| Postero igitur die, quam illa erant acta, hora fere secunda, | 2.12.1 |
| cum etiam tum in lecto Crassus esset et apud eum Sul- | |
| picius sederet, Antonius autem inambularet cum Cotta in | |
| porticu, repente eo Q. Catulus senex cum C. Iulio fratre | |
| venit; quod ubi audivit, commotus Crassus surrexit omnes- | 5 |
| que admirati maiorem aliquam esse causam eorum adventus | |
| suspicati sunt. Qui cum inter se, ut ipsorum usus ferebat, | 13.1 |
| amicissime consalutassent: 'quid vos tandem?' Crassus | |
| 'num quidnam' inquit 'novi?' 'Nihil sane,' inquit Catulus | |
| 'etenim vides esse ludos; sed—vel tu nos ineptos licet' | |
| inquit 'vel molestos putes—cum ad me in Tusculanum' | 5 |
| inquit 'heri vesperi venisset Caesar de Tusculano suo, dixit | |
| mihi a se Scaevolam hinc euntem esse conventum, ex quo | |
| mira quaedam se audisse dicebat; te, quem ego totiens | |
| omni ratione temptans ad disputandum elicere non potuis- | |
| sem, permulta de eloquentia cum Antonio disseruisse et | 10 |
| tamquam in schola prope ad Graecorum consuetudinem | |
| disputasse: ita me frater exoravit ne ipsum quidem a studio | 14.1 |
| audiendi nimis abhorrentem, sed me hercule verentem, ne | |
| molesti vobis interveniremus, ut huc secum venirem; et- | |
| enim Scaevolam ita dicere aiebat, bonam partem sermonis | |
| in hunc diem esse dilatam. Hoc tu si cupidius factum | 5 |
| existimas, Caesari attribues; si familiarius, utrique no- | |
| strum; nos quidem, nisi forte molesti intervenimus, venisse | |
| delectat.' Tum Crassus 'equidem, quaecumque vos causa | 15.1 |
| huc attulisset, laetarer, cum apud me viderem homines mihi | |
| carissimos et amicissimos; sed tamen, vere dicam, quaevis | |
| mallem fuisset, quam ista, quam dicis. Ego enim, ut, quem | |
| ad modum sentio, loquar, numquam mihi minus quam | 5 |
| hesterno die placui; magis adeo id facilitate quam alia ulla | |
| culpa mea contigit, qui, dum obsequor adulescentibus, me | |
| senem esse sum oblitus fecique id, quod ne adulescens | |
| quidem feceram, ut eis de rebus, quae doctrina aliqua con- | |
| tinerentur, disputarem. Sed hoc tamen cecidit mihi per- | 10 |
| opportune, quod transactis iam meis partibus ad Antonium | |
| audiendum venistis.' Tum Caesar 'equidem,' inquit | 16.1 |
| 'Crasse, ita sum cupidus in illa longiore te ac perpetua | |
| disputatione audiendi, ut, si id mihi minus contingat, vel | |
| hoc sim cotidiano tuo sermone contentus; itaque experiar | |
| equidem illud, ut ne Sulpicius familiaris meus aut Cotta plus | 5 |
| quam ego apud te valere videantur, et te exorabo profecto, | |
| ut mihi quoque et Catulo tuae suavitatis aliquid impertias; | |
| sin tibi id minus libebit, non te urgebo neque committam, | |
| ut, dum vereare tu ne sis ineptus, me esse iudices.' Tum | 17.1 |
| ille 'ego me hercule' inquit, 'Caesar, ex omnibus Latinis | |
| verbis huius verbi vim vel maximam semper putavi; quem | |
| enim nos ineptum vocamus, is mihi videtur ab hoc nomen | |
| habere ductum, quod non sit aptus, idque in sermonis | 5 |
| nostri consuetudine perlate patet; nam qui aut tempus quid | |
| postulet non videt aut plura loquitur aut se ostentat aut | |
| eorum, quibuscum est, vel dignitatis vel commodi rationem | |
| non habet aut denique in aliquo genere aut inconcinnus | |
| aut multus est, is ineptus esse dicitur. Hoc vitio cumulata | 18.1 |
| est eruditissima illa Graecorum natio; itaque quod vim | |
| huius mali Graeci non vident, ne nomen quidem ei vitio | |
| imposuerunt; ut enim quaeras omnia, quo modo Graeci | |
| ineptum appellent, non reperies. Omnium autem ine- | 5 |
| ptiarum, quae sunt innumerabiles, haud sciam an nulla sit | |
| maior quam, ut illi solent, quocumque in loco, quoscumque | |
| inter homines visum est, de rebus aut difficillimis aut non | |
| necessariis argutissime disputare. Hoc nos ab istis adule- | |
| scentibus facere inviti et recusantes heri coacti sumus.' Tum | 19.1 |
| Catulus 'ne Graeci quidem,' inquit 'Crasse, qui in civitati- | |
| bus suis clari et magni fuerunt, sicuti tu es nosque omnes | |
| in nostra re publica volumus esse, horum Graecorum, qui | |
| se inculcant auribus nostris, similes fuerunt, nec in otio | 5 |
| sermones huius modi disputationesque fugiebant. Ac si tibi | 20.1 |
| videntur, qui temporis, qui loci, qui hominum rationem non | |
| habent, inepti, sicut debent videri, num tandem aut locus | |
| hic non idoneus videtur, in quo porticus haec ipsa, ubi | |
