Tum omnes oculos in Antonium coniecerunt, et ille
|
2.28.5
|
'audite vero, audite,' inquit 'hominem enim audietis de
|
|
schola atque a magistro et Graecis litteris eruditum, et eo
|
|
quidem loquar confidentius, quod Catulus auditor accessit,
|
|
cui non solum nos Latini sermonis, sed etiam Graeci ipsi
|
|
solent suae linguae subtilitatem elegantiamque concedere.
|
10
|
Sed quia tamen hoc totum, quicquid est, sive artificium
|
29.1
|
sive studium dicendi, nisi accessit os, nullum potest esse,
|
|
docebo vos, discipuli, id quod ipse non didici, quid de omni
|
|
genere [dicendi] sentiam.' Hic postea quam adriserunt, 'res
|
30.1
|
mihi videtur esse' inquit 'facultate praeclara, arte medio-
|
|
cris; ars enim earum rerum est, quae sciuntur; oratoris
|
|
autem omnis actio opinionibus, non scientia, continetur;
|
|
nam et apud eos dicimus, qui nesciunt, et ea dicimus, quae
|
5
|
nescimus ipsi; itaque et illi alias aliud eisdem de rebus et
|
|
sentiunt et iudicant et nos contrarias saepe causas dicimus,
|
|
non modo ut Crassus contra me dicat aliquando aut ego
|
|
contra Crassum, cum alterutri necesse sit falsum dicere, sed
|
|
etiam ut uterque nostrum eadem de re alias aliud defendat,
|
10
|
cum plus uno verum esse non possit. Ut igitur in eius
|
|
modi re, quae mendacio nixa sit, quae ad scientiam non
|
|
saepe perveniat, quae opiniones hominum et saepe errores
|
|
aucupetur, ita dicam, si causam putatis esse, cur audiatis.'
|
|
'Nos vero et valde quidem' Catulus inquit 'putamus atque
|
31.1
|
eo magis, quod nulla mihi ostentatione videris esse usurus;
|
|
exorsus es enim non gloriose, ut tu putas, magis a veritate,
|
|
quam a nescio qua dignitate.' 'Ut igitur de ipso genere
|
32.1
|
sum confessus,' inquit Antonius 'artem esse non maximam,
|
|
sic illud adfirmo, praecepta posse quaedam dari peracuta ad
|
|
pertractandos animos hominum et ad excipiendas eorum
|
|
voluntates. Huius rei scientiam si quis volet magnam
|
5
|
quandam artem esse dicere, non repugnabo; etenim cum
|
|
plerique temere ac nulla ratione causas in foro dicant, non
|
|
nulli autem propter exercitationem aut propter consuetu-
|
|
dinem aliquam callidius id faciant, non est dubium quin, si
|
|
quis animadverterit, quid sit, qua re alii melius quam alii
|
10
|
dicant, id possit notare: ergo id qui toto in genere fecerit,
|
|
is si non plane artem, at quasi artem quandam invenerit.
|
|
Atque utinam, ut mihi illa videor videre in foro atque in
|
33.1
|
causis, item nunc, quem ad modum ea reperirentur, possem
|
|
vobis exquirere! Sed de me videro; nunc hoc propono,
|
|
quod mihi persuasi, quamvis ars non sit, tamen nihil esse
|
|
perfecto oratore praeclarius; nam ut usum dicendi omittam,
|
5
|
qui in omni pacata et libera civitate dominatur, tanta ob-
|
|
lectatio est in ipsa facultate dicendi, ut nihil hominum aut
|
|
auribus aut mentibus iucundius percipi possit. Qui enim
|
34.1
|
cantus moderata oratione dulcior inveniri potest? Quod
|
|
carmen artificiosa verborum conclusione aptius? Qui actor
|
|
imitanda quam orator suscipienda veritate iucundior? Quid
|
|
autem subtilius quam crebrae acutaeque sententiae? Quid
|
5
|
admirabilius quam res splendore inlustrata verborum?
|
|
Quid plenius quam omni genere rerum cumulata oratio?
|
|
Neque ulla non propria oratoris res est, quae quidem
|
|
ornate dici graviterque debet. Huius est in dando con-
|
35.1
|
silio de maximis rebus cum dignitate explicata sententia;
|
|
eiusdem et languentis populi incitatio et effrenati moderatio;
|
|
eadem facultate et fraus hominum ad perniciem et inte-
|
|
gritas ad salutem vocatur. Quis cohortari ad virtutem
|
5
|
ardentius, quis a vitiis acrius revocare, quis vituperare
|
|
improbos asperius, quis laudare bonos ornatius, quis cupi-
|
|
ditatem vehementius frangere accusando potest? Quis
|
|
maerorem levare mitius consolando? Historia vero testis
|
36.1
|
temporum, lux veritatis, vita memoriae, magistra vitae, nun-
|
|
tia vetustatis, qua voce alia nisi oratoris immortalitati com-
|
|
mendatur? Nam si qua est ars alia, quae verborum aut
|
|
faciendorum aut legendorum scientiam profiteatur; aut si
|
5
|
quisquam dicitur nisi orator formare orationem eamque
|
|
variare et distinguere quasi quibusdam verborum senten-
|
|
tiarumque insignibus; aut si via ulla nisi ab hac una arte
|
|
traditur aut argumentorum aut sententiarum aut denique
|
|
discriptionis atque ordinis, fateamur aut hoc, quod haec ars
|
10
|
profiteatur, alienum esse aut cum alia aliqua arte esse com-
|
|
mune: sed si in hac una est ea ratio atque doctrina, non,
|
37.1
|
si qui aliarum artium bene locuti sunt, eo minus id est
|
|
huius unius proprium; sed ut orator de eis rebus, quae
|
|
ceterarum artium sunt, si modo eas cognovit, ut heri Crassus
|
|
dicebat, optime potest dicere, sic ceterarum artium homines
|
5
|
ornatius illa sua dicunt, si quid ab hac arte didicerunt.
