| Reliqua vero etiam si adiuvant, historiam dico et pruden- | 1.256.1 |
| tiam iuris publici et antiquitatis memoriam et exemplorum | |
| copiam, si quando opus erit, a viro optimo et istis rebus | |
| instructissimo, familiari meo Congo mutuabor, neque repu- | |
| gnabo, quo minus, id quod modo hortatus es, omnia legant, | 5 |
| omnia audiant, in omni recto studio atque humanitate | |
| versentur; sed me hercule non ita multum spati mihi habere | |
| videntur, si modo ea facere et persequi volent, quae a te, | |
| Crasse, praecepta sunt; qui mihi prope iam nimis duras | |
| leges imponere visus es huic aetati, sed tamen ad id, quod | 10 |
| cupiunt, adipiscendum prope necessarias. Nam et subitae | 257.1 |
| ad propositas causas exercitationes et accuratae ac meditatae | |
| commentationes ac stilus ille tuus, quem tu vere dixisti | |
| perfectorem dicendi esse ac magistrum, multi sudoris est; | |
| et illa orationis suae cum scriptis alienis comparatio et de | 5 |
| alieno scripto subita vel laudandi vel vituperandi vel com- | |
| probandi vel refellendi causa disputatio non mediocris | |
| contentionis est vel ad memoriam vel ad imitandum. Illud | 258.1 |
| vero fuit horribile, quod me hercule vereor ne maiorem vim | |
| ad deterrendum habuerit quam ad cohortandum: voluisti | |
| enim in suo genere unum quemque nostrum quasi quendam | |
| esse Roscium; dixistique non tam ea, quae recta essent, | 5 |
| probari, quam quae prava, fastidiis adhaerescere; quod ego | |
| non tam fastidiose in nobis quam in histrionibus spectari | |
| puto; itaque nos raucos saepe attentissime audiri video; | 259.1 |
| tenet enim res ipsa atque causa; at Aesopum, si paulum | |
| inrauserit, explodi. A quibus enim nihil praeter voluptatem | |
| aurium quaeritur, in eis offenditur, simul atque imminuitur | |
| aliquid de voluptate, in eloquenti autem multa sunt quae | 5 |
| teneant; quae si omnia summa non sunt et pleraque tamen | |
| magna sunt, necesse est ea ipsa, quae sunt, mirabilia | |
| videri. |