| Verum ut aliquando ad causas deducamus illum, quem | 2.99.1 |
| constituimus, et eas quidem, in quibus plusculum negoti | |
| est, iudiciorum atque litium—riserit aliquis fortasse hoc | |
| praeceptum; est enim non tam acutum quam necessarium | |
| magisque monitoris non fatui quam eruditi magistri—hoc ei | 5 |
| primum praecipiemus, quascumque causas erit tractaturus, | |
| ut eas diligenter penitusque cognoscat. Hoc in ludo non | 100.1 |
| praecipitur; faciles enim causae ad pueros deferuntur; lex | |
| peregrinum vetat in murum ascendere; ascendit; hostis | |
| reppulit: accusatur. Nihil est negoti eius modi causam | |
| cognoscere; recte igitur nihil de causa discenda praecipiunt; | 5 |
| [haec est enim in ludo causarum formula fere.] At vero in | |
| foro tabulae testimonia, pacta conventa stipulationes, co- | |
| gnationes adfinitates, decreta responsa, vita denique eorum, | |
| qui in causa versantur, tota cognoscenda est; quarum rerum | |
| neglegentia plerasque causas et maxime privatas—sunt | 10 |
| enim multo saepe obscuriores—videmus amitti. Ita non | 101.1 |
| nulli, dum operam suam multam existimari volunt, ut toto | |
| foro volitare et a causa ad causam ire videantur, causas | |
| dicunt incognitas; in quo est illa quidem magna offensio | |
| vel neglegentiae, susceptis rebus, vel perfidiae, receptis; sed | 5 |
| etiam illa maior opinione, quod nemo potest de ea re, quam | |
| non novit, non turpissime dicere: ita dum inertiae vitupera- | |
| tionem, quae maior est, contemnunt, adsequuntur etiam | |
| illam, quam magis ipsi fugiunt, tarditatis. Equidem soleo | 102.1 |
| dare operam, ut de sua quisque re me ipse doceat et ut ne | |
| quis alius adsit, quo liberius loquatur, et agere adversari | |
| causam, ut ille agat suam et quicquid de sua re cogitarit in | |
| medium proferat: itaque cum ille discessit, tris personas | 5 |
| unus sustineo summa animi aequitate, meam, adversari, | |
| iudicis. Qui locus est talis, ut plus habeat adiumenti quam | |
| incommodi, hunc iudico esse dicendum; ubi plus mali quam | |
| boni reperio, id totum abiudico atque eicio. Ita adsequor, | 103.1 |
| ut alio tempore cogitem quid dicam et alio dicam; quae | |
| duo plerique ingenio freti simul faciunt; sed certe eidem | |
| illi melius aliquanto dicerent, si aliud sumendum sibi tempus | |
| ad cogitandum, aliud ad dicendum putarent. Cum rem | 104.1 |
| penitus causamque cognovi, statim occurrit animo, quae sit | |
| causa ambigendi; nihil est enim, quod inter homines ambi- | |
| gatur, sive ex crimine causa constat, ut facinoris, sive ex | |
| controversia, ut hereditatis, sive ex deliberatione, ut belli, | 5 |
| [sive ex persona, ut laudis,] sive ex disputatione, ut de | |
| ratione vivendi, in quo non aut quid factum sit aut fiat | |
| futurumve sit quaeratur aut quale sit aut quid vocetur. Ac | 105.1 |
| nostrae fere causae, quae quidem sunt criminum, plerumque | |
| infitiatione defenduntur; nam et de pecuniis repetundis | |
| quae maximae sunt, neganda fere sunt omnia, et de ambitu | |
| raro illud datur, ut possis liberalitatem atque benignitatem | 5 |
| ab ambitu atque largitione seiungere; de sicariis, de vene- | |
| ficiis, de peculatu infitiari necesse est: id est igitur genus | |
| primum causarum in iudiciis ex controversia facti; in | |
| deliberationibus plerumque ex futuri, raro ex instantis aut | |
| acti. Saepe etiam res non sit necne, sed qualis sit quae- | 106.1 |
| ritur; ut cum L. Opimi causam defendebat apud populum, | |
| audiente me, C. Carbo consul, nihil de C. Gracchi nece | |
