| LIBER SECUNDUS | |
| Magna nobis pueris, Quinte frater, si memoria tenes, | 2.1.1 |
| opinio fuit L. Crassum non plus attigisse doctrinae, quam | |
| quantum prima illa puerili institutione potuisset; M. autem | |
| Antonium omnino omnis eruditionis expertem atque igna- | |
| rum fuisse; erantque multi qui, quamquam non ita se rem | 5 |
| habere arbitrarentur, tamen, quo facilius nos incensos studio | |
| discendi a doctrina deterrerent, libenter id, quod dixi, de | |
| illis oratoribus praedicarent, ut, si homines non eruditi | |
| summam essent prudentiam atque incredibilem eloquentiam | |
| consecuti, inanis omnis noster esse labor et stultum in nobis | 10 |
| erudiendis patris nostri, optimi ac prudentissimi viri, stu- | |
| dium videretur. Quos tum, ut pueri, refutare domesticis | 2.1 |
| testibus patre et C. Aculeone propinquo nostro et L. Cice- | |
| rone patruo solebamus, quod de Crasso pater et Aculeo, | |
| quocum erat nostra matertera, quem Crassus dilexit ex | |
| omnibus plurimum, et patruus, qui cum Antonio in Cili- | 5 |
| ciam profectus una decesserat, multa nobis de eius studio | |
| et doctrina saepe narravit; cumque nos cum consobrinis | |
| nostris, Aculeonis filiis, et ea disceremus, quae Crasso pla- | |
| cerent, et ab eis doctoribus, quibus ille uteretur, erudiremur, | |
| etiam illud saepe intelleximus, cum essemus eius domi, | 10 |
| quod vel pueri sentire poteramus, illum et Graece sic loqui, | |
| nullam ut nosse aliam linguam videretur, et doctoribus | |
| nostris ea ponere in percontando eaque ipsum omni in | |
| sermone tractare, ut nihil esse ei novum, nihil inauditum | |
| videretur. De Antonio vero, quamquam saepe ex humanis- | 3.1 |
| simo homine patruo nostro acceperamus, quem ad modum | |
| ille vel Athenis vel Rhodi se doctissimorum hominum ser- | |
| monibus dedisset, tamen ipse adulescentulus, quantum illius | |
| ineuntis aetatis meae patiebatur pudor, multa ex eo saepe | 5 |
| quaesivi. Non erit profecto tibi, quod scribo, hoc novum; | |
| nam iam tum ex me audiebas mihi illum ex multis variis- | |
| que sermonibus nullius rei, quae quidem esset in eis artibus, | |
| de quibus aliquid existimare possem, rudem aut ignarum | |
| esse visum. Sed fuit hoc in utroque eorum, ut Crassus non | 4.1 |
| tam existimari vellet non didicisse, quam illa despicere et | |
| nostrorum hominum in omni genere prudentiam Graecis | |
| anteferre; Antonius autem probabiliorem hoc populo ora- | |
| tionem fore censebat suam, si omnino didicisse numquam | 5 |
| putaretur; atque ita se uterque graviorem fore, si alter con- | |
| temnere, alter ne nosse quidem Graecos videretur. Quorum | 5.1 |
| consilium quale fuerit, nihil sane ad hoc tempus; illud | |
| autem est huius institutae scriptionis ac temporis, neminem | |
| eloquentia non modo sine dicendi doctrina, sed ne sine | |
| omni quidem sapientia florere umquam et praestare po- | 5 |
| tuisse. Etenim ceterae fere artes se ipsae per se tuentur | |
| singulae; bene dicere autem, quod est scienter et perite et | |
| ornate dicere, non habet definitam aliquam regionem, cuius | |
| terminis saepta teneatur: omnia, quaecumque in hominum | |
| disceptationem cadere possunt, bene sunt ei dicenda, qui | 10 |
| hoc se posse profitetur, aut eloquentiae nomen relinquendum | |
| est. Qua re equidem et in nostra civitate et in ipsa Graecia, | 6.1 |
| quae semper haec summa duxit, multos et ingeniis <eximiis> | |
| et magna laude dicendi sine summa rerum omnium scientia | |
| fuisse fateor; talem vero exsistere eloquentiam, qualis fuit in | |
| Crasso et Antonio, non cognitis rebus omnibus, quae ad | 5 |
| tantam prudentiam pertinerent, tantamque dicendi copiam, | |
| quanta in illis fuit, non potuisse confirmo. Quo etiam feci | 7.1 |
| libentius, ut eum sermonem, quem illi quondam inter se de | |
| his rebus habuissent, mandarem litteris, vel ut illa opinio, | |
| quae semper fuisset, tolleretur, alterum non doctissimum, | |
| alterum plane indoctum fuisse; vel ut ea, quae existima- | 5 |
| rem a summis oratoribus de eloquentia divinitus esse dicta, | |
| custodirem litteris, si ullo modo adsequi complectique | |
| potuissem; vel me hercule etiam ut laudem eorum iam | |
| prope senescentem, quantum ego possem, ab oblivione | |
| hominum atque a silentio vindicarem. Nam si ex scriptis | 8.1 |
| cognosci ipsi suis potuissent, minus hoc fortasse mihi esse | |
| putassem laborandum; sed cum alter non multum, quod | |
| quidem exstaret, et id ipsum adulescens, alter nihil admo- | |
| dum scripti reliquisset, deberi hoc a me tantis hominum | 5 |
| ingeniis putavi, ut, cum etiam nunc vivam illorum memo- | |
| riam teneremus, hanc immortalem redderem, si possem. | |
| Quod hoc etiam spe adgredior maiore ad probandum, quia | 9.1 |
| non de Ser. Galbae aut C. Carbonis eloquentia scribo | |
| aliquid, in quo liceat mihi fingere, si quid velim, nullius | |
| memoria iam me refellente, sed edo haec eis cognoscenda, | |
| qui eos ipsos, de quibus loquor, saepe audierunt; ut duos | 5 |
| summos viros eis, qui neutrum illorum viderint, eorum, | |
| quibus ambo illi oratores cogniti sint, vivorum et praesen- | |
| tium memoria teste commendemus. Nec vero te, carissime | 10.1 |
| frater atque optime, rhetoricis nunc quibusdam libris, quos | |
| tu agrestis putas, insequor ut erudiam; quid enim tua | |
| potest esse oratione aut subtilius aut ornatius? Sed sive | |
| iudicio, ut soles dicere, sive, ut ille pater eloquentiae de se | 5 |
| Isocrates scripsit ipse, pudore a dicendo et timiditate in- | |
| genua quadam refugisti, sive, ut ipse iocari soleo, unum | |
| putasti satis esse non modo in una familia rhetorem, sed | |
| paene in tota civitate, non tamen arbitror tibi hos libros in | |
| eo fore genere, quod merito propter eorum, qui de dicendi | 10 |
| ratione disputarunt, ieiunitatem bonarum artium possit in- | |
| ludi; nihil enim mihi quidem videtur in Crassi et Antoni | 11.1 |
| sermone esse praeteritum, quod quisquam summis ingeniis, | |
| acerrimis studiis, optima doctrina, maximo usu cognosci | |
| ac percipi potuisse arbitraretur, quod tu facillime poteris | |
| iudicare, qui prudentiam rationemque dicendi per te ipsum, | 5 |
| usum autem per nos percipere voluisti. Sed quo citius | |
| hoc, quod suscepimus, non mediocre munus conficere pos- | |
| simus, omissa nostra adhortatione ad eorum, quos pro- | |
| posuimus, sermonem disputationemque veniamus. |