| Cum igitur accepta causa et genere cognito rem tractare | 2.114.1 |
| coepi, nihil prius constituo, quam quid sit illud, quo mihi | |
| sit referenda omnis illa oratio, quae sit propria quaestionis | |
| et iudici; deinde illa duo diligentissime considero, quo- | |
| rum alterum commendationem habet nostram aut eorum, | 5 |
| quos defendimus, alterum est accommodatum ad eorum | |
| animos, apud quos dicimus, ad id, quod volumus, commo- | |
| vendos. Ita omnis ratio dicendi tribus ad persuadendum | 115.1 |
| rebus est nixa: ut probemus vera esse, quae defendimus; | |
| ut conciliemus eos nobis, qui audiunt; ut animos eorum, | |
| ad quemcumque causa postulabit motum, vocemus. Ad | 116.1 |
| probandum autem duplex est oratori subiecta materies: | |
| una rerum earum, quae non excogitantur ab oratore, sed in | |
| re positae ratione tractantur, ut tabulae, testimonia, pacta | |
| conventa, quaestiones, leges, senatus consulta, res iudicatae, | 5 |
| decreta, responsa, reliqua, si quae sunt, quae non reperiun- | |
| tur ab oratore, sed ad oratorem a causa [atque a re] de- | |
| feruntur; altera est, quae tota in disputatione et in argu- | |
| mentatione oratoris conlocata est; ita in superiore genere | 117.1 |
| de tractandis argumentis, in hoc autem etiam de invenien- | |
| dis cogitandum est. Atque isti quidem, qui docent, cum | |
| causas in plura genera secuerunt, singulis generibus argu- | |
| mentorum copiam suggerunt; quod etiam si ad instituendos | 5 |
| adulescentulos magis aptum est, ut, simul ac posita causa | |
| sit, habeant quo se referant, unde statim expedita possint | |
| argumenta depromere, tamen et tardi ingeni est rivulos | |
| consectari, fontis rerum non videre, et iam aetatis est usus- | |
| que nostri a capite quod velimus arcessere et unde omnia | 10 |
| manent videre. Et primum genus illud earum rerum, quae | 118.1 |
| ad oratorem deferuntur, meditatum nobis in perpetuum ad | |
| omnem usum similium rerum esse debebit; nam et pro | |
| tabulis et contra tabulas et pro testibus et contra testis et | |
| pro quaestionibus et contra quaestiones et item de ceteris | 5 |
| rebus eiusdem generis vel separatim dicere solemus de | |
| genere universo vel definite de singulis temporibus, homini- | |
| bus, causis; quos quidem locos—vobis hoc, Cotta et Sulpici, | |
| dico—multa commentatione atque meditatione paratos atque | |
| expeditos habere debetis. Longum est enim nunc me ex- | 119.1 |
| plicare, qua ratione aut confirmare aut infirmare testis, tabulas, | |
| quaestiones oporteat. Haec sunt omnia ingeni vel mediocris, | |
| exercitationis autem maximae; artem quidem et praecepta | |
| dumtaxat hactenus requirunt, ut certis dicendi luminibus | 5 |
| ornentur. Itemque illa, quae sunt alterius generis, quae | 120.1 |
| tota ab oratore pariuntur, excogitationem non habent diffi- | |
| cilem, explicationem magis inlustrem perpolitamque desi- | |
| derant; itaque cum haec duo nobis quaerenda sint in | |
| causis, primum quid, deinde quo modo dicamus, alterum, | 5 |
| quod totum arte tinctum videtur, tametsi artem requirit, | |
| tamen prudentiae est paene mediocris quid dicendum sit | |
| videre; alterum est, in quo oratoris vis illa divina virtusque | |
| cernitur, ea, quae dicenda sunt, ornate, copiose varieque | |
| dicere. Qua re illam partem superiorem, quoniam semel | 121.1 |
| ita vobis placuit, non recusabo quo minus perpoliam atque | |
| conficiam—quantum consequar, vos iudicabitis—quibus ex | |
| locis ad eas tris res, quae ad fidem faciendam solae valent, | |
| ducatur oratio, ut et concilientur animi et doceantur et | 5 |
