| 'Depromam equidem,' inquit 'et quo facilius id a te | 2.128.1 |
| exigam, quod peto, nihil tibi a me postulanti recusabo. Meae | |
| totius rationis in dicendo et istius ipsius facultatis, quam | |
| modo Crassus in caelum verbis extulit, tres sunt res, ut ante | |
| dixi: una conciliandorum hominum, altera docendorum, | 5 |
| tertia concitandorum. Harum trium partium prima leni- | 129.1 |
| tatem orationis, secunda acumen, tertia vim desiderat; nam | |
| hoc necesse est, ut is, qui nobis causam adiudicaturus sit, | |
| aut inclinatione voluntatis propendeat in nos aut defensionis | |
| argumentis adducatur aut animi permotione cogatur. Sed | 5 |
| quoniam illa pars, in qua rerum ipsarum explicatio ac | |
| defensio posita est, videtur omnem huius generis quasi | |
| doctrinam continere, de ea primum loquemur et pauca | |
| dicemus: pauca enim sunt, quae usu iam tractata et animo | |
| quasi notata habere videamur. Ac tibi sapienter monenti, | 130.1 |
| Crasse, libenter adsentiemur, ut singularum causarum defen- | |
| siones quas solent magistri pueris tradere, relinquamus, | |
| aperiamus autem capita ea, unde omnis ad omnem et | |
| causam et orationem disputatio ducitur. Neque enim quo- | 5 |
| tiens verbum aliquod est scribendum nobis, totiens eius | |
| verbi litterae sunt cogitatione conquirendae; nec quotiens | |
| causa dicenda est, totiens ad eius causae seposita argumenta | |
| revolvi nos oportet, sed habere certos locos, qui, ut litterae | |
| ad verbum scribendum, sic illi ad causam explicandam | 10 |
| statim occurrant. Sed hi loci ei demum oratori prodesse | 131.1 |
| possunt, qui est versatus in rerum vel usu, quem aetas | |
| denique adferet, vel auditione et cogitatione, quae studio et | |
| diligentia praecucurrit aetatem. Nam si tu mihi quamvis | |
| eruditum hominem adduxeris, quamvis acrem et acutum in | 5 |
| cogitando, quamvis ad pronuntiandum expeditum, si erit | |
| idem in consuetudine civitatis, in exemplis, in institutis, in | |
| moribus ac voluntatibus civium suorum hospes, non multum | |
| ei loci proderunt illi, ex quibus argumenta promuntur: sub- | |
| acto mihi ingenio opus est, ut agro non semel arato, sed | 10 |
| [novato et] iterato, quo meliores fetus possit et grandiores | |
| edere; subactio autem est usus, auditio, lectio, litterae. | |
| Ac primum naturam causae videat, quae numquam latet, | 132.1 |
| factumne sit quaeratur, an quale sit, an quod nomen habeat; | |
| quo perspecto statim occurrit naturali quadam prudentia, | |
| non his subductionibus, quas isti docent, quid faciat | |
| causam, id est, quo sublato controversia stare non possit; | 5 |
| deinde quid veniat in iudicium: quod isti sic iubent quae- | |
| rere: interfecit Opimius Gracchum. Quid facit causam? | |
| Quod rei publicae causa, cum ex senatus consulto ad arma | |
| vocasset. Hoc tolle, causa non erit. At id ipsum negat | |
| contra leges licuisse Decius. Veniet igitur in iudicium | 10 |
| licueritne ex senatus consulto servandae rei publicae causa. | |
| Perspicua sunt haec quidem et in vulgari prudentia sita; | |
| sed illa quaerenda, quae et ab accusatore et a defensore | |
| argumenta ad id, quod in iudicium venit, spectantia debent | |
| adferri. Atque hic illud videndum est, in quo summus est | 133.1 |
| error istorum magistrorum, ad quos liberos nostros mittimus, | |
| non quo hoc quidem ad dicendum magno opere pertineat, | |
| sed tamen ut videatis, quale sit genus hoc eorum, qui sibi | |
| eruditi videntur. Hebes atque impolitum: constituunt enim | 5 |
| in partiendis orationum modis duo genera causarum: unum | |
| appellant, in quo sine personis atque temporibus de universo | |
| genere quaeratur; alterum, quod personis certis et tem- | |
| poribus definiatur; ignari omnis controversias ad universi | |
| generis vim et naturam referri; nam in ea ipsa causa, de qua | 134.1 |
| ante dixi, nihil pertinet ad oratoris locos Opimi persona, | |
| nihil Deci; de ipso [enim] universo genere infinita | |
| quaestio est, num poena videatur esse adficiendus, qui | |
| civem ex senatus consulto patriae conservandae causa | 5 |
| interemerit, cum id per leges non liceret; nulla denique | |
| est causa, in qua id, quod in iudicium venit, reorum per- | |
| sonis ac non generum ipsorum universa dubitatione quae- | |
| ratur. Quin etiam in eis ipsis, ubi de facto ambigitur, | 135.1 |
| ceperitne pecunias contra leges [P.] Decius, argumenta et | |
| criminum et defensionis revocentur oportet ad genus et [ad] | |
| naturam universam: quod sumptuosus, de luxurie, quod | |
| alieni appetens, de avaritia, quod seditiosus, de turbulentis | 5 |
| et malis civibus, quod a multis arguitur, de genere testium; | |
| contraque, quae pro reo dicentur, omnia necessario a tem- | |
| pore atque homine ad communis rerum et generum summas | |
| revolventur. Atque haec forsitan homini non omnia, quae | 136.1 |
