| Nam quod inertiam accusas adulescentium, qui istam | 1.246.1 |
| artem primum facillimam non ediscant, [quae] quam sit | |
| facilis, illi viderint, qui eius artis adrogantia, quasi difficillima | |
| sit, ita subnixi ambulant, deinde etiam tu ipse videris, qui | |
| eam artem facilem esse dicis, quam concedis adhuc artem | 5 |
| omnino non esse, sed aliquando, si quis aliam artem | |
| didicerit, ut hanc artem efficere possit, tum esse illam artem | |
| futuram; deinde, quod sit plena delectationis; in quo tibi | |
| remittunt omnes istam voluptatem et ea se carere patiuntur; | |
| nec quisquam est eorum, qui, si iam sit ediscendum sibi | 10 |
| aliquid, non Teucrum Pacuvi malit quam Manilianas | |
| venalium vendendorum leges ediscere; tum autem quod | 247.1 |
| amore patriae censes nos nostrorum maiorum inventa nosse | |
| debere, non vides veteres leges aut ipsas sua vetustate con- | |
| senuisse aut novis legibus esse sublatas? Quod vero viros | |
| bonos iure civili fieri putas, quia legibus et praemia propo- | 5 |
| sita sint virtutibus et supplicia vitiis, equidem putabam | |
| virtutem hominibus, si modo tradi ratione possit, instituendo | |
| et persuadendo, non minis et vi ac metu tradi. Nam ipsum | |
| quidem illud etiam sine cognitione iuris, quam sit bellum | |
| cavere malum, scire possumus. De me autem ipso, cui uni | 248.1 |
| tu concedis, ut sine ulla iuris scientia tamen causis satis | |
| facere possim, tibi hoc, Crasse, respondeo, neque me | |
| umquam ius civile didicisse neque tamen in eis causis, quas | |
| in iure possem defendere, umquam istam scientiam deside- | 5 |
| rasse; aliud est enim esse artificem cuiusdam generis atque | |
| artis, aliud in communi vita et vulgari hominum consuetu- | |
| dine nec hebetem nec rudem. Cui nostrum licet fundos | 249.1 |
| nostros obire aut res rusticas vel fructus causa vel delecta- | |
| tionis invisere? Tamen nemo tam sine oculis, tam sine | |
| mente vivit, ut quid sit sementis ac messis, quid arborum | |
| putatio ac vitium, quo tempore anni aut quo modo ea fiant | 5 |
| omnino nesciat. Num igitur si qui fundus inspiciendus aut | |
| si mandandum aliquid procuratori de agri cultura aut | |
| imperandum vilico est, Magonis Karthaginiensis sunt libri | |
| perdiscendi? an hac communi intellegentia contenti esse | |
| possumus? Cur ergo non eidem in iure civili, praesertim | 10 |
| cum in causis et in negotiis et in foro conteramur, satis | |
| instructi esse possumus ad hoc dumtaxat, ne in nostra | |
| patria peregrini atque advenae esse videamur? Ac si iam | 250.1 |
| sit causa aliqua ad nos delata obscurior, difficile, credo, sit, | |
| cum hoc Scaevola communicare; quamquam ipsi omnia, | |
| quorum negotium est, consulta ad nos et exquisita deferunt. | |
| An vero, si de re ipsa, si de finibus, cum in rem praesentem | 5 |
| [non] venimus, si de tabulis et perscriptionibus controversia | |
| est, contortas res et saepe difficilis necessario perdiscimus; | |
| si leges nobis aut si hominum peritorum responsa cogno- | |
| scenda sunt, veremur ne ea, si ab adulescentia iuri civili | |
| minus studuerimus, non queamus cognoscere? | 10 |