| Nihilne igitur prodest oratori iuris civilis scientia? Non | 1.250.11 |
| possum negare prodesse ullam scientiam, ei praesertim, | |
| cuius eloquentia copia rerum debeat esse ornata; sed multa | |
| et magna et difficilia sunt ea, quae sunt oratori necessaria, | |
| ut eius industriam in plura studia distrahere nolim. Quis | 251.1 |
| neget opus esse oratori in hoc oratorio motu statuque Rosci | |
| gestum et venustatem? Tamen nemo suaserit studiosis | |
| dicendi adulescentibus in gestu discendo histrionum more | |
| elaborare. Quid est oratori tam necessarium quam vox? | 5 |
| Tamen me auctore nemo dicendi studiosus Graecorum | |
| more tragoedorum voci serviet, qui et annos compluris | |
| sedentes declamitant et cotidie, ante quam pronuntient, | |
| vocem cubantes sensim excitant eandemque, cum egerunt, | |
| sedentes ab acutissimo sono usque ad gravissimum sonum | 10 |
| recipiunt et quasi quodam modo conligunt. Hoc nos si | |
| facere velimus, ante condemnentur ei, quorum causas | |
| receperimus, quam totiens, quotiens praescribitur, Paeanem | |
| aut hymnum recitarimus. Quod si in gestu, qui multum | 252.1 |
| oratorem adiuvat, et in voce, quae una maxime eloquentiam | |
| vel commendat vel sustinet, elaborare nobis non licet ac | |
| tantum in utroque adsequi possumus, quantum in hac acie | |
| cotidiani muneris spati nobis datur, quanto minus est ad | 5 |
| iuris civilis perdiscendi occupationem descendendum? | |
| Quod et summatim percipi sine doctrina potest et hanc | |
| habet ab illis rebus dissimilitudinem, quod vox et gestus | |
| subito sumi et aliunde adripi non potest, iuris utilitas ad | |
| quamque causam quamvis repente vel a peritis vel de libris | 10 |
| depromi potest. Itaque illi disertissimi homines ministros | 253.1 |
| habent in causis iuris peritos, cum ipsi sint <im>peritissimi, ei | |
| qui, ut abs te paulo ante dictum est, pragmatici vocantur; | |
| in quo nostri omnino melius multo, quod clarissimorum | |
| hominum auctoritate leges et iura tecta esse voluerunt. | 5 |
| Sed tamen non fugisset hoc Graecos homines, si ita necesse | |
| esse arbitrati essent, oratorem ipsum erudire <in> iure civili, | |
| non ei pragmaticum adiutorem dare. Nam quod dicis | 254.1 |
| senectutem a solitudine vindicari iuris civilis scientia, | |
| fortasse etiam pecuniae magnitudine; sed nos non quid | |
| nobis utile, verum quid oratori necessarium sit, quaerimus. | |
| Quamquam, quoniam multa ad oratoris similitudinem ab | 5 |
| uno artifice sumimus, solet idem Roscius dicere se, quo | |
| plus sibi aetatis accederet, eo tardiores tibicinis modos et | |
| cantus remissiores esse facturum. Quod si ille astrictus certa | |
| quadam numerorum moderatione et pedum tamen aliquid | |
| ad requiem senectutis excogitat, quanto facilius nos non | 10 |
| laxare modos, sed totos mutare possumus? Neque enim | 255.1 |
| hoc te, Crasse, fallit, quam multa sint et quam varia genera | |
| dicendi, id quod haud sciam an tu primus ostenderis, qui | |
| iam diu multo dicis remissius et lenius quam solebas; | |
| neque minus haec tamen tua gravissimi sermonis lenitas, | 5 |
| quam illa summa vis et contentio probatur: multique | |
| oratores fuerunt, ut illum Scipionem audimus et Laelium, | |
| qui omnia sermone conficerent paulo intentiore, numquam, | |
| ut Ser. Galba, lateribus aut clamore contenderent. Quod | |
| si iam hoc facere non poteris aut noles, vereris ne tua | 10 |
| domus talis et viri et civis, si a litigiosis hominibus non | |
| colatur, a ceteris deseratur? Equidem tantum absum ab | |
| ista sententia, ut non modo non arbitrer subsidium sene- | |
| ctutis in eorum, qui consultum veniant, multitudine esse | |
| ponendum, sed tamquam portum aliquem exspectem istam | 15 |
| quam tu times, solitudinem. Subsidium enim bellissimum | |
| existimo esse senectuti otium. |