|
|
Neque enim si de rusticis rebus agricola quispiam aut
|
38.1
|
etiam, id quod multi, medicus de morbis aut si de pingendo
|
|
pictor aliquis diserte scripserit aut dixerit, idcirco illius artis
|
|
putanda est eloquentia; in qua quia vis magna est in ho-
|
|
minum ingeniis, eo multi etiam sine doctrina aliquid om-
|
5
|
nium generum atque artium consequuntur; sed, quid cuius-
|
|
que sit proprium, etsi ex eo iudicari potest, cum videris,
|
|
quid quaeque doceat, tamen hoc certius esse nihil potest,
|
|
quam quod omnes artes aliae sine eloquentia suum munus
|
|
praestare possunt, orator sine ea nomen obtinere suum non
|
10
|
potest; ut ceteri, si diserti sint, aliquid ab hoc habeant,
|
|
hic, nisi domesticis se instruxerit copiis, aliunde dicendi
|
|
copiam petere non possit.' Tum Catulus 'etsi,' inquit
|
39.1
|
'Antoni, minime impediendus est interpellatione iste cursus
|
|
orationis tuae, patiere tamen mihique ignosces; "non enim
|
|
possum quin exclamem," ut ait ille in Trinummo: ita vim
|
|
oratoris cum exprimere subtiliter visus es, tum laudare
|
5
|
copiosissime; quod quidem eloquentem vel optime facere
|
|
oportet, ut eloquentiam laudet; debet enim ad eam laudan-
|
|
dam ipsam illam adhibere, quam laudat. Sed perge porro;
|
|
tibi enim adsentior vestrum esse hoc totum diserte dicere,
|
|
idque si quis in alia arte faciat, eum adsumpto aliunde uti
|
10
|
bono, non proprio nec suo.' Et Crassus 'nox te' inquit
|
40.1
|
'nobis, Antoni, expolivit hominemque reddidit; nam he-
|
|
sterno sermone unius cuiusdam operis, ut ait Caecilius,
|
|
remigem aliquem aut baiulum nobis oratorem descripseras,
|
|
inopem quendam humanitatis atque inurbanum.' Tum
|
5
|
Antonius 'heri enim' inquit 'hoc mihi proposueram, ut, si
|
|
te refellissem, hos a te discipulos abducerem; nunc, Catulo
|
|
audiente et Caesare, videor debere non tam pugnare tecum
|
|
quam quid ipse sentiam dicere. Sequitur igitur, quoniam
|
41.1
|
nobis est hic, de quo loquimur, in foro atque in oculis
|
|
civium constituendus, ut videamus, quid ei negoti demus
|
|
cuique eum muneri velimus esse praepositum; nam Crassus
|
|
heri, cum vos, Catule et Caesar, non adessetis, posuit bre-
|
5
|
viter in artis distributione idem, quod Graeci plerique po-
|
|
suerunt, neque sane quid ipse sentiret, sed quid ab illis
|
|
diceretur, ostendit: duo prima genera quaestionum esse, in
|
|
quibus eloquentia versaretur, unum infinitum, alterum cer-
|
|
tum. Infinitum mihi videbatur id dicere, in quo aliquid
|
42.1
|
generatim quaereretur, hoc modo: expetendane esset elo-
|
|
quentia? expetendine honores? Certum autem, in quo
|
|
quid in personis et in constituta re et definita quaereretur;
|
|
cuius modi sunt, quae in foro atque in civium causis dis-
|
5
|
ceptationibusque versantur. Ea mihi videntur aut in lite
|
43.1
|
oranda aut in consilio dando esse posita; nam illud tertium,
|
|
quod et a Crasso tactum est et, ut audio, [ille] ipse Aristo-
|
|
teles, qui haec maxime inlustravit, adiunxit, etiam si opus
|
|
est, minus est tamen necessarium.' 'Quidnam?' inquit
|
5
|
Catulus; 'an laudationes? Id enim video poni genus ter-
|
|
tium.' 'Ita,' inquit Antonius 'et in eo quidem genere scio
|
44.1
|
et me et omnis, qui adfuerunt, delectatos esse vehementer,
|
|
cum a te est Popilia, mater vestra, laudata, cui primum
|
|
mulieri hunc honorem in nostra civitate tributum puto.
|
|
Sed non omnia, quaecumque loquimur, mihi videntur ad
|
5
|
artem et ad praecepta esse revocanda; ex eis enim fonti-
|
45.1
|
bus, unde [ad] omnia ornamenta dicendi [praecepta] sumun-
|
|
tur, licebit etiam laudationem ornare neque illa elementa
|
|
desiderare, quae ut nemo tradat, quis est qui nesciat, quae
|
|
sint in homine laudanda? Positis enim eis rebus, quas
|
5
|
Crassus in illius orationis suae, quam contra conlegam censor
|
|
habuit, principio dixit: quae natura aut fortuna darentur
|
|
hominibus, in eis rebus se vinci posse animo aequo pati;
|
|
quae ipsi sibi homines parare possent, in eis rebus se pati
|
|
non posse vinci; qui laudabit quempiam, intelleget exponenda
|
10
|
sibi esse fortunae bona; ea sunt generis, pecuniae, propin-
|
46.1
|
quorum, amicorum, opum, valetudinis, formae, virium, ingeni
|
|
et ceterarum rerum, quae sunt aut corporis aut extraneae; si
|
|
habuerit, bene rebus eis usum; si non habuerit, sapienter
|
|
caruisse; si amiserit, moderate tulisse; deinde, quid sapienter
|
5
|
is, quem laudet, quid liberaliter, quid fortiter, quid iuste, quid
|
|
magnifice, quid pie, quid grate, quid humaniter, quid denique
|
|
cum aliqua virtute aut fecerit aut tulerit: haec et quae sunt
|
|
eius generis facile videbit, qui volet laudare; et qui vitu-
|
|
perare, contraria.' 'Cur igitur dubitas,' inquit Catulus,
|
47.1
|
'facere hoc tertium genus, quoniam est in ratione rerum?
