| 'Huius quidem loci, quem modo sum exorsus, hic est | 2.145.5 |
| finis,' inquit Antonius; 'quoniam intellegeretur non in | |
| hominum innumerabilibus personis neque in infinita tempo- | |
| rum varietate, sed in generum causis atque naturis omnia | |
| sita esse, quae in dubium vocarentur, genera autem esse | |
| definita non solum numero, sed etiam paucitate, ut eam | 10 |
| materiem orationis, quae cuiusque esset generis, studiosi | |
| qui essent dicendi, omnibus locis discriptam, instructam | |
| ornatamque comprehenderent, rebus dico et sententiis. Ea | 146.1 |
| vi sua verba parient, quae semper satis ornata mihi quidem | |
| videri solent, si eius modi sunt, ut ea res ipsa peperisse | |
| videatur; ac si verum quaeritis, quod mihi quidem videatur | |
| —nihil enim aliud adfirmare possum nisi sententiam et | 5 |
| opinionem meam—hoc instrumentum causarum et generum | |
| universorum in forum deferre debemus neque, ut quaeque | |
| res delata ad nos erit, tum denique scrutari locos, ex quibus | |
| argumenta eruamus; quae quidem omnibus, qui ea medio- | |
| criter modo considerarint, studio adhibito et usu pertractata | 10 |
| esse possunt; sed tamen animus referendus est ad ea capita | |
| et ad illos, quos saepe iam appellavi, locos, ex quibus | |
| omnia ad omnem orationem inventa ducuntur, atque hoc | 147.1 |
| totum est sive artis sive animadversionis sive consuetudinis | |
| nosse regiones, intra quas venere et pervestiges, quod | |
| quaeras: ubi eum locum omnem cogitatione saepseris, si | |
| modo usum rerum percallueris, nihil te effugiet atque omne, | 5 |
| quod erit in re, occurret atque incidet. Et sic, cum ad | |
| inveniendum in dicendo tria sint: acumen, deinde ratio, | |
| quam licet, si volumus, appellemus artem, tertium dili- | |
| gentia, non possum equidem non ingenio primas concedere, | |
| sed tamen ipsum ingenium diligentia etiam ex tarditate | 10 |
| incitat; diligentia, inquam, quae cum omnibus in rebus | 148.1 |
| tum in causis defendendis plurimum valet. Haec praecipue | |
| colenda est nobis; haec semper adhibenda; haec nihil est | |
| quod non adsequatur: causa ut penitus, quod initio dixi, | |
| nota sit, diligentia est; ut adversarium attente audiamus | 5 |
| atque ut eius non solum sententias sed etiam verba omnia | |
| excipiamus, vultus denique perspiciamus omnis, qui sensus | |
| animi plerumque indicant, diligentia est; id tamen dissi- | 149.1 |
| mulanter facere, ne sibi ille aliquid proficere videatur, pru- | |
| dentia est; deinde ut in eis locis, quos proponam paulo | |
| post, pervolvatur animus, ut penitus insinuet in causam, ut | |
| sit cura et cogitatione intentus, diligentia est; ut his rebus | 5 |
| adhibeat tamquam lumen aliquod memoriam, ut vocem, ut | |
| viris, <diligentia est>. Inter ingenium quidem et diligentiam | 150.1 |
| perpaulum loci reliquum est arti: ars demonstrat tantum, | |
| ubi quaeras, atque ubi sit illud, quod studeas invenire; | |
| reliqua sunt in cura, attentione animi, cogitatione, vigilantia, | |
| adsiduitate, labore; complectar uno verbo, quo saepe iam | 5 |
| usi sumus, diligentia; qua una virtute omnes virtutes reli- | |
| quae continentur. Nam orationis quidem copia videmus ut | 151.1 |
| abundent philosophi, qui, ut opinor—sed tu haec, Catule, | |
| melius—nulla dant praecepta dicendi nec idcirco minus, | |
| quaecumque res proposita est, suscipiunt, de qua copiose et | |
| abundanter loquantur.' Tum Catulus 'est,' inquit 'ut dicis, | 152.1 |
| Antoni, ut plerique philosophi nulla tradant praecepta | |
| dicendi et habeant paratum tamen quid de quaque re | |
| dicant; sed Aristoteles, is, quem ego maxime admiror, | |
| posuit quosdam locos, ex quibus omnis argumenti via non | 5 |
| modo ad philosophorum disputationem, sed etiam ad hanc | |
| orationem, qua in causis utimur, inveniretur; a quo quidem | |
| homine iam dudum, Antoni, non aberrat oratio tua, sive tu | |
| similitudine illius divini ingeni in eadem incurris vestigia | |
| sive etiam illa ipsa legisti atque didicisti, quod quidem mihi | 10 |
| magis veri simile videtur; plus enim te operae Graecis | |
| dedisse rebus video quam putaramus.' Tum ille 'verum' | 153.1 |
| inquit 'ex me audies, Catule: semper ego existimavi iucun- | |
| diorem et probabiliorem huic populo oratorem fore, qui | |
| primum quam minimam artifici alicuius, deinde nullam | |
| Graecarum rerum significationem daret: atque ego idem | 5 |
| existimavi pecudis esse, non hominis, cum tantas res | |
| Graeci susciperent, profiterentur, agerent seseque et videndi | |
| res obscurissimas et bene vivendi et copiose dicendi | |
| rationem daturos hominibus pollicerentur, non admovere | |
| aurem et, si palam audire eos non auderes, ne minueres | 10 |
| apud tuos civis auctoritatem tuam, subauscultando tamen | |
