| Ego autem, si quem nunc plane rudem institui ad dicen- | 2.162.1 |
| dum velim, his potius tradam adsiduis uno opere eandem | |
| incudem diem noctemque tundentibus, qui omnis tenuissi- | |
| mas particulas atque omnia minima mansa ut nutrices infan- | |
| tibus pueris in os inserant; sin sit is, qui et doctrina mihi | 5 |
| liberaliter institutus et aliquo iam imbutus usu et satis acri | |
| ingenio esse videatur, illuc eum rapiam, ubi non seclusa | |
| aliqua acula teneatur, sed unde universum flumen erumpat; | |
| qui illi sedis et quasi domicilia omnium argumentorum | |
| commonstret et ea breviter inlustret verbisque definiat. | 10 |
| Quid enim est, in quo haereat, qui viderit omne, quod | 163.1 |
| sumatur in oratione aut ad probandum aut ad refellendum, | |
| aut ex <re> sua sumi vi atque natura aut adsumi foris? [Ex] | |
| sua vi, cum aut res quae sit tota quaeratur, aut pars eius, | |
| aut vocabulum quod habeat, aut quippiam, rem illam quod | 5 |
| attingat; extrinsecus autem, cum ea, quae sunt foris neque | |
| haerent in rei natura, conliguntur. Si res tota quaeritur, | 164.1 |
| definitione universa vis explicanda est, sic: "si maiestas | |
| est amplitudo ac dignitas civitatis, is eam minuit, qui exer- | |
| citum hostibus populi Romani tradidit, non qui eum, qui id | |
| fecisset, populi Romani potestati tradidit." Sin pars, parti- | 165.1 |
| tione, hoc modo: "aut senatui parendum de salute rei | |
| publicae fuit aut aliud consilium instituendum aut sua | |
| sponte faciendum; aliud consilium, superbum; suum, ad- | |
| rogans; utendum igitur fuit consilio senatus." Si ex | 5 |
| vocabulo, ut Carbo: "si consul est, qui consulit patriae, | |
| quid aliud fecit Opimius?" Sin ab eo, quod rem attingit, | 166.1 |
| plures sunt argumentorum sedes ac loci, nam et coniuncta | |
| quaeremus et genera et partis generibus subiectas et simili- | |
| tudines et dissimilitudines et contraria et consequentia et | |
| consentanea et quasi praecurrentia et repugnantia et causas | 5 |
| rerum vestigabimus et ea, quae ex causis orta sint, et | |
| maiora, paria, minora quaeremus. Ex coniunctis sic argu- | 167.1 |
| menta ducuntur: "si pietati summa tribuenda laus est, | |
| debetis moveri, cum Q. Metellum tam pie lugere videatis." | |
| Ex genere autem: "si magistratus in populi Romani esse | |
| potestate debent, quid Norbanum accusas, cuius tribunatus | 5 |
| voluntati paruit civitatis?" Ex parte autem ea, quae est | 168.1 |
| subiecta generi: "si omnes, qui rei publicae consulunt, cari | |
| nobis esse debent, certe in primis imperatores, quorum con- | |
| siliis, virtute, periculis retinemus et nostram salutem et | |
| imperi dignitatem." Ex similitudine autem: "si ferae | 5 |
| partus suos diligunt, qua nos in liberos nostros indulgentia | |
| esse debemus?" At ex dissimilitudine: "si barbarorum est | 169.1 |
| in diem vivere, nostra consilia sempiternum tempus spectare | |
| debent." Atque utroque in genere et similitudinis et dissi- | |
| militudinis exempla sunt ex aliorum factis aut dictis aut | |
| eventis et fictae narrationes saepe ponendae. Iam ex con- | 5 |
| trario: "si Gracchus nefarie, praeclare Opimius." Ex con- | 170.1 |
| sequentibus: "si et ferro interfectus ille et tu inimicus eius | |
| cum gladio cruento comprehensus in illo ipso loco et nemo | |
| praeter te ibi visus est et causa nemini et tu semper audax, | |
| quid est quod de facinore dubitare possimus?" Ex con- | 5 |
| sentaneis et ex praecurrentibus et ex repugnantibus, ut olim | |
| Crassus adulescens: "non si Opimium defendisti, Carbo, | |
| idcirco te isti bonum civem putabunt: simulasse te et | |
| aliquid quaesisse perspicuum est, quod Ti. Gracchi mortem | |
| saepe in contionibus deplorasti, quod P. Africani necis | 10 |
| socius fuisti, quod eam legem in tribunatu tulisti, quod | |
| semper a bonis dissedisti." Ex causis autem rerum sic: | 171.1 |
| "avaritiam si tollere vultis, mater eius est tollenda, luxuries." | |
| Ex eis autem, quae sunt orta de causis: "si aerari copiis | |
| et ad belli adiumenta et ad ornamenta pacis utimur, vecti- | |
| galibus serviamus." Maiora autem et minora et paria com- | 172.1 |
| parabimus sic: ex maiore: "si bona existimatio divitiis | |
| praestat et pecunia tanto opere expetitur, quanto gloria | |
| magis est expetenda!" ex minore: | |
| "hic parvae consuetudinis | 5 |
| causa huius mortem tam fert familiariter: | |
| quid si ipse amasset? Quid hic mihi faciet patri?" | |
| Ex pari: "est eiusdem et eripere et contra rem publicam | |
| largiri pecunias." Foris autem adsumuntur ea, quae non | 173.1 |
| sua vi, sed extranea sublevantur, ut haec: "hoc verum est; | |
| dixit enim Q. Lutatius. Hoc falsum est; habita enim | |
| quaestio est. Hoc sequi necesse est; recito enim tabulas." | |
| De quo genere toto paulo ante dixi. Haec, ut brevissime | 174.1 |
| dici potuerunt, ita a me dicta sunt; ut enim si aurum cui, | |
| quod esset multifariam defossum, commonstrare vellem, | |
| satis esse deberet, si signa et notas ostenderem locorum, | |
| quibus cognitis ipse sibi foderet et id quod vellet parvo | 5 |
| labore, nullo errore, inveniret; sic has ego argumentorum | |
| no<ta>vi notas <quae> quaerenti demonstrant, ubi sint; reliqua | |
| cura et cogitatione eruuntur; quod autem argumentorum | 175.1 |
| genus cuique causarum generi maxime conveniat, non est | |
| artis exquisitae praescribere, sed est mediocris ingeni iudi- | |
| care, neque enim nunc id agimus, ut artem aliquam dicendi | |
| explicemus, sed ut doctissimis hominibus usus nostri quasi | 5 |
| quaedam monita tradamus. Hic igitur locis in mente et | |
| cogitatione defixis et in omni re ad dicendum posita exci- | |
| tatis, nihil erit quod oratorem effugere possit non modo in | |
| forensibus disceptationibus, sed omnino in ullo genere | |
| dicendi. Si vero adsequetur, ut talis videatur, qualem se | 176.1 |
| videri velit et animos eorum ita adficiat, apud quos aget, | |
| ut eos quocumque velit vel trahere vel rapere possit, nihil | |
| profecto praeterea ad dicendum requiret. |