|
|
Non enim, si est facilius, eo de numero quoque est excer-
|
|
pendum.' 'Quia nolo,' inquit, 'omnia, quae cadunt ali-
|
|
quando in oratorem, quamvis exigua sint, ea sic tractare,
|
5
|
quasi nihil possit dici sine praeceptis suis; nam et testi-
|
48.1
|
monium saepe dicendum est ac non numquam etiam accu-
|
|
ratius, ut mihi etiam necesse fuit in Sex. Titium, seditiosum
|
|
civem et turbulentum; explicavi in eo testimonio dicendo
|
|
omnia consilia consulatus mei, quibus illi tribuno plebis pro
|
5
|
re publica restitissem, quaeque ab eo contra rem publicam
|
|
facta arbitrarer, exposui; diu retentus sum, multa audivi,
|
|
multa respondi. Num igitur placet, cum de eloquentia
|
|
praecipias, aliquid etiam de testimoniis dicendis quasi in
|
|
arte tradere?' 'Nihil sane' inquit Catulus 'necesse est.'
|
49.1
|
'Quid si, quod saepe summis viris accidit, mandata sint
|
|
exponenda aut in senatu ab imperatore aut ad imperatorem
|
|
aut ad regem aut ad populum aliquem a senatu, num quia
|
|
genere orationis in eius modi causis accuratiore est utendum,
|
5
|
idcirco pars etiam haec causarum numeranda videtur aut
|
|
propriis praeceptis instruenda?' 'Minime vero,' inquit Ca-
|
|
tulus; 'non enim deerit homini diserto in eius modi rebus
|
|
facultas ex ceteris rebus et causis comparata.' 'Ergo item'
|
50.1
|
inquit 'illa, quae saepe diserte agenda sunt et quae ego
|
|
paulo ante, cum eloquentiam laudarem, dixi oratoris esse,
|
|
neque habent suum locum ullum in divisione partium neque
|
|
certum praeceptorum genus et agenda sunt non minus
|
5
|
diserte, quam quae in lite dicuntur, obiurgatio, cohortatio,
|
|
consolatio, quorum nihil est, quod non summa dicendi
|
|
ornamenta desideret; sed ex artificio res istae praecepta
|
|
non quaerunt.' 'Plane' inquit Catulus 'adsentior.' 'Age
|
51.1
|
vero,' inquit Antonius 'qualis oratoris et quanti hominis in
|
|
dicendo putas esse historiam scribere?' 'Si, ut Graeci
|
|
scripserunt, summi,' inquit Catulus; 'si, ut nostri, nihil
|
|
opus est oratore; satis est non esse mendacem.' 'Atqui,
|
5
|
ne nostros contemnas,' inquit Antonius, 'Graeci quoque
|
|
ipsi sic initio scriptitarunt, ut noster Cato, ut Pictor, ut
|
|
Piso; erat enim historia nihil aliud nisi annalium confectio,
|
52.1
|
cuius rei memoriaeque publicae retinendae causa ab initio
|
|
rerum Romanarum usque ad P. Mucium pontificem maxi-
|
|
mum res omnis singulorum annorum mandabat litteris
|
|
pontifex maximus referebatque in album et proponebat
|
5
|
tabulam domi, potestas ut esset populo cognoscendi, eique
|
|
etiam nunc annales maximi nominantur. Hanc similitudinem
|
53.1
|
scribendi multi secuti sunt, qui sine ullis ornamentis monu-
|
|
menta solum temporum, hominum, locorum gestarumque
|
|
rerum reliquerunt; itaque qualis apud Graecos Pherecydes,
|
|
Hellanicus, Acusilas fuit aliique permulti, talis noster Cato
|
5
|
et Pictor et Piso, qui neque tenent, quibus rebus ornetur
|
|
oratio—modo enim huc ista sunt importata—et, dum in-
|
|
tellegatur quid dicant, unam dicendi laudem putant esse
|
|
brevitatem. Paulum se erexit et addidit maiorem historiae
|
54.1
|
sonum vocis vir optimus, Crassi familiaris, Antipater; ceteri
|
|
non exornatores rerum, sed tantum modo narratores fuerunt.'
|
|
'Est,' inquit Catulus 'ut dicis; sed iste ipse Caelius ne-
|
|
que distinxit historiam varietate colorum neque verborum
|
5
|
conlocatione et tractu orationis leni et aequabili perpolivit
|
|
illud opus; sed ut homo neque doctus neque maxime
|
|
aptus ad dicendum, sicut potuit, dolavit; vicit tamen, ut
|
|
dicis, superiores.' 'Minime mirum,' inquit Antonius 'si
|
55.1
|
ista res adhuc nostra lingua inlustrata non est; nemo enim
|
|
studet eloquentiae nostrorum hominum, nisi ut in causis
|
|
atque in foro eluceat; apud Graecos autem eloquentissimi
|
|
homines remoti a causis forensibus cum ad ceteras res
|
5
|
inlustris tum ad historiam scribendam maxime se applica-
|
|
verunt: namque et Herodotum illum, qui princeps genus
|
|
hoc ornavit, in causis nihil omnino versatum esse accepimus;
|
|
atqui tanta est eloquentia, ut me quidem, quantum ego
|
|
Graece scripta intellegere possum, magno opere delectet;
|
10
|
et post illum Thucydides omnis dicendi artificio mea sen-
|
56.1
|
tentia facile vicit; qui ita creber est rerum frequentia, ut
|
|
verborum prope numerum sententiarum numero consequatur,
|
|
ita porro verbis est aptus et pressus, ut nescias, utrum res
|
|
oratione an verba sententiis inlustrentur: atqui ne hunc
|
5
|
quidem, quamquam est in re publica versatus, ex numero
|
|
accepimus eorum, qui causas dictitarunt; et hos ipsos libros
|
|
tum scripsisse dicitur, cum a re publica remotus atque, id
|
|
quod optimo cuique Athenis accidere solitum est, in
|
|
exsilium pulsus esset; hunc consecutus est Syracosius
|
57.1
|
Philistus, qui, cum Dionysi tyranni familiarissimus esset,
|
|
otium suum consumpsit in historia scribenda maximeque
|
|
Thucydidem est, ut mihi videtur, imitatus. Postea vero ex
|
|
clarissima quasi rhetoris officina duo praestantes ingenio,
|
5
|
Theopompus et Ephorus ab Isocrate magistro impulsi se ad
|
|
historiam contulerunt; causas omnino numquam attigerunt.