| excipere voces eorum et procul quid narrarent attendere. | |
| Itaque feci, Catule, et istorum omnium summatim causas et | |
| genera ipsa gustavi.' 'Valde hercule' inquit Catulus 'timide | 154.1 |
| tamquam ad aliquem libidinis scopulum sic tuam mentem | |
| ad philosophiam appulisti, quam haec civitas aspernata | |
| numquam est; nam et referta quondam Italia Pythagoreo- | |
| rum fuit tum, cum erat in hac gente magna illa Graecia; | 5 |
| ex quo etiam quidam Numam Pompilium, regem nostrum, | |
| fuisse Pythagoreum ferunt, qui annis ante permultis fuit | |
| quam ipse Pythagoras; quo etiam maior vir habendus est, | |
| quoniam illam sapientiam constituendae civitatis duobus | |
| prope saeculis ante cognovit, quam eam Graeci natam esse | 10 |
| senserunt; et certe non tulit ullos haec civitas aut gloria | |
| clariores aut auctoritate graviores aut humanitate politiores | |
| P. Africano, C. Laelio, L. Furio, qui secum eruditissimos | |
| homines ex Graecia palam semper habuerunt. Atque ego | 155.1 |
| hoc ex eis saepe audivi, cum dicerent pergratum Atheniensis | |
| et sibi fecisse et multis principibus civitatis, quod, cum ad | |
| senatum legatos de suis maximis rebus mitterent, tris illius | |
| aetatis nobilissimos philosophos misissent, Carneadem et | 5 |
| Critolaum et Diogenem; itaque eos, dum Romae essent, | |
| et a se et ab aliis frequenter auditos; quos tu cum haberes | |
| auctores, Antoni, miror cur philosophiae sicut Zethus ille | |
| Pacuvianus prope bellum indixeris.' 'Minime,' inquit An- | 156.1 |
| tonius; 'ac sic decrevi philosophari potius, ut Neoptolemus | |
| apud Ennium "paucis: nam omnino haud placet." Sed | |
| tamen haec est mea sententia, quam videbar exposuisse: | |
| ego ista studia non improbo, moderata modo sint: opinio- | 5 |
| nem istorum studiorum et suspicionem artifici apud eos, | |
| qui res iudicent, oratori adversariam esse arbitror, imminuit | |
| enim et oratoris auctoritatem et orationis fidem. Sed, ut eo | 157.1 |
| revocetur, unde huc declinavit oratio, ex tribus istis claris- | |
| simis philosophis, quos Romam venisse dixisti, videsne | |
| Diogenem eum fuisse, qui diceret artem se tradere bene | |
| disserendi et vera ac falsa diiudicandi, quam verbo Graeco | 5 |
| διαλεκτικήν appellaret? In hac arte, si modo est haec ars, | |
| nullum est praeceptum, quo modo verum inveniatur, sed | |
| tantum est, quo modo iudicetur; nam et omne, quod | 158.1 |
| eloquimur sic, ut id aut esse dicamus aut non esse, et, si | |
| simpliciter dictum sit, suscipiunt dialectici, ut iudicent, | |
| verumne sit an falsum, et, si coniuncte sit elatum et | |
| adiuncta sint alia, iudicant, rectene adiuncta sint et verane | 5 |
| summa sit unius cuiusque rationis, et ad extremum ipsi se | |
| compungunt suis acuminibus et multa quaerendo reperiunt | |
| non modo ea, quae iam non possint ipsi dissolvere, sed | |
| etiam quibus ante exorsa et potius detexta prope retexantur. | |
| Hic nos igitur Stoicus iste nihil adiuvat, quoniam, quem ad | 159.1 |
| modum inveniam quid dicam, non docet; atque idem | |
| etiam impedit, quod et multa reperit, quae negat ullo modo | |
| posse dissolvi, et genus sermonis adfert non liquidum, non | |
| fusum ac profluens, sed exile, aridum, concisum ac minu- | 5 |
| tum, quod si qui probabit, ita probabit, ut oratori tamen | |
| aptum non esse fateatur; haec enim nostra oratio multi- | |
| tudinis est auribus accommodanda, ad oblectandos animos, | |
| ad impellendos, ad ea probanda, quae non aurificis statera, | |
| sed populari quadam trutina examinantur; qua re istam | 160.1 |
| artem totam dimittimus, quae in excogitandis argumentis | |
| muta nimium est, in iudicandis nimium loquax. Critolaum | |
| istum, quem cum Diogene venisse commemoras, puto plus | |
| huic nostro studio prodesse potuisse; erat enim ab isto | 5 |
| Aristotele, a cuius inventis tibi ego videor non longe ab- | |
| errare. Atque inter hunc Aristotelem, cuius et illum legi | |
| librum, in quo exposuit dicendi artis omnium superiorum, | |
| et illos, in quibus ipse sua quaedam de eadem arte dixit, et | |
| hos germanos huius artis magistros hoc mihi visum est | 10 |
| interesse, quod ille eadem acie mentis, qua rerum omnium | |
| vim naturamque viderat, haec quoque aspexit, quae ad | |
| dicendi artem, quam ille despiciebat, pertinebant; illi | |
| autem, qui hoc solum colendum ducebant, habitarunt in | |
| hac una ratione tractanda non eadem prudentia qua ille, | 15 |
| sed usu in hoc uno genere studioque maiore. Carneadi | 161.1 |
| vero vis incredibilis illa dicendi et varietas perquam esset | |
| optanda nobis, qui nullam umquam in illis suis disputationi- | |
| bus rem defendit quam non probarit, nullam oppugnavit | |
| quam non everterit. Sed hoc maius est quiddam quam | 5 |
| ab his, qui haec tradunt et docent, postulandum sit. |