| Haec properans ut et apud doctos et semidoctus ipse | 2.178.1 |
| percurro, ut aliquando ad illa maiora veniamus: nihil est | |
| enim in dicendo, Catule, maius, quam ut faveat oratori is, | |
| qui audiet, utique ipse sic moveatur, ut impetu quodam | |
| animi et perturbatione magis quam iudicio aut consilio | 5 |
| regatur: plura enim multo homines iudicant odio aut amore | |
| aut cupiditate aut iracundia aut dolore aut laetitia aut spe | |
| aut timore aut errore aut aliqua permotione mentis quam | |
| veritate aut praescripto aut iuris norma aliqua aut iudici | |
| formula aut legibus. Qua re, nisi quid vobis aliud placet, | 179.1 |
| ad illa pergamus.' 'Paulum' inquit Catulus 'etiam nunc | |
| deesse videtur eis rebus, Antoni, quas exposuisti, quod sit | |
| tibi ante explicandum, quam illuc proficiscare, quo te dicis | |
| intendere.' 'Quidnam?' inquit. 'Qui ordo tibi placeat' | 5 |
| inquit Catulus 'et quae dispositio argumentorum, in qua tu | |
| mihi semper deus videri soles.' 'Vide quam sim' inquit | 180.1 |
| 'deus in isto genere, Catule: non hercule mihi nisi ad- | |
| monito venisset in mentem; ut possis existimare me in ea, | |
| in quibus non numquam aliquid efficere videor, usu solere | |
| in dicendo vel casu potius incurrere. Ac res quidem ista, | 5 |
| quam ego, quia non noram, sic tamquam ignotum hominem | |
| praeteribam, tantum potest in dicendo, ut ad vincendum | |
| nulla plus possit; sed tamen mihi videris ante tempus a me | |
| rationem ordinis et disponendarum rerum requisisse; nam | 181.1 |
| si ego omnem vim oratoris in argumentis et in re ipsa per | |
| se comprobanda posuissem, tempus esset iam de ordine | |
| argumentorum et de conlocatione rerum aliquid dicere; | |
| sed cum tria sint a me proposita, de uno dictum, cum de | 5 |
| duobus reliquis dixero, tum erit denique de disponenda tota | |
| oratione quaerendum. |