|
|
Denique etiam a philosophia profectus princeps Xenophon,
|
58.1
|
Socraticus ille, post ab Aristotele Callisthenes, comes
|
|
Alexandri, scripsit historiam, et is quidem rhetorico paene
|
|
more; ille autem superior leniore quodam sono est usus, et
|
|
qui illum impetum oratoris non habeat, vehemens fortasse
|
5
|
minus, sed aliquanto tamen est, ut mihi quidem videtur,
|
|
dulcior. Minimus natu horum omnium Timaeus, quantum
|
|
autem iudicare possum, longe eruditissimus et rerum copia
|
|
et sententiarum varietate abundantissimus et ipsa com-
|
|
positione verborum non impolitus magnam eloquentiam
|
10
|
ad scribendum attulit, sed nullum usum forensem.' Haec
|
59.1
|
cum ille dixisset, 'quid est,' inquit 'Catule?' Caesar;
|
|
'ubi sunt, qui Antonium Graece negant scire? Quot
|
|
historicos nominavit! Quam scienter, quam proprie de uno
|
|
quoque dixit!' 'Id me hercule' inquit Catulus 'admirans
|
5
|
illud iam mirari desino, quod multo magis ante mirabar,
|
|
hunc, cum haec nesciret, in dicendo posse tantum.' 'Atqui,
|
|
Catule,' inquit Antonius 'non ego utilitatem aliquam ad
|
|
dicendum aucupans horum libros et non nullos alios, sed
|
|
delectationis causa, cum est otium, legere soleo. Quid ergo
|
60.1
|
<est>? Est, fatebor, aliquid tamen; ut, cum in sole ambu-
|
|
lem, etiam si ego aliam ob causam ambulem, fieri natura
|
|
tamen, ut colorer, sic, cum istos libros ad Misenum—nam
|
|
Romae vix licet—studiosius legerim, sentio illorum tactu
|
5
|
orationem meam quasi colorari. Sed ne latius hoc vobis
|
|
patere videatur, haec dumtaxat in Graecis intellego, quae
|
|
ipsi, qui scripserunt, voluerunt vulgo intellegi: in philosophos
|
61.1
|
vestros si quando incidi, deceptus indicibus librorum, qui
|
|
sunt fere inscripti de rebus notis et inlustribus, de virtute,
|
|
de iustitia, de honestate, de voluptate, verbum prorsus
|
|
nullum intellego; ita sunt angustis et concisis disputationibus
|
5
|
inligati; poetas omnino quasi alia quadam lingua locutos
|
|
non conor attingere. Cum eis me, ut dixi, oblecto, qui res
|
|
gestas aut orationes scripserunt suas aut qui ita loquuntur,
|
|
ut videantur voluisse esse nobis, qui non sumus eruditissimi,
|
|
familiares. Sed illuc redeo: videtisne, quantum munus sit
|
62.1
|
oratoris historia? Haud scio an flumine orationis et varie-
|
|
tate maximum; neque eam reperio usquam separatim in-
|
|
structam rhetorum praeceptis; sita sunt enim ante oculos.
|
|
Nam quis nescit primam esse historiae legem, ne quid falsi
|
5
|
dicere audeat? Deinde ne quid veri non audeat? Ne
|
|
quae suspicio gratiae sit in scribendo? Ne quae simultatis?
|
|
Haec scilicet fundamenta nota sunt omnibus, ipsa autem
|
63.1
|
exaedificatio posita est in rebus et verbis: rerum ratio ordi-
|
|
nem temporum desiderat, regionum descriptionem; vult
|
|
etiam, quoniam in rebus magnis memoriaque dignis consilia
|
|
primum, deinde acta, postea eventus exspectentur, et de
|
5
|
consiliis significari quid scriptor probet et in rebus gestis
|
|
declarari non solum quid actum aut dictum sit, sed etiam
|
|
quo modo, et cum de eventu dicatur, ut causae explicentur
|
|
omnes vel casus vel sapientiae vel temeritatis hominumque
|
|
ipsorum non solum res gestae, sed etiam, qui fama ac
|
10
|
nomine excellant, de cuiusque vita atque natura; verborum
|
64.1
|
autem ratio et genus orationis fusum atque tractum et cum
|
|
lenitate quadam aequabiliter profluens sine hac iudiciali
|
|
asperitate et sine sententiarum forensibus aculeis persequen-
|
|
dum est. Harum tot tantarumque rerum videtisne nulla
|
5
|
esse praecepta, quae in artibus rhetorum reperiantur? In
|
|
eodem silentio multa alia oratorum officia iacuerunt, cohor-
|
|
tationes, praecepta, consolationes, admonita, quae tractanda
|
|
sunt omnia disertissime, sed locum suum in his artibus,
|
|
quae traditae sunt, habent nullum. Atque in hoc genere
|
65.1
|
illa quoque est infinita silva, quod oratori plerique, ut etiam
|
|
Crassus ostendit, duo genera ad dicendum dederunt: unum
|
|
de certa definitaque causa, quales sunt, quae in litibus,
|
|
quae in deliberationibus versantur, addat, si quis volet,
|
5
|
etiam laudationes; alterum, quod appellant omnes fere
|
|
scriptores, explicat nemo, infinitam generis sine tempore et
|
|
sine persona quaestionem. Hoc quid et quantum sit, cum
|
|
dicunt, intellegere mihi non videntur: si enim est oratoris,
|
66.1
|
quaecumque res infinite posita sit, de ea posse dicere,
|
|
dicendum erit ei, quanta sit solis magnitudo, quae forma
|
|
terrae; de mathematicis, de musicis rebus non poterit quin
|
|
dicat hoc onere suscepto recusare; denique ei, qui profitetur
|
5
|
esse suum non solum de eis controversiis, quae temporibus
|
|
et personis notatae sunt, hoc est, de omnibus forensibus,
|
|
sed etiam de generum infinitis quaestionibus dicere, nullum
|
|
potest esse genus orationis, quod sit exceptum. Sed si illam
|
67.1
|
quoque partem quaestionum oratori volumus adiungere
|
|
