| Ergo, ut ad primum illud revertar, sit orator nobis is, qui, | 1.260.1 |
| ut Crassus descripsit, accommodate ad persuadendum | |
| possit dicere; is autem concludatur in ea, quae sunt in usu | |
| civitatum vulgari ac forensi, remotisque ceteris studiis, | |
| quamvis ea sint ampla atque praeclara, in hoc uno opere, | 5 |
| ut ita dicam, noctes et dies urgeatur; imiteturque illum, cui | |
| sine dubio summa vis dicendi conceditur, Atheniensem | |
| Demosthenem, in quo tantum studium fuisse tantusque | |
| labor dicitur, ut primum impedimenta naturae diligentia | |
| industriaque superaret, cumque ita balbus esset, ut eius | 10 |
| ipsius artis, cui studeret, primam litteram non posset dicere, | |
| perfecit meditando, ut nemo planius esse locutus putaretur; | |
| deinde cum spiritus eius esset angustior, tantum continenda | 261.1 |
| anima in dicendo est adsecutus, ut una continuatione ver- | |
| borum, id quod eius scripta declarant, binae ei contentiones | |
| vocis et remissiones continerentur; qui etiam, ut memoriae | |
| proditum est, coniectis in os calculis, summa voce versus | 5 |
| multos uno spiritu pronuntiare consuescebat; neque is con- | |
| sistens in loco, sed inambulans atque ascensu ingrediens | |
| arduo. Hisce ego cohortationibus, Crasse, ad studium et | 262.1 |
| ad laborem incitandos iuvenis vehementer adsentior; cetera, | |
| quae conlegisti ex variis et diversis studiis et artibus, tametsi | |
| ipse es omnia consecutus, tamen ab oratoris proprio officio | |
| atque munere seiuncta esse arbitror.' | 5 |