| moveantur; [haec sunt enim tria.] Ea vero quem ad | |
| modum inlustrentur, praesto est, qui omnis docere possit, | |
| qui hoc primus in nostros mores induxit, qui maxime auxit, | |
| qui solus effecit. Namque ego, Catule,—dicam enim non | 122.1 |
| reverens adsentandi suspicionem—neminem esse oratorem | |
| paulo inlustriorem arbitror [neque Graecum neque Latinum] | |
| quem aetas nostra tulerit, quem non et saepe et diligenter | |
| audierim; itaque si quid est in me—quod iam sperare | 5 |
| videor, quoniam quidem vos, his ingeniis homines, tantum | |
| operae mihi ad audiendum datis—ex eo est, quod nihil | |
| quisquam umquam me audiente egit orator, quod non in | |
| memoria mea penitus insederit: itaque ego is, qui sum, | |
| quantuscumque sum ad iudicandum, omnibus auditis | 10 |
| oratoribus, sine ulla dubitatione sic statuo et iudico, nemi- | |
| nem omnium tot et tanta, quanta sint in Crasso, habuisse | |
| ornamenta dicendi. Quam ob rem, si vos quoque hoc | 123.1 |
| idem existimatis, non erit, ut opinor, iniqua partitio, si, cum | |
| ego hunc oratorem, quem nunc fingo, ut institui, crearo, | |
| aluero, confirmaro, tradam eum Crasso et vestiendum et | |
| ornandum.' Tum Crassus, 'tu vero,' inquit 'Antoni, perge, | 124.1 |
| ut instituisti; neque enim est boni neque liberalis parentis, | |
| quem procrearis et eduxeris, eum non et vestire et | |
| ornare, praesertim cum te locupletem esse negare non | |
| possis. Quod enim ornamentum, quae vis, qui animus, | 5 |
| quae dignitas illi oratori defuit, qui in causa peroranda non | |
| dubitavit excitare reum consularem et eius diloricare tuni- | |
| cam et iudicibus cicatrices adversas senis imperatoris osten- | |
| dere? qui idem, hoc accusante Sulpicio, cum hominem | |
| seditiosum furiosumque defenderet, non dubitavit seditiones | 10 |
| ipsas ornare ac demonstrare gravissimis verbis multos saepe | |
| impetus populi non iniustos esse, quos praestare nemo | |
| posset; multas etiam e re publica seditiones saepe esse | |
| factas, ut cum reges essent exacti, ut cum tribunicia potestas | |
| [esset] constituta; illam Norbani seditionem ex luctu civium | 15 |
| et ex Caepionis odio, qui exercitum amiserat, neque reprimi | |
| potuisse et iure esse conflatam? Potuit hic locus tam | 125.1 |
| anceps, tam inauditus, tam lubricus, tam novus sine quadam | |
| incredibili vi ac facultate dicendi tractari? Quid ego de | |
| Cn. Manli, quid de Q. Regis commiseratione dicam? Quid | |
| de aliis innumerabilibus? In quibus hoc non maxime | 5 |
| enituit quod tibi omnes dant, acumen quoddam singulare, | |
| sed haec ipsa, quae nunc ad me delegare vis, ea semper in | |
| te eximia et praestantia fuerunt.' Tum Catulus 'ego vero' | 126.1 |
| inquit 'in vobis hoc maxime admirari soleo, quod, cum | |
| inter vos in dicendo dissimillimi sitis, ita tamen uterque | |
| vestrum dicat, ut ei nihil neque a natura denegatum neque | |
| a doctrina non delatum esse videatur; qua re, Crasse, | 5 |
| neque tu tua suavitate nos privabis, ut, si quid ab Antonio | |
| aut praetermissum aut relictum sit, non explices; neque te, | |
| Antoni, si quid non dixeris, existimabimus non potuisse | |
| potius quam a Crasso dici maluisse.' Hic Crassus 'quin tu,' | 127.1 |
| inquit 'Antoni, omittis ista, quae proposuisti, quae nemo | |
| horum desiderat: quibus ex locis ea, quae dicenda sunt in | |
| causis, reperiantur; quae quamquam a te novo quodam | |
| modo praeclareque dicuntur, sunt tamen et re faciliora et | 5 |
| praeceptis pervagata; illa deprome nobis unde adferas, quae | |
| saepissime tractas semperque divinitus.' |