vagam et liberam et late patentem, ut de rebus bonis aut
|
|
malis, expetendis aut fugiendis, honestis aut turpibus, utili-
|
|
bus aut inutilibus, de virtute, de iustitia, de continentia, de
|
5
|
prudentia, de magnitudine animi, de liberalitate, de pietate,
|
|
de amicitia, de officio, de fide, de ceteris virtutibus con-
|
|
trariisque vitiis dicendum oratori putemus; itemque de re
|
|
publica, de imperio, de re militari, de disciplina civitatis, de
|
|
hominum moribus, adsumamus eam quoque partem, sed ita,
|
10
|
ut sit circumscripta modicis regionibus. Equidem omnia,
|
68.1
|
quae pertinent ad usum civium, morem hominum, quae
|
|
versantur in consuetudine vitae, in ratione rei publicae, in
|
|
hac societate civili, in sensu hominis communi, in natura, in
|
|
moribus, comprehendenda esse oratori puto; si minus ut
|
5
|
separatim de his rebus philosophorum more respondeat, at
|
|
certe ut in causa prudenter possit intexere; hisce autem
|
|
ipsis de rebus ut ita loquatur, uti ei, qui iura, qui leges, qui
|
|
civitates constituerunt, locuti sunt, simpliciter et splendide,
|
|
sine ulla serie disputationum et sine ieiuna concertatione
|
10
|
verborum. Hoc loco ne qua sit admiratio, si tot tantarum-
|
69.1
|
que rerum nulla a me praecepta ponentur, sic statuo: ut in
|
|
ceteris artibus, cum tradita sint cuiusque artis difficillima,
|
|
reliqua, quia aut faciliora aut similia sint, tradi non necesse
|
|
esse; ut in pictura, qui hominum <unam> speciem pingere
|
5
|
perdidicerit, posse eum cuiusvis vel formae vel aetatis,
|
|
etiam si non didicerit, pingere neque esse periculum, qui
|
|
leonem aut taurum pingat egregie, ne idem in multis aliis
|
|
quadrupedibus facere non possit—neque est omnino ars
|
|
ulla, in qua omnia, quae illa arte effici possint, a doctore
|
10
|
tradantur, sed qui primarum et certarum rerum genera ipsa
|
|
didicerunt, reliqua [non incommode] per se adsequentur—
|
|
similiter arbitror in hac sive ratione sive exercitatione di-
|
70.1
|
cendi, qui illam vim adeptus sit, ut eorum mentis, qui aut
|
|
de re publica aut de ipsius rebus aut de eis, contra quos aut
|
|
pro quibus dicat, cum aliqua statuendi potestate audiant, ad
|
|
suum arbitrium movere possit, illum de toto illo genere reli-
|
5
|
quarum orationum non plus quaesiturum esse, quid dicat,
|
|
quam Polyclitum illum, cum Herculem fingebat, quem ad
|
|
modum pellem aut hydram fingeret, etiam si haec numquam
|
|
separatim facere didicisset.' Tum Catulus 'praeclare mihi
|
71.1
|
videris, Antoni, posuisse' inquit 'ante oculos, quid discere
|
|
oporteret eum, qui orator esset futurus, quid, etiam si non
|
|
didicisset, ex eo, quod didicisset, adsumeret; deduxisti enim
|
|
totum hominem in duo genera solum causarum, cetera
|
5
|
innumerabilia exercitationi et similitudini reliquisti: sed
|
|
videto ne in istis duobus generibus hydra tibi sit et pellis,
|
|
Hercules autem et alia opera maiora in illis rebus, quas
|
|
praetermittis, relinquantur; non enim mihi minus operis
|
|
videtur de universis generibus rerum quam de singulorum
|
10
|
causis ac multo etiam maius de natura deorum quam de
|
|
hominum litibus dicere.' 'Non est ita,' inquit Antonius;
|
|
'dicam enim tibi, Catule, non tam doctus quam, id quod
|
72.1
|
est maius, expertus: omnium ceterarum rerum oratio, mihi
|
|
crede, ludus est homini non hebeti neque inexercitato
|
|
neque communium litterarum et politioris humanitatis ex-
|
|
perti; in causarum contentionibus magnum est quoddam
|
5
|
opus atque haud sciam an de humanis operibus longe
|
|
maximum; in quibus vis oratoris plerumque ab imperitis
|
|
exitu et victoria iudicatur; ubi adest armatus adversarius,
|
|
qui sit et feriendus et repellendus; ubi saepe is, qui rei
|
|
dominus futurus est, alienus atque iratus aut etiam amicus
|
10
|
adversario et inimicus tibi est; cum aut docendus is est aut
|
|
dedocendus aut reprimendus aut incitandus aut omni ratione
|
|
ad tempus, ad causam oratione moderandus (in quo saepe
|
|
benevolentia ad odium, odium autem ad benevolentiam
|
|
deducendum est); aut tamquam machinatione aliqua tum
|
15
|
ad severitatem tum ad remissionem animi, tum ad tristitiam
|
|
tum ad laetitiam est contorquendus; omnium sententiarum
|
73.1
|
gravitate, omnium verborum ponderibus est utendum;
|
|
accedat oportet actio varia, vehemens, plena animi, plena
|
|
spiritus, plena doloris, plena veritatis. In his operibus si
|
|
quis illam artem comprehenderit, ut tamquam Phidias
|
5
|
Minervae signum efficere possit, non sane, quem ad modum,
|
|
<ut> in clipeo idem artifex, minora illa opera facere discat,
|
|
laborabit.' Tum Catulus 'quo ista maiora ac mirabiliora
|
74.1
|
fecisti, eo me maior exspectatio tenet quibusnam rationibus
|
|
quibusque praeceptis ea tanta vis comparetur; non quo
|
|
mea quidem iam intersit—neque enim aetas id mea de-
|
|
siderat et aliud genus quoddam dicendi nos secuti sumus,
|
5
|
qui numquam sententias de manibus iudicum vi quadam
|
|
