| Iam illud videmus nequaquam satis esse reperire quid | 2.176.5 |
| dicas, nisi id inventum tractare possis; tractatio autem varia | 177.1 |
| esse debet, ne aut cognoscat artem qui audiat aut defeti- | |
| getur similitudinis satietate: proponi oportet quid adferas | |
| et qua re ita sit ostendere; ex eisdem illis locis interdum | |
| concludere, relinquere alias alioque transire; saepe non | 5 |
| proponere ac ratione ipsa adferenda quid proponendum | |
| fuerit, declarare; si cui quid simile dicas, prius ut simile | |
| [dicas] confirmes, deinde quod agitur, adiungas; inter- | |
| puncta argumentorum plerumque occulas, ne quis ea | |
| numerare possit, ut re distinguantur, verbis confusa esse | 10 |
| videantur. |