| Haec cum Antonius dixisset, sane dubitare visus est | 1.262.6 |
| Sulpicius et Cotta, utrius oratio propius ad veritatem vide- | |
| retur accedere. Tum Crassus 'operarium nobis quendam, | 263.1 |
| Antoni, oratorem facis atque haud scio an aliter sentias et | |
| utare tua illa mirifica ad refellendum consuetudine, qua tibi | |
| nemo umquam praestitit; cuius quidem ipsius facultatis | |
| exercitatio oratorum propria est, sed iam in philosophorum | 5 |
| consuetudine versatur maximeque eorum, qui de omni re | |
| proposita in utramque partem solent copiosissime dicere. | |
| Verum ego non solum arbitrabar, his praesertim audientibus, | 264.1 |
| a me informari oportere, qualis esse posset is, qui habitaret | |
| in subselliis neque quicquam amplius adferret, quam quod | |
| causarum necessitas postularet, sed maius quiddam vide- | |
| bam, cum censebam oratorem, praesertim in nostra re | 5 |
| publica, nullius ornamenti expertem esse oportere. Tu | |
| autem, quoniam exiguis quibusdam finibus totum oratoris | |
| munus circumdedisti, hoc facilius nobis expones ea, quae | |
| abs te de officiis praeceptisque oratoris quaesita sunt; sed | |
| opinor secundum hunc diem; satis enim multa a nobis | 10 |
| hodie dicta sunt. Nunc et Scaevola, quoniam in Tuscu- | 265.1 |
| lanum ire constituit, paulum requiescet, dum se calor frangat; | |
| et nos ipsi, quoniam id temporis est, valetudini demus | |
| operam.' Placuit sic omnibus. Tum Scaevola 'sane' | |
| inquit 'vellem non constituissem [in Tusculanum] me hodie | 5 |
| venturum esse L. Aelio; libenter audirem Antonium'; et, | |
| cum exsurgeret, simul adridens 'neque enim' inquit 'tam | |
| mihi molestus fuit, quod ius nostrum civile pervellit, quam | |
| iucundus, quod se id nescire confessus est.' |