orationis extorsimus ac potius placatis eorum animis tantum,
|
|
quantum ipsi patiebantur, accepimus—sed tamen ista tua
|
|
nullum ad usum meum, tantum cognoscendi studio adductus
|
|
requiro. Nec mihi opus est Graeco aliquo doctore, qui
|
75.1
|
mihi pervulgata praecepta decantet, cum ipse numquam
|
|
forum, numquam ullum iudicium aspexerit; ut Peripateticus
|
|
ille dicitur Phormio, cum Hannibal Karthagine expulsus
|
|
Ephesum ad Antiochum venisset exsul proque eo, quod
|
5
|
eius nomen erat magna apud omnis gloria, invitatus esset
|
|
ab hospitibus suis, ut eum, quem dixi, si vellet, audiret;
|
|
cumque is se non nolle dixisset, locutus esse dicitur homo
|
|
copiosus aliquot horas de imperatoris officio et de [omni]
|
|
re militari. Tum, cum ceteri, qui illum audierant, vehe-
|
10
|
menter essent delectati, quaerebant ab Hannibale, quidnam
|
|
ipse de illo philosopho iudicaret: hic Poenus non optime
|
|
Graece, sed tamen libere respondisse fertur, multos se
|
|
deliros senes saepe vidisse, sed qui magis quam Phormio
|
|
deliraret vidisse neminem. Neque me hercule iniuria; quid
|
76.1
|
enim aut adrogantius aut loquacius fieri potuit quam Hanni-
|
|
bali, qui tot annis de imperio cum populo Romano omnium
|
|
gentium victore certasset, Graecum hominem, qui numquam
|
|
hostem, numquam castra vidisset, numquam denique mini-
|
5
|
mam partem ullius publici muneris attigisset, praecepta de
|
|
re militari dare? Hoc mihi facere omnes isti, qui de arte
|
|
dicendi praecipiunt, videntur; quod enim ipsi experti non
|
|
sunt, id docent ceteros; sed hoc minus fortasse errant, quod
|
|
non te, ut Hannibalem <ille>, sed pueros aut adulescentulos
|
10
|
docere conantur.' 'Erras, Catule,' inquit Antonius 'nam
|
77.1
|
egomet in multos iam Phormiones incidi. Quis enim est
|
|
istorum Graecorum, qui quemquam nostrum quicquam
|
|
intellegere arbitretur? Ac mihi quidem non ita molesti
|
|
sunt; facile omnis perpetior et perfero; nam aut aliquid
|
5
|
adferunt, quod mihi non displiceat, aut efficiunt, ut me non
|
|
didicisse minus paeniteat; dimitto autem eos non tam
|
|
contumeliose quam philosophum illum Hannibal, et eo
|
|
fortasse plus habeo etiam negoti. Sed tamen est eorum
|
|
doctrina, quantum ego iudicare possum, perridicula: divi-
|
78.1
|
dunt enim totam rem in duas partis, in causae controversiam
|
|
et in quaestionis: causam appellant rem positam in discepta-
|
|
tione reorum et controversia; quaestionem autem rem
|
|
positam in infinita dubitatione; de causa praecepta dant;
|
5
|
de altera parte dicendi mirum silentium est. Deinde quin-
|
79.1
|
que faciunt quasi membra eloquentiae, invenire quid dicas,
|
|
inventa disponere, deinde ornare verbis, post memoriae
|
|
mandare, tum ad extremum agere ac pronuntiare; rem
|
|
sane non reconditam; quis enim hoc non sua sponte viderit,
|
5
|
neminem posse dicere, nisi et quid diceret et quibus verbis
|
|
et quo ordine diceret haberet et ea meminisset? Atque
|
|
haec ego non reprehendo, sed ante oculos posita esse
|
|
dico, ut eas item quattuor, quinque, sexve partis vel etiam
|
|
septem, quoniam aliter ab aliis digeruntur, in quas est ab
|
10
|
his omnis oratio distributa: iubent enim exordiri ita, ut
|
80.1
|
eum, qui audiat, benevolum nobis faciamus et docilem et
|
|
attentum; deinde rem narrare, et ita ut veri similis narratio
|
|
sit, ut aperta, ut brevis; post autem dividere causam aut
|
|
proponere; nostra confirmare argumentis ac rationibus;
|
5
|
deinde contraria refutare; tum autem alii conclusionem
|
|
orationis et quasi perorationem conlocant, alii iubent, ante
|
|
quam peroretur, ornandi aut augendi causa digredi, deinde
|
|
concludere ac perorare. Ne haec quidem reprehendo; sunt
|
81.1
|
enim concinne distributa, sed tamen, id quod necesse fuit
|
|
hominibus expertibus veritatis, non perite: quae enim
|
|
praecepta principiorum et narrationum esse voluerunt, ea in
|
|
totis orationibus sunt conservanda; nam ego mihi bene-
|
82.1
|
volum iudicem facilius facere possum, cum sum in cursu
|
|
orationis, quam cum omnia sunt inaudita; docilem autem
|
|
non cum polliceor me demonstraturum, sed tum, cum doceo
|
|
et explano; attentum vero [crebro] tota actione excitandis
|
5
|
mentibus iudicum, non prima denuntiatione efficere possu-
|
|
mus. Iam vero narrationem quod iubent veri similem esse
|
83.1
|
et apertam et brevem, recte nos admonent: quod haec
|
|
narrationis magis putant esse propria quam totius orationis,
|
|
valde mihi videntur errare; omninoque in hoc omnis est
|
|
error, quod existimant artificium esse hoc quoddam non
|
5
|
dissimile ceterorum, cuius modi de ipso iure civili hesterno
|
|
die Crassus componi posse dicebat: ut genera rerum primum
|
|
exponerentur, in quo vitium est, si genus ullum praeter-
|
|
mittitur; deinde singulorum partes generum, in quo et
|
|
deesse aliquam partem et superare mendosum est; tum
|
10
|
verborum omnium definitiones, in quibus neque abesse
|
|
quicquam decet neque redundare. Sed hoc si in iure civili,
