dixerim—Scaevolae tu libellis aut praeceptis | |
| soceri tui causam M'. Curi defendisti, non adripuisti patro- | |
| cinium aequitatis et defensionem testamentorum ac volun- | |
| tatis mortuorum. Ac mea quidem sententia—frequens enim | 243.1 |
| te audivi atque adfui—multo maiorem partem sententiarum | |
| sale tuo et lepore et politissimis facetiis pellexisti, cum et | |
| illud nimium acumen inluderes et admirarere ingenium | |
| Scaevolae qui excogitasset nasci prius oportere quam emori; | 5 |
| cumque multa conligeres et ex legibus et ex senatus consultis | |
| et ex vita ac sermone communi non modo acute sed etiam | |
| ridicule ac facete, ubi si verba, non rem sequeremur, confici | |
| nihil posset: itaque hilaritatis plenum iudicium ac laetitiae | |
| fuit; in quo quid tibi iuris civilis exercitatio profuerit, non | 10 |
| intellego; dicendi vis egregia, summa festivitate et venustate | |
| coniuncta, profuit. Ipse ille Mucius paterni iuris defensor | 244.1 |
| et quasi patrimoni propugnator sui, quid in illa causa, cum | |
| contra te diceret, attulit, quod de iure civili depromptum | |
| videretur? Quam legem recitavit? Quid patefecit dicendo, | |
| quod fuisset imperitis occultius? Nempe eius omnis oratio | 5 |
| versata est in eo, ut scriptum plurimum valere oportere | |
| defenderet; at in hoc genere pueri apud magistros exer- | |
| centur omnes, cum in eius modi causis alias scriptum, | |
| alias aequitatem defendere docentur. Et, credo, in illa | 245.1 |
| militis causa, si tu aut heredem aut militem defendisses, | |
| ad Hostilianas te actiones, non ad tuam vim et ora- | |
| toriam facultatem contulisses: tu vero, vel si testamentum | |
| defenderes, sic ageres, ut omne omnium testamentorum ius | 5 |
| in eo iudicio positum videretur, vel si causam ageres militis, | |
| patrem eius, ut soles, dicendo a mortuis excitasses; statu- | |
| isses ante oculos; complexus esset filium flensque eum | |
| centum viris commendasset; lapides me hercule omnis flere | |
| ac lamentari coegisses, ut totum illud vti lingva nvn- | 10 |
| cvpassit non in xii tabulis, quas tu omnibus bibliothecis | |
| anteponis, sed in magistri carmine scriptum videretur. |