| negabat, sed id iure pro salute patriae factum esse dicebat; | |
| ut eidem Carboni tribuno plebis alia tum mente rem pu- | 5 |
| blicam capessenti P. Africanus de Ti. Graccho interroganti | |
| responderat iure caesum videri; iure autem omnia defen- | |
| duntur, quae sunt eius generis, ut aut oportuerit aut licuerit | |
| aut necesse fuerit aut imprudentia aut casu facta esse | |
| videantur. Iam quid vocetur, quaeritur, cum quo verbo | 107.1 |
| quid appellandum sit, contenditur; ut mihi ipsi cum hoc | |
| Sulpicio fuit in Norbani causa summa contentio; pleraque | |
| enim de eis, quae ab isto obiciebantur, cum confiterer, | |
| tamen ab illo maiestatem minutam negabam, ex quo verbo | 5 |
| lege Appuleia tota illa causa pendebat. Atque in hoc | 108.1 |
| genere causarum non nulli praecipiunt ut verbum illud, | |
| quod causam facit, breviter uterque definiat, quod mihi | |
| quidem perquam puerile videri solet: alia est enim, cum | |
| inter doctos homines de eis ipsis rebus, quae versantur in | 5 |
| artibus, disputatur, verborum definitio, ut cum quaeritur, | |
| quid sit ars, quid sit lex, quid sit civitas, in quibus hoc | |
| praecipit ratio et doctrina, ut vis eius rei, quam definias, | |
| sic exprimatur, ut neque absit quicquam neque supersit; | |
| quod quidem in illa causa neque Sulpicius fecit neque ego | 109.1 |
| facere conatus sum; nam quantum uterque nostrum potuit, | |
| omni copia dicendi dilatavit, quid esset maiestatem minuere: | |
| etenim definitio primum reprehenso verbo uno aut addito | |
| aut dempto saepe extorquetur e manibus; deinde genere | 5 |
| ipso doctrinam redolet exercitationemque paene puerilem: | |
| tum et in sensum et in mentem iudicis intrare non potest, | |
| ante enim praeterlabitur, quam percepta est. Sed in eo | 110.1 |
| genere, in quo quale sit quid, ambigitur, exsistit etiam ex | |
| scripti interpretatione saepe contentio, in quo nulla potest | |
| esse nisi ex ambiguo controversia; nam illud ipsum, quod | |
| scriptum a sententia discrepat, genus quoddam habet am- | 5 |
| bigui; quod tum explicatur, cum ea verba, quae desunt, | |
| suggesta sunt, quibus additis defenditur sententiam scripti | |
| perspicuam fuisse; ex contrariisque scriptis si quid ambi- | |
| gitur, non novum genus nascitur, sed superioris generis | |
| causa duplicatur; idque aut numquam diiudicari poterit | 10 |
| aut ita diiudicabitur, ut referendis praeteritis verbis id | |
| scriptum, quodcumque defendemus, suppleatur; ita fit, ut | |
| unum genus in eis causis, quae propter scriptum ambiguntur, | |
| relinquatur, si est scriptum aliquid ambigue. Ambiguorum | 111.1 |
| autem cum plura genera sunt, quae mihi videntur ei melius | |
| nosse, qui dialectici appellantur, hi autem nostri ignorare, | |
| qui non minus nosse debeant, tum illud est frequentissimum | |
| in omni consuetudine vel sermonis vel scripti, cum idcirco | 5 |
| aliquid ambigitur, quod aut verbum aut verba sint praeter- | |
| missa. Iterum autem peccant, cum genus hoc causarum, | 112.1 |
| quod in scripti interpretatione versatur, ab illis causis, in | |
| quibus, qualis quaeque res sit, disceptatur, seiungunt; nus- | |
| quam enim tam quaeritur, quale sit genus ipsum rei quam | |
| in scripto, quod totum a facti controversia separatum est. | 5 |
| Ita tria sunt omnino genera, quae in disceptationem et | 113.1 |
| controversiam cadere possint: quid fiat factum futurumve | |
| sit, aut quale sit, aut quo modo nominetur; nam illud quidem, | |
| quod quidam Graeci adiungunt, "rectene factum sit," totum | |
| in eo est "quale sit." Sed iam ad institutum revertar meum. | 5 |