| nunc ambulamus, et palaestra et tot locis sessiones gymna- | 5 |
| siorum et Graecorum disputationum memoriam quodam | |
| modo commovent? Aut num importunum tempus in tanto | |
| otio, quod et raro datur et nunc peroptato nobis datum est? | |
| Aut homines ab hoc genere disputationis alieni, qui omnes | |
| ei sumus, ut sine his studiis vitam nullam esse ducamus?' | 10 |
| 'Omnia ista' inquit Crassus 'ego alio modo interpretor, qui | 21.1 |
| primum palaestram et sedes et porticus etiam ipsos, Catule, | |
| Graecos exercitationis et delectationis causa non disputa- | |
| tionis invenisse arbitror; nam et saeculis multis ante gym- | |
| nasia inventa sunt, quam in eis philosophi garrire coeperunt, | 5 |
| et hoc ipso tempore, cum omnia gymnasia philosophi teneant, | |
| tamen eorum auditores discum audire quam philosophum | |
| malunt; qui simul ut increpuit, in media oratione de maxi- | |
| mis rebus et gravissimis disputantem philosophum omnes | |
| unctionis causa relinquunt; ita levissimam delectationem | 10 |
| gravissimae, ut ipsi ferunt, utilitati anteponunt. Otium autem | 22.1 |
| quod dicis esse, adsentior; verum oti fructus est non con- | |
| tentio animi, sed relaxatio. Saepe ex socero meo audivi, | |
| cum is diceret socerum suum Laelium semper fere cum | |
| Scipione solitum rusticari eosque incredibiliter repuerascere | 5 |
| esse solitos, cum rus ex urbe tamquam e vinclis evolavissent. | |
| Non audeo dicere de talibus viris, sed tamen ita solet nar- | |
| rare Scaevola, conchas eos et umbilicos ad Caietam et ad | |
| Laurentum legere consuesse et ad omnem animi remissio- | |
| nem ludumque descendere. Sic enim res sese habet, ut, | 23.1 |
| quem ad modum volucris videmus procreationis atque utili- | |
| tatis suae causa effingere et construere nidos, easdem autem, | |
| cum aliquid effecerint, levandi laboris sui causa passim ac | |
| libere solutas opere volitare, sic nostri animi negotiis foren- | 5 |
| sibus atque urbano opere defessi gestiant ac volitare cupiant | |
| vacui cura ac labore. Itaque illud ego, quod in causa Cu- | 24.1 |
| riana Scaevolae dixi, non dixi secus ac sentiebam: nam "si," | |
| inquam "Scaevola, nullum erit testamentum recte factum, | |
| nisi quod tu scripseris, omnes ad te cives cum tabulis venie- | |
| mus, omnium testamenta tu scribes unus. Quid igitur?" | 5 |
| inquam "quando ages negotium publicum? quando ami- | |
| corum? quando tuum? quando denique nihil ages?" Tum | |
| illud addidi "mihi enim liber esse non videtur, qui non | |
| aliquando nihil agit." In qua permaneo, Catule, sententia | |
| meque, cum huc veni, hoc ipsum nihil agere et plane ces- | 10 |
| sare delectat. Nam, quod addidisti tertium, vos esse eos, | 25.1 |
| qui vitam insuavem sine his studiis putaretis, id me non | |
| modo non hortatur ad disputandum, sed etiam deterret. | |
| Nam ut C. Lucilius, homo doctus et perurbanus, dicere | |
| solebat ea, quae scriberet neque se ab indoctissimis neque | 5 |
| a doctissimis legi velle, quod alteri nihil intellegerent, alteri | |
| plus fortasse quam ipse; de quo etiam scripsit "Persium | |
| non curo legere,"—hic fuit enim, ut noramus, omnium fere | |
| nostrorum hominum doctissimus—"Laelium Decumum | |
| volo," quem cognovimus virum bonum et non inlitteratum, | 10 |
| sed nihil ad Persium; sic ego, si iam mihi disputandum sit | |
| de his nostris studiis, nolim equidem apud rusticos, sed | |
| multo minus apud vos; malo enim non intellegi orationem | |
| meam quam reprehendi.' Tum Caesar 'equidem,' in- | 26.1 |
| quit 'Catule, iam mihi videor navasse operam, quod huc | |
| venerim; nam haec ipsa recusatio disputationis disputatio | |
| quaedam fuit mihi quidem periucunda. Sed cur impedimus | |
| Antonium, cuius audio esse partis, ut de tota eloquentia | 5 |
| disserat, quemque iam dudum et Cotta et Sulpicius ex- | |
| spectat?' 'Ego vero' inquit Crassus 'neque Antonium | 27.1 |
| verbum facere patiar et ipse obmutescam, nisi prius a vobis | |
| impetraro'—'Quidnam?' inquit Catulus. 'Ut hic sitis | |
| hodie.' Tum, cum ille dubitaret, quod ad fratrem pro- | |
| miserat, 'ego' inquit Iulius 'pro utroque respondeo: sic | 5 |
| faciemus; atque ista quidem condicione, vel ut verbum | |
| nullum faceres, me teneres.' Hic Catulus adrisit et simul, | 28.1 |
| 'praecisa' inquit 'mihi quidem est dubitatio, quoniam | |
| neque domi imperaram et hic, apud quem eram futurus, | |
| sine mea sententia tam facile promisit.' |