| sunt in natura rerum, celeriter animo comprehendenti per- | |
| multa videantur, quae veniant in iudicium tum, cum de | |
| facto quaeratur; sed tamen criminum multitudo est et | |
| defensionum, non locorum infinita. Quae vero, cum de | 137.1 |
| facto non ambigitur, quaeruntur, qualia sint, ea si ex reis | |
| numeres, et innumerabilia sunt et obscura; si ex rebus, | |
| valde et modica et inlustria; nam si Mancini causam in | |
| uno Mancino ponimus, quotienscumque is, quem pater | 5 |
| patratus dediderit, receptus non erit, totiens causa nova | |
| nascetur; sin illa controversia causam facit, videaturne ei, | |
| quem pater patratus dediderit, si is non sit receptus, post- | |
| liminium esse, nihil ad artem dicendi nec ad argumenta | |
| defensionis Mancini nomen pertinet; ac, si quid adfert | 138.1 |
| praeterea hominis aut dignitas aut indignitas, extra quae- | |
| stionem est et ea tamen ipsa oratio ad universi generis | |
| disputationem referatur necesse est. Haec ego non eo | |
| consilio disputo, ut homines eruditos redarguam; quam- | 5 |
| quam reprehendendi sunt qui in genere definiendo istas | |
| causas describunt in personis et in temporibus positas esse; | |
| nam etsi incurrunt tempora et personae, tamen intelle- | 139.1 |
| gendum est, non ex eis, sed ex genere quaestionis pendere | |
| causas. Sed hoc nihil ad me; nullum enim nobis cer- | |
| tamen cum istis esse debet; tantum satis est intellegi ne | |
| hoc quidem eos consecutos, quod in tanto otio etiam sine | 5 |
| hac forensi exercitatione efficere potuerunt, ut genera rerum | |
| discernerent eaque paulo subtilius explicarent. Verum hoc, | 140.1 |
| ut dixi, nihil ad me; illud ad me ac multo etiam magis ad | |
| vos, Cotta noster et Sulpici: quo modo nunc se istorum | |
| artes habent, pertimescenda est multitudo causarum; est | |
| enim infinita, si in personis ponitur; quot homines, tot | 5 |
| causae; sin ad generum universas quaestiones referuntur, | |
| ita modicae et paucae sunt, ut eas omnis diligentes et | |
| memores et sobrii oratores percursas animo et prope dicam | |
| decantatas habere debeant; nisi forte existimatis a M'. Curio | |
| causam didicisse L. Crassum et ea re multa attulisse, quam | 10 |
| ob rem postumo non nato Curium tamen heredem Coponi | |
| esse oporteret: nihil ad copiam argumentorum neque ad | 141.1 |
| causae vim ac naturam nomen Coponi aut Curi pertinuit; | |
| in genere erat universo rei negotique, non in tempore ac | |
| nominibus, omnis quaestio: cum scriptum ita sit si mihi | |
| filivs genitvr, isqve privs moritvr, et cetera, tvm | 5 |
| mihi ille sit heres, si natus filius non sit, videaturne is, | |
| qui filio mortuo institutus heres sit, heres esse: perpetui | |
| iuris et universi generis quaestio non hominum nomina, sed | |
| rationem dicendi et argumentorum fontis desiderat. In | 142.1 |
| quo etiam isti nos iuris consulti impediunt a discendoque | |
| deterrent; video enim in Catonis et in Bruti libris nomi- | |
| natim fere referri, quid alicui de iure viro aut mulieri respon- | |
| derit; credo, ut putaremus in hominibus, non in re con- | 5 |
| sultationis aut dubitationis causam aliquam fuisse; ut, quod | |
| homines innumerabiles essent, debilitati [a iure cogno- | |
| scendo] voluntatem discendi simul cum spe perdiscendi | |
| abiceremus. Sed haec Crassus aliquando nobis expediet | |
| et exponet discripta generatim; est enim, ne forte nescias, | 10 |
| heri nobis ille hoc, Catule, pollicitus [se] ius civile, quod | |
| nunc diffusum et dissipatum esset, in certa genera coactu- | |
| rum et ad artem facilem redacturum.' 'Et quidem' inquit | 143.1 |
| Catulus 'haudquaquam id est difficile Crasso, qui et, quod | |
| disci potuit de iure, didicit et, quod eis, qui eum docuerunt, | |
| defuit, ipse adferet, ut, quae sint in iure, vel apte discribere | |
| vel ornate inlustrare possit.' 'Ergo' inquit 'ista' Antonius | 5 |
| 'tum a Crasso discemus, cum se de turba et a subselliis in | |
| otium, ut cogitat, soliumque contulerit.' 'Iam id quidem | 144.1 |
| saepe' inquit Catulus 'ex eo audivi, cum diceret sibi iam | |
| certum esse a iudiciis causisque discedere; sed, ut ipsi | |
| soleo dicere, non licebit; neque enim auxilium suum saepe | |
| a viris bonis frustra implorari patietur neque id aequo | 5 |
| animo feret civitas, quae si voce L. Crassi carebit, orna- | |
| mento quodam se spoliatam putabit.' 'Nam hercle,' inquit | |
| Antonius 'si haec vere a Catulo dicta sunt, tibi mecum in | |
| eodem est pistrino, Crasse, vivendum; et istam oscitantem | |
| et dormitantem sapientiam Scaevolarum et ceterorum | 10 |
| beatorum otio concedamus.' Adrisit hic Crassus leniter | 145.1 |
| et 'pertexe modo,' inquit 'Antoni, quod exorsus es; me | |
| tamen ista oscitans sapientia, simul atque ad eam con- | |
| fugero, in libertatem vindicabit.' |