|
84.1
|
si etiam in parvis aut mediocribus rebus doctiores adsequi
|
|
possunt, non idem sentio tanta hac in re tamque immensa
|
|
posse fieri; sin autem qui arbitrantur, deducendi sunt ad
|
|
eos, qui haec docent; omnia iam explicata et perpolita
|
5
|
adsequentur; sunt enim innumerabiles de his rebus libri
|
|
neque abditi neque obscuri: sed videant quid velint; ad
|
|
ludendumne an ad pugnandum arma sint sumpturi; aliud
|
|
enim pugna et acies, aliud ludus campusque noster desiderat;
|
|
ac tamen ars ipsa ludicra armorum et gladiatori et militi pro-
|
10
|
dest aliquid; sed animus acer et praesens et acutus idem
|
|
atque versutus invictos viros efficit [non difficilius arte con-
|
|
iuncta]. Qua re ego tibi oratorem sic iam instituam, si
|
85.1
|
potuero, ut quid efficere possit ante perspiciam: sit enim mihi
|
|
tinctus litteris; audierit aliquid, legerit, ista ipsa praecepta
|
|
acceperit; temptabo quid deceat, quid voce, quid viribus,
|
|
quid spiritu, quid lingua efficere possit. Si intellegam posse
|
5
|
ad summos pervenire, non solum hortabor, ut elaboret, sed
|
|
etiam, si vir quoque bonus mihi videbitur esse, obsecrabo;
|
|
tantum ego in excellenti oratore et eodem bono viro pono
|
|
esse ornamenti universae civitati; sin videbitur, cum omnia
|
|
summe fecerit, tamen ad mediocris oratores esse venturus, per-
|
10
|
mittam ipsi quid velit; molestus magno opere non ero; sin
|
|
plane abhorrebit et erit absurdus, ut se contineat aut ad
|
|
aliud studium transferat, admonebo; nam neque is, qui op-
|
86.1
|
time potest, deserendus ullo modo est a cohortatione nostra
|
|
neque is, qui aliquid potest, deterrendus: quod alterum
|
|
divinitatis mihi cuiusdam videtur, alterum, vel non facere
|
|
quod non optime possis, vel facere quod non pessime facias,
|
5
|
humanitatis, tertium vero illud, clamare contra quam deceat
|
|
et quam possit, hominis est, ut tu, Catule, de quodam
|
|
clamatore dixisti, stultitiae suae quam plurimos testis dome-
|
|
stico praeconio conligentis. De hoc igitur, qui erit talis, ut
|
87.1
|
cohortandus adiuvandusque sit, ita loquamur, ut ei tradamus
|
|
ea dumtaxat, quae nos usus docuit, ut nobis ducibus veniat
|
|
eo, quo sine duce ipsi pervenimus, quoniam meliora docere
|
|
non possumus. Atque ut a familiari nostro exordiar, hunc
|
88.1
|
ego, Catule, Sulpicium primum in causa parvula adule-
|
|
scentulum audivi voce et forma et motu corporis et reliquis
|
|
rebus aptis ad hoc munus, de quo quaerimus, oratione autem
|
|
celeri et concitata, quod erat ingeni, et verbis effervescenti-
|
5
|
bus et paulo nimium redundantibus, quod erat aetatis.
|
|
Non sum aspernatus; volo enim se efferat in adulescente
|
|
fecunditas; nam facilius sicut in vitibus revocantur ea,
|
|
quae se nimium profuderunt, quam, si nihil valet materies,
|
|
nova sarmenta cultura excitantur; item volo esse in adule-
|
10
|
scente, unde aliquid amputem; non enim potest in eo sucus
|
|
esse diuturnus, quod nimis celeriter est maturitatem exsecu-
|
|
tum. Vidi statim indolem neque dimisi tempus et eum
|
89.1
|
sum cohortatus, ut forum sibi ludum putaret esse ad di-
|
|
scendum, magistrum autem, quem vellet, eligeret; me qui-
|
|
dem si audiret, L. Crassum: quod iste adripuit et ita sese
|
|
facturum confirmavit atque etiam addidit, gratiae scilicet
|
5
|
causa, me quoque sibi magistrum futurum. Vix annus
|
|
intercesserat ab hoc sermone cohortationis meae, cum iste
|
|
accusavit C. Norbanum, defendente me: non est credibile
|
|
quid interesse mihi sit visum inter eum, qui tum erat et qui
|
|
anno ante fuerat. Omnino in illud genus eum Crassi
|
10
|
magnificum atque praeclarum natura ipsa ducebat, sed ea
|
|
non satis proficere potuisset, nisi eodem studio atque imita-
|
|
tione intendisset atque ita dicere consuesset, ut tota mente
|
|
Crassum atque omni animo intueretur. Ergo hoc sit primum
|
90.1
|
in praeceptis meis, ut demonstremus, quem imitetur [atque
|
|
ita, ut, quae maxime excellent in eo, quem imitabitur, ea
|
|
diligentissime persequatur]; tum accedat exercitatio, qua
|
|
illum, quem delegerit, imitando effingat atque exprimat, non
|
5
|
ut multos imitatores saepe cognovi, qui aut ea, quae facilia
|
|
sunt, aut etiam illa, quae insignia ac paene vitiosa, conse-
|
|
ctantur imitando. Nihil est facilius, quam amictum imitari
|
91.1
|
alicuius aut statum aut motum; si vero etiam vitiosi aliquid
|
|
est, id sumere et in eo vitio <similem> esse non magnum est,
|
|
ut ille, qui nunc etiam, amissa voce, furit in re publica,
|
|
Fufius, nervos in dicendo C. Fimbriae, quos tamen habuit
|
5
|
ille, non adsequitur, oris pravitatem et verborum latitudinem
|
|
imitatur; sed tamen ille nec deligere scivit, cuius potissi-
|
|
mum similis esset, et in eo ipso, quem delegerat, imitari
|
|
etiam vitia voluit; qui autem ita faciet, ut oportet, primum
|
92.1
|
vigilet necesse est in deligendo; deinde, quem probarit, in
|
|
eo, quae maxime excellent, ea diligentissime persequatur.
|
|
Quid enim causae censetis esse cur aetates extulerint
|
|
singulae singula prope genera dicendi? Quod non tam
|
5
|
facile in nostris oratoribus possumus iudicare, quia scripta,
|
|
ex quibus iudicium fieri posset, non multa sane reliquerunt,
|
|
quam in Graecis, ex quorum scriptis, cuiusque aetatis quae
|
|
dicendi ratio voluntasque fuerit, intellegi potest. Antiquis-
|
93.1
|
simi fere sunt, quorum quidem scripta constent, Pericles
|
|
atque Alcibiades et eadem aetate Thucydides, subtiles,
|
|
acuti, breves, sententiisque magis quam verbis abundantes:
|
|
non potuisset accidere, ut unum genus esset omnium, nisi
|
5
|
aliquem sibi proponerent ad imitandum. Consecuti sunt
|
|
hos Critias, Theramenes, Lysias: multa Lysiae scripta sunt;
|
|
non nulla Critiae; de Theramene audimus; omnes etiam
|
|
tum retinebant illum Pericli sucum, sed erant paulo uberiore
|
|
filo. Ecce tibi est exortus Isocrates, [magister istorum
|
94.1
|
omnium,] cuius e ludo tamquam ex equo Troiano meri
|
|
principes exierunt; sed eorum partim in pompa, partim in
|
|
acie inlustres esse voluerunt. Atque et illi, Theopompi,
|
|
Ephori, Philisti, Naucratae multique alii naturis differunt,
|
5
|
voluntate autem similes sunt et inter sese et magistri;
|
|
et hi, qui se ad causas contulerunt, ut Demosthenes,
|
|
Hyperides, Lycurgus, Aeschines, Dinarchus aliique com-
|
|
plures, etsi inter se pares non fuerunt, tamen omnes sunt in
|
|
eodem veritatis imitandae genere versati, quorum quam diu
|
10
|
mansit imitatio, tam diu genus illud dicendi studiumque
|
|
vixit; postea quam exstinctis his omnis eorum memoria sen-
|
95.1
|
sim obscurata est et evanuit, alia quaedam dicendi molliora
|
|
ac remissiora genera viguerunt. Inde Demochares, quem
|
|
aiunt sororis filium fuisse Demostheni; tum Phalereus ille
|
|
Demetrius omnium istorum mea sententia politissimus,
|
5
|
aliique horum similes exstiterunt. Quae si volemus usque
|
|
ad hoc tempus persequi, intellegemus, ut hodie etiam
|
|
Alabandensem illum Meneclem et eius fratrem Hieroclem,
|
|
quos ego audivi, tota imitetur Asia, sic semper fuisse
|
|
aliquem, cuius se similis plerique esse vellent. Hanc igitur
|
96.1
|
similitudinem qui imitatione adsequi volet, cum exercita-
|
|
tionibus crebris atque magnis tum scribendo maxime perse-
|
|
quatur; quod si haec noster Sulpicius faceret, multo eius
|
|
oratio esset pressior; in qua nunc interdum, ut in herbis
|
5
|
rustici solent dicere in summa ubertate, inest luxuries quae-
|
|
dam, quae stilo depascenda est.' Hic Sulpicius 'me qui-
|
97.1
|
dem' inquit 'recte mones, idque mihi gratum est; sed ne
|
|
te quidem, Antoni, multum scriptitasse arbitror.' Tum ille
|
|
'quasi vero' inquit 'non ea praecipiam aliis, quae mihi ipsi
|
|
desint: sed tamen ne tabulas quidem conficere existimor:
|
5
|
verum et in hoc ex re familiari mea et in illo ex eo, quod
|
|
dico, quantulum id cumque est, quid faciam iudicari potest.
|
|
Atque esse tamen multos videmus, qui neminem imitentur
|
98.1
|
et suapte natura, quod velint, sine cuiusquam similitudine
|
|
consequantur; quod et in vobis animadverti recte potest,
|
|
Caesar et Cotta; quorum alter inusitatum nostris quidem
|
|
oratoribus leporem quendam et salem, alter acutissimum et
|
5
|
subtilissimum dicendi genus est consecutus; neque vero
|
|
vester aequalis <C.> Curio, patre mea sententia vel eloquen-
|
|
tissimo temporibus illis, quemquam mihi magno opere vide-
|
|
tur imitari; qui tamen verborum gravitate et elegantia et
|
|
copia suam quandam expressit quasi formam figuramque
|
10
|
dicendi; quod ego maxime iudicare potui in ea causa, quam
|
|
ille contra me apud centumviros pro fratribus Cossis dixit;
|
|
in qua nihil illi defuit, quod non modo copiosus, sed etiam
|
|
sapiens orator habere deberet.
|
|